Sayfadaki görseller
PDF
ePub

bonis nostris, quos nobis redemptor et conditor noster contulit, libenter rependere vestrum cupimus per omnia fideliter, undecumque iniungitis, servitium, sicut dignum est tam dilecto patri et adiutori fideli nostro.

CXX.

AD MONIALEM SANCTAM.

Clarissimæ virgini, electæ Dei et amicæ sanctorum ac consolatrici pauperum et peregrinorum, illi sponsæ Christi, ille humillimus servus servorum Dei monachus, vester fidelis in parvitatum orationum nostrarum orator, in rosarum niveoque candore speciem pulchritudinis vestræ felicem optamus salutem. Agnitum sit gloriæ dignitatis vestræ, virgo Dei electa, quia necessitate cogente has litteras deprecatorias usque ad vestram direximus præsentiam, humiliterque postulamus ut, si est unde, vel si fieri possibilitas aut oportunitas fuerit, ut nobis vestra larga bonitas unam camisam ob amorem nominis vestri nostrumque corpusculum induere destinare dignemini; habetis Dominum remuneratorem, qui dixit : Nudus fui et vestistis me, et quod uni ex minimis meis fecistis mihi fecistis (a); nosque fideles vestri oratores habetis, in quantum parvitas nostra Domini misericordiam implorare pro vita et sanitate vestra valet, omne studium habere cupimus, sicut iustum est tam gloriosa feminæ angelorumque filiæ orationibus fulciri. Vale, virgo gloriosa, nunc et semper in æterna feliciter secula.

CXXI.

AD COMITEM.

Fideliter ac salubriter cum omni veneratione diligendo illi comiti, ille, in Dei itaque nomine, vester bene cupiens, individuæ caritatis atque inviolabiliter dirigimus perennem salutem. De cetero notum sit bonitati vestræ quia quidam homines, peccatis exigentibus, usque ad nostram devenerunt præsentiam, rogantes nos bonitatem apud vestram pro eorum reatum intercedere. Rogamus humiliter prudentiam vestram ut pro his exi

(a) Evang. secund. Matth., XXV, 36, 40.

gentibus culpis indulgentiam mereantur apud vestram suscipere clementiam, quia nostrum est, secundum apostolicam auctoritatem, pro delinquentibus veniam impetrare, ut disciplinam et membra eorum ob amorem æternæ vitæ concedatis, et usque ad legitimam emendationem de pretio taxato pervenire valeant secundum iussionem vestram, et ut post emendationem in conspectu vestro adstare et servitium inpendere, sicut antea fecerunt, et in gratiam vestram fideliter permanere valeant. Obnixa prece desposcimus ut nostro rogatui annuere atque consentire faciatis, quia ipse Deus dixit : Qui vos audit me audit (a); et iterum: Dimittite et dimittetur vobis (b) a Christo Domino qui vivit et regnat in gloria sua, ubi vos felices in conspectu eius apparere valeatis.

CXXII.

AD ABBATEM.

Glorioso atque spiritu sapientiæ repleto illi abbati, carus etenim ille vesterque fidelis discipulus, in Deo Ihesu regi regum felicem deposcimus salutem. Gratias siquidem inmensas tripudiantes manibus vobis cotidiæ agimus, eo quod vestra magna clementia [me] tam solerter cum omni studio ac benivolentia secus pedibus vestris aluistis, docuistis et usque nunc, Domino donante, ad perfectum deduxistis, quod vobis redemptor et retributor humani generis plenam atque perfectam mercedem in hoc seculo retribuere dignetur, et in futuro gloriam una cum sanctis angelis concedat æternam. Nos enim, quamvis humillimi et nimis tepidi atque insipientes, pro vestro statu et vita longeva Dominum, rogare in orationibus, quantum prevalemus, studium habere satagimus, una cum ceteris subditis nostris,quia per vestram doctrinam inluminati et glorificati et exaltati et iocundati sumus. Vos enim estis lux totius huius provintiæ, quia multis diebus in ignorantiæ sanctarum scripturarum cecitate obvoluti fuimus, usque lux vestræ sanctæ sapientiæ nos inlumenavit. In vobis sermo divinus impletus est, quia qui erudiunt multos fulgebunt sicut stellas æternitatis (c) in regno Dei et Christi, ubi vos gloriosi et splendidi sicut gemma lucidissima apparere debetis, et ab ipso Domino

(a) Evang secund. Luc, X, 16.
(b) Evang. secund. Marc., XI, 25.

(c) Daniel, XII, 3.

audire: Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui (a); et ibi decantaveritis una cum sanctis angelis: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in secula seculorum laudabunt te (b). Humiliter optamus ut de vestra sancta sospitate atque vita per scripturis vestris sanctissimis nos certiores reddatis, ut de vobis omni tempore letitiam agere valeamus. Valete.

CXXIII.

AD CAPELLANUM.

Honorando atque sublimato illi magistro atque precipue capellano domni imperatoris, ille, quamvis indignus, tamen gratia Dei episcopus, vester devotus ac fidelis orator, per hanc scedulam parvitatis nostræ vestræ coronæ beatitudinis millenas optamus salutes. Enimvero deposcimus magnam clementiam vestram ut misericordia vestra super nos veniat, sicut bonitas vestra nobis pollicere dignata est. Nepotem nostrum illum, quem de sacro palatio a vobis directum suscepimus, et mandatum vestrum libenter audivimus, et implere in omnibus secundum possibilitatem nostram cupimus, eumque remisimus ad vestram clementiam. Oramus ut caritas vestra illum suscipiat, et in conspectu domini nostri præsentari fatiat, et in quantum prævaletis ei adiutorium apud dominationem vestram inpendere dignemini, ita ut de vobis confidimus, et ut ei benefitium, quod quidam homo N. usque nunc tenuit, per vestram intercessionem apud dominum imperatorem impetretis, ad laudem et gloriam vestram et mercedem æternam et ad servitium domini sui. Nos autem condignum vobis rependere cupimus servitium, sicut oportet et iustum est tam præclaro magistro et adiutori nostro.

CXXIV.

[Sine rubrica.]

(Alcuini epist., no 157.)

CXXV.

[Sine rubrica ]

(Alcuini epist., no 72.)

(a) Evang. secund. Matth, XXV, 21. (b) Psalm. LXXXIII, 5.

CXXVI.

[Sine rubrica.]

(Alcuini epist., no 86.)

CXXVII.

[Sine rubrica.]

(Alcuini epist., no 29.)

CXXVIII.

[Sine rubrica.]

(Alcuini epist., no 87.)

CXXIX.

[Sine rubrica.]

(Alcuini epist., no 52.)

CXXX.

[Sine rubrica.j

(Alcuini epist., no 53.)

CXXXI.

[Sine rubrica.]

(Alcuini epist., no 82.)

CXXXII.

[Sine rubrica.]

(Alcuini epist., no 55.)

I.

[Sine rubrica.]

Almifico adque excellentissimo domino meo illi a Deo coronato magno et pacifico imperatore, ego ille humilissimus servulus vester, quasi coram sacris pedibus vestris prostratus, gratiam et misericordiam vestram super nos placabilem et pacificam semper esse obtamus. Vestram caram dominationem nosse volumus, qui gratia operante Dei et vestra misericordia concedente sani et salvi sumus, et in vestro servitio adque voluntate die noctuque, quantum novimus et intelligimus, fideliter et firmiter permanere cupimus, sicut dignum et iustum est servo facere domino suo. Valeat gloriosissimus dominus meus multis feliciter in seculo annis, et in futuro in angelorum choro coronam æterne glorie percipere beatissimam mereamur, amen.

[ocr errors][merged small]

Beatissimo et gloriosi[ssi]mo domino meo illo christianissimo viro, a Deo et angelis eius electo adque in imperio sublimato, ego ille servulus vester ubique devotus adque fidelis in omnibus obediens, excellenciam vestram adque ælimosinam quam piam obtamus. Commendamus magne misericordie vestre super nos semper adventare, ut vestra sit merces et laus apud Deum et homines, et nos in servitio vestro persistere valeamus secundum præceptum et voluntatem vestram, quod ita parati sumus, quantum Dei gratia nos intellectum dederit, cum omni fortitudine iussionem vestram implere cupientes. Omnipotens Deus ad profectum suæ sanctæ ecclesiæ et ad exaltationem Christiani nominis populi vos conservare dignetur per multa annorum feliciter tempora, amen.

III.

AD REGINA SIVE QUALITER FEMINA.

Carissimæ ælectæ Dei illa amica sororum et socia angelorum

« ÖncekiDevam »