Sayfadaki görseller
PDF
ePub

IMPRIMATUR:

Fr. ALBERTUS LEPIDI, Ord. Praed., S. P. A. Magister.

IMPRIMATUR:

IOSEPHUS PALICA, Archiep. Philippen., Vices gerens.

Auctor sibi vindicat et reservat omnia iura proprietatis ad tramites vigentium legum.

13243

PRAEFATIO AD LECTOREM

I.

§ I.

Ratio huius operis tertiae partis.

Quae duobus antecedentibus voluminibus tradidi invicte probandi, ac praecipue plenam undequaque genuinamque gloriosi Sacrae Romanae Rotae tribunalis et collegii figuram et historiam pandendi causa, historici fontes, seu documenta, sive typis editi iam, sive inediti adhuc, colligendi in unum et publici iuris faciendi

erant.

2. Nimia enim vel nova prorsus vel in tot tantisque iis quae hactenus tradita et retenta ab auctoribus etiam maximae notae de s. r. Rota fuerunt, discrepantia exponere me, omnium minimum, ratio historica coëgit, ut prudenti credula difficile videantur, si sola haud famigeratoris hominis, etsi crebris fontium citationibus vallata, auctoritate fuissent proposita.

3. Eo autem magis, quod edita documenta, ut plurimum, in operibus continentur quae, saltem ad praesens, numero paucae Bibliothecae possident; inedita vero, ad unum iacent rotale Archivium: omnia igitur longe maiori legentium parti consultationibus impervia.

4.

[ocr errors]

Deinde, ni documenta et collegissem et in unum collecta typis vulgassem, consequutum fuisset, ab opere quin s. r. Rota lucem mutuaretur, involveretur potius tenebris: siquidem humanum est, libentius vetera et vulgo retenta sustinere et defendere, quam nova ab novo homine narrata amplecti.

5. Ceterum fontes illos tanta sapientia fulgere, adeoque nitide subiectum illustrare persuasum est, ut melius queat nemo: quapropter vere historia s. r. Rotae condita dici non posset, si documentorum rotalium collectionem confici, aut confectam typis publici iuris fieri praetermissum fuisset.

§ II.

Quaenam documenta, ante Martini V pontificatum edita,
heic collecta sint.

6. Profecto non aeque omnia quot adhuc rotalia documenta supersunt eiusdem utilitatis esse, animo facile hauritur: ideo indiscriminatim omnia et singula in unum legere et vulgare non oportuit; sed dumtaxat quae necessaria aut vere utilia instituto visa sunt.

7. Opere vero hoc in perficiendo, id mihi - rei vel ipsa necessitudine expostulante constitutum est, ut per id aevi spatium quod ab origine tribunalis nostri ad pontificatum usque Martini V defluxit, cum speciale propriumque archivium defuerit, ea tantummodo huic meae collectioni documenta insererem, quibus satis origo, natura, potioresque historicae tribunalis evolutiones vicissitudinesque ostenderentur et comprobarentur: si quae superaddidissem, collector fuissem

otiosus.

8.

Haec quidem quaeritanda erant huc illucque, ubi scilicet cui tribunal nostrum tunc temgenuina apostolicae Cancellariae poris, uti pars corpori, maxime adhaesit inveniri documenta poterant. Ideo in Regestris RR. Pontificum, quibus (uti in prima operis parte ostendi) ea sacri tribunalis acta inseri solemne fuit quae, data opportunitate, vim generalis legis nancisci possent. Et facto ex iisdem Regestris heic tradita documenta exscripsi.

9.

§ III.

De citationibus.

Ista fere omnia publici iuris iamdiu facta reperii sive opera praecipue celebris Balutii, sive scholarum gallicanarum Romae, Athenarum etc., vel Germanorum etc.: ast omnia cum originali litera exemplarium, hodie Archivio Vaticano manentium, contuli et religiose auscultavi: quae ne legentem laterent, unicuique meae collectionis documento post praepositum brevius argumentum, praeposui citationem: ARCH. VAT., indigitata illius archivii speciali atque specifica eiusdem documenti sede.

IO.

Huic aliam vel alias citationes subnexui, illius nempe vel illorum operum quibus fidelius documentum in lucem prodiit. Consulto plures ceteras citationes quae interdum fieri poterant, omisi:

hae ad documenti singuli historiam publicationis spectant et admodum conferunt, non autem ad generalem historiam sacri tribunalis. Hanc ego, non autem illam, condidi: instituto meo igitur necessaria et sufficiens uniuscuiusque documenti integritas est et genuina authenticitas; huic satagere oportebat, et sategi reipsa, ut tuto asserere possim, me documenta singula legenti praebere ad verbum concordantia cum textibus a quibus fideliter eorum unumquodque exscriptum est.

II.

§ IV.

Methodus sequuta in exscribendis documentis.

Exscriptionis autem fidelitati me defuisse non sum arbitratus, morem ad unguem modernorum non sequutus quibus veluti canon est, unumquodque documentum ita exscribere, ut certis specialibus graphicis signis innuantur verborum abbreviationes in textu occurrentes, transitus ab una ad alteram paginam, et huius generis alia. Si huic regulae semper et in omnibus obtemperassem praesertim quoad textus Archivii Rotae, specialibus moribus Notariorum scriptos, tot tamque diversis graphicis signis mihi utendum fuisset, ut difficilis admodum illorum impressio et lectio evasisset. Curae tamen mihi fuit regulae adhaerere ubi incerta mihi fuit abbreviationis interpretatio: eadem quidem ratione me gessi quoad orthographiam, quam tunc, tantum immutavi, quum mihi visa est certe errata vel prorsus inconcinna. - Ceterum, hoc in Ceterum, hoc in opere documenta publicantur non praecise et praecipue ut publicentur (quod sedulo perpendi vellem); sed primo et principaliter ut lectoribus praesto sint tuta fundamenta et argumenta duobus praecedentibus operis tomis expositorum. Profecto documentorum genuinitas, historiae doctrinaeque veritas et purities num nutent vel concidant, si (exempli ergo) verbum « Causa », maiuscula initiali litera in textu scriptum, in exscriptione mea legatur « causa »? si verbum «n.rum », legatur simpliciter nostrum » non autem n[ost]rum», et « sedes apostolica » legatur potius « Sedes Apostolica

» etc.?

§ V.

De rotalis Archivii documentorum collectione.

12. Rotalia vero documenta Archivii Rotae distinguuntur in duas veluti series: quaedam publici iuris facta, quaedam inedita adhuc.

13. Illorum pars maxima RR. Pontificum Constitutiones sunt quae sive a privatis auctoribus suis operibus, sive editionibus Bullarii Romani insertae fuerunt. Hae ad Archivium Rotae vel in copia, ut plurimum simplici, vel in suo originali asservantur. Universas ego ex textu rotalis Archivii exscripsi cum eoque auscultavi. Ubi autem contigit Archivii rotalis simplicem copiam minus accurate exaratam fuisse, tunc vel textus Archivii Vaticani inspexi et auscultavi, vel literam accuratioris editionis Bullarii Romani: ubi incerta mihi lectio visa est, rotalem textum sum sequutus: hoc Rota usa fuit; igitur hic nobis potior ceteris esse debet. De mea ratione agendi singulo in casu testimonium esto unicuique documento post argumentum prima praeposita citatio.

14.

Inedita autem rotalis Archivii magna ex parte originalia sunt: horum series RR. Pontificum ordinationibus, mandatis, epistoliis etc, atque praesertim adnotationibus Diariorum constat: uber quidem documentorum messis, quae nonnisi sedula consideratione poterat legenti praeberi, ne nimietate sua opus inutile redderet. Ita ergo me gessi ut, quantum possibile fuit, non una desideraretur Diariorum adnotatio, qua vel notatu dignum factum aliquod testificaretur, vel directe aut indirecte illustraretur aliquis Rotae stilus. 15. Universa vero collectio huius voluminis non per se stat, neque sola accipienda est. Complura s. r. Rotae documenta sive ex integro, sive summatim, publicata sunt duobus antecedentibus voluminibus: in complementum publicationis, simul et in argumentum conflata eorum quae in praedictis exposita sunt, istorum pars est cumque istis unum efformat. Deinde, uti duo illa volumina sine hoc tertio, ita tertium hoc absque illis consistere nequit. Deinde etiam possibile fuit aliquot documentorum hoc quoque in volumine tantum summam referre; aliorum, e contra, ex integro et per extensum textum describere necesse fuit.

§ VI.

16. – Cum autem collectio, minima eius parte excepta, documentis Archivii Rotae coalescat, nonnulla praemissis sequi operis praetium est

17.

de rotali Archivio.

Rotale Archivium ad Vaticanum existens, duodecim constat cubiculis quae rotalibus documentis redundant. Ex his vetustiora aliquot demptis bullis Romanorum Pontificum - sub ipso Martino V prodierunt: novissima vero annum praeseferunt 1870, die 20 septembris.

« ÖncekiDevam »