Sayfadaki görseller
PDF
ePub

CX.

[Sine rubrica.]

Domino dilectissimo et honorabili fratri N., ille presbiter ecclesiæ catholicæ in Domino salutem. Priusquam ad rem veniam, de qua tuæ benevolentiæ scribere volui, tituli huius epistolæ, ne vel te vel alium quempiam moveat, rationem breviter reddam. Domino scripsi, quia scriptum est : Vos in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne in occasionem libertatem carnis detis, sed pro caritate servite invicem (a). Cum ergo vel hoc ipso offitio litterarum per caritatem tibi serviam, non absurde te dominum voco, propter unum et verum Dominum nostrum, qui nobis ista præcepit. Dilectissimo autem quod scripsi, novit Deus quod non solum te diligam, sed ita diligam ut me ipsum, quandoquidem mihi bene sum conscius bona me tibi optare quæ mihi. Honorabilem igitur ex ea regula te libenter appello, qua novi te esse hominem, et novi hominem ad imaginem et similitudinem [Dei] factum, et in honore positum ipso ordine et iuræ naturæ, si tamen intellegerdo quæ intellegenda sunt servat honorem suum. Nam ita scriptum est: Homo in honore positus non intellexit; conparatus est iumentis insensatis et similis factus est illis (b). Cur ergo te honorabilem, in quantum homo es, non appellem, cum præsertim de tua salute atque correctione, quamdiu in hac vita es, desperare non audeam? Fratrem vero ut vocem, non te latet nobis præceptum esse divinitus, ut etiam eis qui negant se esse fratres nostros dicamus: Fratres nostri estis. Deus et Dominus tibi mentem pacatam inspirare dignetur, domine dilectissime frater!

CXI.

[Sine rubrica.]

Augustus episcopus, servus Christi servorumque Christi famulus, religiosæ famulæ Dei Probæ in Domino Dominorum salutem (c). Et petisse te et promisisse me recolens ut de orando Deo ad te aliquid scriberem, ubi tribuente ipso quem oramus tempusque facultasque concessa est, oportuit ut debitum meum iam iamque

(a) Epist, B. Pauli ad Galat.,V, 13. (b) Psalm. XLVIII, 13, 21.

(c) Cf. Opp. S. Augustini, epist.

121:

persolverem, et pio studio tuo in Christi caritate servirem. Quam autem lætificaverit me ipsa petitio tua, in qua cognovi quantam rei tantæ curam geras, verbis explicare non possum. Quod enim maius oportuit esse negotium viduitatis tuæ, quam persistere in oratione nocte ac die (a), secundum apostoli prædicationem? A familia Christi oratum est pro Petro, oratum est pro Paulo; et nos in eius familia esse gaudemus, et inconparabiliter plus quam Petrus et Paulus orationum fraternarum auxiliis indigemus. Orate certatim cum cordis sanctoque certamine neminem adversus alterutrum cer[te]tis, sed [ad]versus diabolum sanctis omnibus inimicum in ieiuniis et vigiliis et omni castigatione corporis, qua plurimum adiuvatur oratio. Faciet queque vestrum quod poterit; quod altera minus potest, ea quæ præpotest fatiat, si in altera diligit. Proinde quæ minus valet non impediat plus valentem, et quæ plus valet non urgeat minus valentum. Conscientiam quippe vestram Deo debetis, nemini autem nostrum aliquid debetis, nisi ut invicem diligatis (b). Exaudiat te Deus, qui potens est facere super quam petimus et intellegimus !

CXII.

[Sine rubrica.]

Domino dilectissimo et desiderantissimo fratri et conpresbitero illi, elle ultimus servorum Christi famulus, in Deo Patre et Christo Ihesu Domino nostro exorans, præsentis vitæ salutem et æternæ gloriæ felicitatem. Litteræ tuæ impleverunt grandi dolore cor nostrum, quihus petisti ut prolixo opere aliqua responderem de miserabilibus huius mundi eventibus, cum talibus malis magis prolixi debeantur libri. Totus quippe mundus tantis adfligitur cladibus, ut pene pars nulla terrarum sit, ubi non talia qualia scripsisti cognitantur atque plangantur. Vides etiam quam humiliter et veraciter sapiant qui pro suis peccatis se flagellari a Domino confitentur. Unde scriptum est: Quem enim diligit Dominus corripit, flagellat autem filium quem recipit (c). Unde et apostolus: Si enim nosmet ipsis iudicaremur, a Domino non iudi

(a) Epist. pr. B. Pauli ad Timoth., V, 5. (b) Epist. B. Pauli ad Roman., XIII, 8.

(c) Epist. B. Pauli ad Hebr., XII, 6.

caremur; cum iudicamur autem, a Domino corripimur, ne cum mundo damnemur (a). Hæc fideliter lege, fideliter prædica, et quantum potest cave et cavendum doce, et ne adversus Deum in his temptationibus et tribulationibus murmuretur. Multo uberius vos Dominus consolabitur, [si] scripturas eius intentissime [le]geretis. Vale.

CXIII.

[Sine rubrica.]

Domino sancto sanctorumque meritis venerabiliter glorificando et a nobis cum tota fide et caritate amabiliter amplectendo simulque diligendo, illi summo sacerdoti Christi, ille exiguus omnium servorum Dei, vester vero fidelis et devotus serviens, in Deo Patre omnipotenti præsentis felicitatis et future beatitudinis necnon et gloriam perpetuam optamus. Recordare dignetur pia almitas vestra quod in præsenti nostra locutione aliquas reliquias sanctorum nobis pollicere dignati estis. Enimvero humiliter deprecamus magnam ac piam prudentiam vestram ut per præsentem nostrum gerulum eas nobis mittere dignemini, ut Deus glorificetur in illis, et vita nostra profitiat cum illis, et merces vestra in æterna gloria adcrescat pro illis. Valeat et vigeat magna caritas vestra multis feliciter in hoc seculo annis, et in futuro in cœlestibus sedibus inter angelorum cetibus in gloria perpetua vos Ihesus Christus collocare dignetur, et coronam æternæ vitæ percipere mereamini.

CXIV.

ITEM UTRICUMQUE VOLUERIS.

Dilecto et venerabili et per omnia diligendo amico meo illi, ego ille fidelis vester, quantum mihi vires suppetunt, salutem vobis perpetuam necnon et gloriam opto. De cetero rogamus bonitatem vestram ut isto homini, nomine illo, iustitiam suam, quam querit in vestro ministerio, pleniter eum habere fatiatis, ita ut in vos confidimus de omnibus bonis.

(a) Epist. pr. B. Pauli ad Corinth., XI, 31, 32.

CXV.

ALIA.

Karissimo et amabili viro illi, ego ille per has apices gloriæ dignitatis vestræ sempiternam ac gloriosam opto salutem. Recordetur bonitas vestra de causa quam mihi promisistis, ut, sicut largiter promisistis, ita fideliter implere procuretis. Nos vero e contra in servitio vestro secundum vires nostras feliciter undecumque iubetis permanere cupimus. Bene valete.

CXVI.

ALIA.

Almifico et glorioso et per omnia colendo viro illi, ego ille, in Christi nomine, devotus vester cum totis visceribus serviens, in Domino Iehsu Christo perpetuam atque rosifluam deposcimus salutem et gloriam. Recurrat ad memoriam gloriæ dignitatis. vestræ quod nobis bonitas promisit nostræ præsenti fabulatione medicum unum præstare nostros egrotos ac infirmos medicinali arte curare. Propterea humiliter deprecamur largam clementiam vestram ut nobis per præsentem missum nostrum eum dirigatis usque ad nos hac de causa sollicitandi. Nos autem vestrum condignum servitium impendere, undecumque nobis iubere dignetis, parati sumus, sicut dignum est tali viro Deique servo fidelique amico facere. Valete nunc et semper feliciter et in æternum cum angelorum laudibus choris.

CXVII.

AD PAPAM.

(Epist. dubia Alcuini ad Leonem III.)

CXVIII.

ALIA.

Orthodoxo et a Deo magnifice honorabiliter sublimato et in sede apostolica honorifice functo illi electo sacerdoti Christi Do

mini nostri, ille etenim vilis sacerdos et ipse individue caritatis vestram dulcissimam atque optatissimam fraternitatem salutem deposcimus æternam. Vestra magna etenim alma caritas sepe nobis valde utilia et necessaria intimare immo non piget, et litteræ vestræ simul cum gerulis optimis gaudia et lætitia ex parte vestra discurrentibus nobis nuntiare non cessant. Nunc litteræ vestræ magnam molestiam et dolorem cordi nostro fecerunt dilectissimo filio nostro communi illi. Eius enim infirmitas nos valde contristavit, sed vestra visitatio consolavit. Statim ut hoc audivimus, gerulum nostrum ad illum visitandum direximus, ut conperiat utrum vivere in hoc seculo valeat, an ad Christum in æterna gloria festinare una cum angelis Dei optat. Nos illuc dispositum habemus ire, si missus noster nobis cito occur[re]re festinat; et si ei levius evenerit, inde magnum gaudium habemus. Sin autem, Domino vocante, ierit ad patres nostros, preces post illum dirigimus ; et si sic infirmitate fatigat, ad eius præsentiam occurrere non tardamus.

CXIX.

AD ARCHIEPISCOPUM.

Beatissimo et nutu divino honorabiliter atque honorifice in cathedra episcopali sacerdotii dignitate functo illi episcopo, ille, quamvis indignus, tamen annuente divina gratia abbas vocitatus, vester ex totis præcordiis fidelis ac devotus famulus, per hanc seriem litterarum nostrarum in Deo Patre inmarcessibilem atque in rosifluo odore optamus perennem salutem. Conperiat alma prudentia vestra quia legati nobis venerunt ex partibus illius provintiæ, directi ab illo rege eorum, ferentes nobis papilionem mire pulchritudinis opere contextam, ita ut ferme triginta capere valet viros, et alia magna eulogia, obnixe nos deprecantes libenti animo hæc dona suscipere, quod ita et fecimus. Proinde, quasi coram conspectu vultuque vestro angelico prostratus, beatitudinem atque largam clementiam vestram optamus ut nobis ex vestris magnis muneribus mittere dignemini, ut aliquid eos rependere valeamus, eo quod nobis tam largiter obtulerunt; aurum, si valetis, aut pallium mittite, quia in suis provintiis valde hoc pretiosum esse videtur. Nos autem de ceteris

« ÖncekiDevam »