Sayfadaki görseller
PDF
ePub

LXXI.

[Sine rubrica ]

Sereno atque per cuncta venerando illi, licet indignus, vester tamen per omnia fidelis, perpetuam in Domino Ihesu Christo salutem. Conloquium his diebus nobis habentibus synodale apud sedem nostram, vestri fecimus eodem modo quo et nostri mentionem. Unde suppliciter imploramus ut tam nos quam nostros orando protegi curetis, quatinus transacto tempore huius vitæ ad æternam convolemus. Hunc indiculum direximus [et] vestræ sanctitati mittimus, ut nosse valeatis nostram sospitatem; vos vestram iugiter nos scire ut faciatis rogamus.

LXXII.

[Sine rubrica.]

Reverentissimo religiosissimoque patri et venerando per omnia lucidoque pie caritatis magistro, licet indignus, divina clementia episcopus, fidelis tamen orator et benivolus serviens vester, perpetuæ prosperitatis in Christo salutem. Denique humili voce nostram commendamus parvitatem, ut nostri memoriam coram Deo iugiter habeatis, sicut et pro vestra dulcissima sospitate et ipsi agere curamus.

LXXIII.

[Sine rubrica.]

Laureato et omni laude præcellenti rumoris illi valde nobis amabili viro atque venerabili presbitero, ille, nutu Dei humilis episcopus, præsentis atque futuræ felicitatis mandat in Christo salutem et fidelissimum intimat servitium. Inprimitus nos vestris deificis commendamus oraculis, suppliciter orantes ut nostri semper memor in precibus vestris apud Deum fieri dignemini; hoc ipsum nos pro vobis fideliter operari studemus. De cetero magnas gratias vobis referimus pro omnibus bonis, quibus antecessori et patri nostro illi episcopo, deinde post illum nobis immerito semper largiter et abundanter ministrastis. Omnes libros, quos illi episcopo et patrono nostro tradidistis, deinde nobis innumera dona librorum paterno more inpendistis, illos

omnes ad servitium Dei de vestra gratia nunc proprio iure possidemus; pro quibus omnibus dignam mercedem, Deo vitam nostram gubernante, vobis satagimus.

LXXIV.

[Sine rubrica.]

Domino egregio et nimia veneratione præferendo illi præ ceteris mihi peculiarissimo sacerdoti, servorum Dei suppremus vesterque humillimus servulus ille, in mysterio nostræ redemptionis salutem æternam. In inchoatione operis nostri, quo ad vos stilus humilitatis nostræ quæque perscripserit, et re debita seu more interveniente primitus vestra pro nobis ad Deum flagittatur oratio.

Ille superne, sagax, sapiens, venerande magister,
Esse tibi stabilem opto salutis opem.

Ecclesiæ sublime decus lumenque coruscum,
Ingentis meriti pontificalis apex,

Quicquid ab ore pio prosers, præclare sacerdos,
Actibus eximiis, auctor amande, colis.
Ut breviusque loquar, præstas sic omnibus omne,
Unde pius cunctis cerneris esse pater.
Terrigenæ vatis clemens miserere patrone,
Altithronusque tuas audiat opto preces.
Sis, vivas, vigeas multos feliciter annos,
Subtus et astra super perpete flore vale.

LXXV.

[Sine rubrica.}

Erat quidam iudex in civitate, qui Deum non timebat nec hominem verebatur. Quamdiu Lucifer in humilitate stetit, in penetrabilibus cœli permansit; quando per superbiam semet ipsum elevavit, de alto ad ima ruit, quia verba cum sensu illius erat iniquitas et dolor. Non immerito! Cuius ma[le]dictione os plenum est, amaritudine et dolo (a), et reliqua. Quod flens, et cum lacrimis aio, quod quidam plurimi imitatores eius adhuc sistunt in mundo, putantes se sanctiores ceteris et spernentes alios, nullum

(a) Epist. B. Pauli ad Roman., III, 14.

dignantes habere fidum et amicum; sed in protervo perdurantes animos, deteriores effitiuntur despicabilioribus. Cesset iactura verborum et cogitatio perfidæ iniquitatis! Sicut ariola præparata ad inrigandas odoriferas herbas, sic gratia divina inlustrare dignetur corda nostra, cum humilitate et patientia ea perficere quæ voluntati eius placita fiant.

Spiritus effuget Sanctus nam pectora ficti.
Decipitur merito frustra quicumque superbit,
Et capitur falsis cariturus laudibus. Escis
Veris, non frivolis, satiet nos gratia Christi.

Læsa caritas solet aliquando irasci ea ratione ut non desinat esse quod antea fuit.

Hoc opus in melius restaurans archisacerdos
Illam donet cui mercedem Dominus almus.

LXXVI.

[Sine rubrica.]

Sancto patri in Christo illi, ego indignus ille, tamen devotus servulus vester, in Domino salutem. Quasi provolutus pedibus vestris ad vestram me pietatis gratiam humiliter commendo.

LXXVII.

[Sine rubrica.]

Amabili in Christo fratri et dilecto sacerdoti, ultimus omnium servorum, perpetuæ pacis et caritatis opto salutem. De cetero commendo me gratiæ tuæ, ut mei memorare digneris, sive ad Deum precibus tuis, sive ad præsens seculum pio iuvamine tuo, ubicumque prævaleas.

LXXVIII.

[Sine rubrica.]

Excellentissimo atque reverentissimo patri meritoque sublimato ac divino nutu præordinato illi sanctissimo archiepiscopo,

ille una cum devotissimo collegio monachorum, ex cenobio videlicet illo piissimi confessoris, perennem in Domino salutem.

LXXIX.

[Sine rubrica.]

Summe venerationis et maxime omni honoris magistro, ille sacerdos salutem optans et flagitans vobis in Christo perpetuam. Continuis diebus memoria vestra continetur in precibus nostris; ut de caritatis studio in vestris habeamur orationibus precamur, Delectat nempe mentem nostram desiderantissimam fatiem vestram videre, et tanto dulcissime visionis vestræ insudat ardore, ut præ magnitudine amoris vim patiatur doloris. Nos vero, ô pater et dilecte magister, neminem amori vestri præponimus in sæculo.

LXXX.
[Sine rubrica.]

Summe dilectionis vinculo inherendo et insolubili amoris anchora amplectendo desiderantissimo fratri, exiguus et indignus tanti oneris nuncupatus sacerdos, in Christi nomine, salutem perennem et coronam rosifluam omnibusque ornatam virtutibus exopto.

LXXXI.

[Sine rubrica.]

Domino sancto ac venerabili atque desiderabili patri illi, ille una cum ceteris famulis ac fidelibus die noctuque oratoribus in illo congressu degentibus, in dilectione Dei Patris et asparsione sanguinis Ihesu Christi Sanctique Spiritus amore salutem.

LXXXII.

[Sine rubrica.]

Glorioso verissimæ religionis et in culmine maximi honoris sublimato magistro dilecto, ille dono Dei episcopus, in Domino salutem perpetuam.

[blocks in formation]

Sancto et venerando et in sacræ religionis culmine prudentissimo nobisque karissimo magistro, ille humilis ecclesiæ Dei va[l]vicola, salutem vobis in Domino perpetuam. Continuis nos nempe diebus atque momentis precibus in nostris aliosque monendo vestri recordamur. Precamur ut in vestris orationibus nostri memorare dignemini.

LXXXIV.

[Sine rubrica.]

Beatissimo necnon et amantissimo domino, pio dulcique magistro et venerabili Christi dispensatori, illi egregio sacerdoti, ille vilis et exiguus, benivolus tamen et fidelis subiectus vester, prono in terra vultu, sempiternam humiliter pacem et salutem in Christo gloriæ.

LXXXV.

[Sine rubrica.]

Venerabili Dei servo nobisque cum summo amore nominando illi patri, humilis in Christo filius vester, almitati vestræ et cunctis sacro vestro regimine subditis in Deo Patre et in Domino Ihesu Christo præsentis vitæ salutem et æternæ gloriæ optamus beatitudinem. Omnia erga nostram parvitatem prospera esse noscuntur; prospera et felicia Deus et Dominus noster Ihesus Christus hic et in æternum per suam piissimam misericordiam vobis concedere dignetur. Commendamus nos sacris ac Deo dignis precibus vestris.

LXXXVI.

[Sine rubrica.]

Domino beatissimo et sanctorum meritis venerando, optabili mihi semper patrono, illi magistro, ille benivolus ac humilis vester serviens, in Domino Dominorum optat plenitudinem gaudiorum.

« ÖncekiDevam »