SIVE, AUCTORUM FERE JAM PERDITORUM SECUNDI TERTIIQUE SÆCULI POST CHRISTUM NATUM QUE SUPERSUNT. ACCEDUNT SYNODI, ET EPISTOLÆ CANONICE, AD CODICES MSS. RECENSUIT, NOTISQUE ILLUSTRAVIT, COLLEGII S. MAGDALENE OXON. PRÆSES. EDITIO ALTERA. VOL. II OXONII: E TYPOGRAPHEO ACADEMICO. MDCCCXLVI. PRÆFATIO ANTE VOLUMEN TERTIUM ANNO MDCCCXV. POSITA. LECTORI. UM vita hominum tam caduca et brevis sit, ut CUM humana omnia recte habeantur incerta, hoc tertium volumen ante quartum et ultimum edere mihi visum est, ne forte orba demum pars operis prodiret, quæ residua prope omnia quasi e nau fragio erepta suo ambitu conservat. Etenim in hoc tomo nonnulla posita sunt Opuscula, de quibus, priusquam legantur, cautio quædam sive monitio est adhibenda. Quo quidem nomine commemorare convenit tria postrema Concilia Carthaginiensia, quippe quæ stabilito more apud Afros haud ita vetusto, rebaptizationem omnium hæreticorum et schismaticorum sanxerunt. At vero illo ipso tempore, diu ante plenarium, quod a S. Augustino produci solet, totius orbis concilium, Romana aliæque ecclesiæ baptismum in nomine Divino prius 296976 celebratum iterare, veteri suo more servato, detrectabant. Atque illa plenarii concilii commemoratione indicare Augustinus videtur, vel concilium Nicænum, in quo fuerat sancitum aliquid admissioni hæreticorum aliquorum sine novo baptismo favens; vel potius concilium Arelatense primum, ante Generale Nicænum apud Occidentales celebratum, a quo mos Afrorum damnatus est, simulque jussum scitum hoc suum ut cum ceteris per omnem orbem observaretur. Sed et paulo ante Donatus, quod confessus sit se rebaptizasse, a concilio Romano condemnatus fuerat; Catholicis tunc in Africa Donatistas non rebaptizantibus; immo postero tempore anabaptismum a Catholica disciplina alienum damnantibus legibus imperialibus et ecclesiasticis, quæ ad Africam pertinebant. Verum tamen in partibus Orientalibus tunc quoque Hæreticos rebaptizare con sueverunt. Plura ad volumen tertium olim præfatus sum. Cum vero jam alia quinque Opuscula reservata sint, ut volumini quarto et ultimo inserantur, hæc hactenus scripsi ceteris nunc omissis. |