Sayfadaki görseller
PDF
ePub

LXXXVII.

[Sine rubrica.]

Dominis venerabilibus patribusque dilectis sanctisque morum ornamentis clarissimis, videlicet omni dilectæ familiæ beati illius, canonicis ac monachis, ille episcopus vel abbas, in Domino Ihesu Christo perennem salutem. Commendamus nos humiliter pie orationi vestræ, ut pro nobis apud Deum exis[ta]tis intercessores, quatinus contempto desiderio terreno ad æternam convolemus sedem.

LXXXVIII.

[Sine rubrica.]

{{Alcuini epist., no 142.)

LXXXIX.

[Sine rubrica.]

(Alcuini epist., no 13.)

XC.

[Sine rubrica.]

(Alcuini epist., no 40.)

XCI.

[Sine rubrica.]

(Alcuini epist., no 130.)

XCII.

[Sine rubrica.]

Glorioso ac per omnia diligibili inclito viro illi, ille, quamvis indignus, tamen divina disponente gratia metropolitanus, in Deo Ihesu Christo æternam optat salutem. Ammonemus ac petimus fraternitatem vestram, ut, si vobis aliquo modo commodum sit, ad nos venire non dedignemini, quia vobiscum multa habemus tractare utilia, sicut credimus, Deo donante, utrisque

profutura. Ideo nolite tardare, quia hic in loco expectamus, donec vestram videamus amabilem vultus faciem. Videte ut aliter non fatiatis.

XCIII.

[Sine rubrica.]

Desiderabili et modis omnibus venerabili viro illi comiti, ille humilis archiepiscopus, bene cupiens vestræ prosperitatis, æternam in Domino optat beatitudinem. Solito enim more petimus et ammonemus ut de nostris rebus in illis partibus ita fideliter agatis, sicut in vos bonam habemus confidentiam. Illum medicum Iudaicum vel Sclavianiscum N., sicut nuper in illo loco vos rogavimus, quando simul loquebamur, et ille episcopus vester fidelis vos postulavit antea, petimus ut cum præsente portitore istius epistolæ eum nobis ambobus transmittatis. Nos vero vestrum servitium, undecumque nobis præcipiatis, parati sumus implere.

XCIV.

[Sine rubrica.]

Ille gratia Christi donante archiepiscopus, illi ministeriale nostro salutem. Volumus igitur atque præcipimus tibi ut istum indiculum sigillatum, quem ad te dirigamus, ut, statim ut ad te veniet, tu ipse illi fideli nostro perducas; et de nostra persona dic ei verba salutatoria ac fidele servitium; et roga ut ita perfitiat sicut in nostro scriptum est indiculo, ita ut in eum confidimus; et quicquid exinde nobis demandaverit, tu ipse nostris auribus stude promulgare, an 1 illi nostro vasso sive alio fideli hoc intima, ut ipse nobis indicare valeat missaticum tuum. Vide ut aliter non fiat, sed festina hoc perficere sine more 2.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

XCVI.

IN FINE SCEDULE.

Omnipotens Deus beatitudinem vestram ad exultationem sanctæ Dei ecclesiæ longeva prosperitate custodire dignetur, domine pater.

XCVII.

IN FINE.

(Alcuini epist., no 13.)

XCVIII.

AD INITIUM.

Semper pietatis vestræ religionem, ex quo scire potui, amavi, magnamque in vestræ unanimitatis habens fidutiam, et, licet corpore procul positus, animo tamen inter vos semper adsistens (a), Domini Dei nostri Ihesu Christi deprecans tota mentis alacritate clementissimam pietatem, quatinus vestram beatitudinem longeva custodiat prosperitate in augmentum suæ sanctæ ecclesiæ, ut per vestram doctrinam verbum vitæ æternæ crescat et currat, et multiplicetur numerus populi christiani in laudem et gloriam Salvatoris nostri.

[blocks in formation]

Dei et proximi caritas in nobis omnibus iugiter crescat, quæ nos omnes pariter ad regnum cœlorum perducat.

(a) Cette première partie reproduit textuellement le commencement de la formule LXXXIX, qui

répond elle-même à l'épître no 13 d'Alcuin.

CI.

IN FINE.

Omnipotens itaque Deus in vobis gratiam suam quam cœpit perfitiat, atque vitam vestram et hic per multorum annorum curricula extendat et post longa tempora in cœlestis vos patriæ congregatione suscipiat.

CII.

[Sine rubrica.]

Omnipotenti Deo gratias agite, et tanto ei vos debitores esse cognoscite, quanto inlesi ab huius morbi cogitatione eo custo

diente mansistis.

CIII.

[Sine rubrica.]

Sancta itaque Trinitas orantes pro nobis sua vos protectione custodiat, vobisque in amore suo dona adhuc multipliciora concedat.

CIV.

[Sine rubrica.]

Omnipotens Deus gratia Dei vos cœlesti custodiat, et salva Domini nostri pietate, piissime domine, tranquillitate pro parvulorum dominorum nutrimento vitam vestram longius extendat.

CV.

[ Sine rubrica.]

Omnipotens autem Deus sua vos protectione custodiat, honoremque perceptum vos in moribus servare concedat.

CVI.

[Sine rubrica.]

O quam bona est caritas, quæ absentia per imaginem, præsentia semetipsis exhibet per amorem! Divisa unit, confusa ordinat, inæqualia sociat, imperfecta continuat. Quam recte pre

dicator egregius vinculum perfectionis (a) vocat, quia virtutes quidem cetere perfectionem generant, sed tamen eas caritas etiam ligat, ut ab amantis mente dissolvi iam nequeant.

CVII.

[Sine rubrica.]

Scripta dulcissime et cordis ulnis omnibus amplectende vestræ beatitudinis tristis accepi, letus relegi. Quis enim in hac terra non lugeat, qui in ea vivit et cotidiæ habet merorem in quantalibet tristitia? Sed divina pietas, quæ suos consuevit misericorditer famulos continere, ita benigniter hic subventione resplenduit, ut cunctorum debilium inopiam ingitatis eius sit consolationem sublevata. Pro qua re lacrimabili omnes prece deposcimus ut omnipotens Deus, [qui] ad hoc corda conpunxit, in amoris sui constantia dominorum servet imperium, et victorias earum ' in cunctis gentibus auxilio suæ maiestatis extendat.

CVIII.

[Sine rubrica.]

Domino insigni karissimoque patri fidelissimo sacerdoti nobisque cum nimio amore vel honore nominando N., Dei digno antestiti, benivolus alumnus humillimusque discipulus N., in Deo Patre et Domino nostro Ihesu Christo optamus vobis et cunctis sanctæ Dei ecclesiæ filiis vestroque sancto regimine subditis præsentis vitæ salutem et æternæ gloriæ coronam. Serenitatis vestræ precibus nos humiliter commendamus. De cetero prospera nobis, karissime pater, per misericordiam Dei et per intercessiones sanctorum vestraque oratione iuvante scitote. Vestra namque prosperitas de die in diem melius ac melius fiat divinam iugiter imploramus clementiam. Acceptior Deo vivas, domine insignis et merito suscipiende pater!

CIX.

[Sine rubrica.]

(Epist. Angilberti.)

Corrig. eorum.

(a) Epist. B. Pauli ad Coloss., III, 14.

« ÖncekiDevam »