Sayfadaki görseller
PDF
ePub

XXI.

DE PAROCHIS.

183. Qui ad Ecclesiarum Parochialium curam sunt promovendi, tales esse debent qui idonei sint aetate, moribus, doctrina, prudentia et aliis rebus ad vacantem Ecclesiam gubernandam opportunis. Maximi momenti est ut parochi hisce omnibus dotibus praediti eligantur, atque ad id consequendum forma quaedam concursus a Concilio Tridentino est proposita. Verum cum per circumstantias hujus regionis concursus, quamvis optandus, vix introduci possit, Episcoporum hac in re diligentia et zelus est exercendus, ut omni cura et prudentia, in tam gravi negotio procedant, diligenterque caveant ne Paroeciae conferantur nisi iis, qui a Synodalibus Examinatoribus, si adsint, sin vero a Theologis ab Episcopo delectis approbati fuerint, quique moribus ac scientia caeteris praestent. Ne quis vero existimet se jus ad paroeciam ea tantum de causa habere, quod inter alios Sacerdotes sit ordinatione antiquior, declaramus in collatione paroeciarum rationem aetatis, morum, zeli animarum, doctrinae, facilitatis concionandi et aliarum omnium dotum quae pastorem populi decent, esse habendam.

184. Quae de residentia, de administratione Sacramentorum, de applicatione Missae pro populo, et aliis parochorum muneribus in lege canonica aut statutis provincialibus aut dioecesanis definita sunt, accurate observari volumus.

185. Statuimus ut nullus Parochus a paroecia absit per tres dies continuos nisi prius Episcopum moneat: si vero absentiam per quinque dies protrahere velit, licentiam Episcopi in scriptis obtinere debet: nec unquam sine simili licentia die Dominica vel festo ipsi abesse licet, nec ulla occasione nisi substituat alium sacerdotem ab Ordinario approbatum, qui munia pastoralia interim obire debeat. Sacerdos curam infirmorum gerens a domo sua non discedat

quin indicet ubinam inveniendus sit, ne si inveniri non poterit, quid nocumenti fideles patiantur. Diebus Dominicis et festivis fiant Missae publicae hora fixa et praestituta, quam sine Ordinarii licentia haudquaquam mutare licet, nisi forte una aut altera vice si id publica populi necessitas postulet.

186. Parochus Missam in Ecclesia parochiali, nisi legitime impeditus sit, diebus dominicis et festivis de praecepto ordinarie celebrare tenetur : aliter muneri suo non satisfacit. De munere celebrandi et applicandi Missam pro populo videatur insuper Responsum S. Cong. Concilii, 14 Dec. 1872, in Appendice. Si vero ob quamcunque causam etiam legitimam, in aliqua paroecia missa publica in die Dominica vel festo de praecepto omissa fuerit, Episcopus statim a Parocho et a Vicario Foraneo de hujusmodi omissione monendus est. 187. Omnes animarum curam actu gerentes, sacrosanctum Missae sacrificium pro populo sibi commisso celebrare et applicare debent, illis etiam diebus qui ex Apostolicae Sedis indulgentia ex dierum de praecepto festorum numero sublati ac translati sunt, (Litt. Apostol. Amantissimi, 5 Maii, 1858), nisi ex ejusdem Apostolicae Sedis indulgentia a proprio Episcopo hac super re dispensati fuerint.2

188. Curent parochi ut non tantum diebus dominicis, sed etiam festivis de praecepto, populus ad missam audiendam confluat. Hortentur fideles ut in diebus festivis praedictis ab operibus servilibus abstineant, et abusus hac in re corrigant.

189. Quia vero nundinae quae in diebus festivis fieri solent, occasionem dant praecipuam ebrietati et saepe impediunt ne missa audiatur, optaremus ut istae nundinae transferrentur ubique in alios dies, sicuti jam factum esse constat aliquibus in locis magno cum fidelium bono. Interea curet parochus ut populus aliis negotiis occupatus missam non negligat.

1 Vide Append. XVII. pag. 299.

2 Vide Append. XVIII. pag. 300.

190. Parochos hortamur ut speciali quadam ratione curam gerant pauperum et miserabilium personarum quae in suis paroeciis degunt: et dum fieri jubent obsecrationes et postulationes pro omnibus qui in sublimitate sunt, divites ex altera parte ac potentes a vexandis pauperibus dissuadeant.

191. Parochus prae mente semper habeat inter praecipuas sui muneris partes esse curam aegrotantium. Eos sine mora, si sint in periculo mortis sacramentis Ecclesiae muniat, et eorum frequenti visitationi etiam per pios laicos provideat. Vocatus non renuat saepius visitare infirmos, et etiam non vocatus eos vel per se vel per alium sacerdotem frequenter visitet vel saltem semel in hebdomada, et ubi fieri possit, morientibus assistat.

192. Singulis saltem Dominicis et festis solemnibus plebes sibi commissas, pro sua et earum capacitate, pascat salutaribus verbis ; docendo quae scire omnibus necessarium est, ac vitia quae eos declinare et virtutes quas sectari oporteat cum brevitate et facilitate sermonis. (Conc. Trid. sess. v. cap. ii. de Reform.) Si vero quis parochus aut vicarius, hoc munus graviter neglexerit, is poenis ecclesiasticis pro arbitrio ordinarii plectendus

est.

193. Ad sacrorum canonum tramitem prohibemus ne in posterum novae quaecunque Ecclesiae sine consensu Episcopi erigantur. Praecipimus quoque ne collectae fiant ad Ecclesiam aedificandam, nisi approbante Episcopo. Hujusmodi collectas quandocunque factas non penes se retineat parochus, sed infra mensem deponat in aliquo publico aerario (seu Bank) in nomine trium curatorum, quorum unus sit Episcopus, alius ipse Parochus et tertius quidam de paroecia, vir pius et peritus.

194. Si nova aliqua Ecclesia sit aedificanda, volumus ut ejusdem ichnographia et forma a perito quodam viro

confecta Episcopo ab eodem approbanda exhibeatur, antequam prima aedificii fundamenta ponantur.

195. Si veteres Ecclesiae sint diruendae aut notabiliter immutandae, statuimus etiam ut parochus in antecessum debitam licentiam ab Episcopo obtineat.

196. Statuimus praeterea ut ubi domus aut scholae parochiales aut monasteria aedificanda sunt, res ad Episcopum deferatur, ejusque consensus obtineatur. Quod si jam extet domus parochialis eam dirui vel plurimum immutari, nisi accedat Episcopi consensus, prohibemus : volumus autem ut hujusmodi domus sartas tectasque teneant parochi.

197. Cavendum omni diligentia est, ut tituli Ecclesiarum et domorum parochialium ita conficiantur, ut perpetuo ea aedificia in usum debitum conservari possint.

198. Optat haec Synodus ut in singulis Paroeciis domus parochiales prope Ecclesias extent, quibus decem aut quindecim jugera terrae adnectantur; et mandat ut de hujusmodi negotio in Synodis dioecesanis agatur. Parochorum hac in re industriam excitamus, cum jam pecunias ad hunc finem necessarias a gubernio civili facile mutuari possint.

199. Cum gravissima damna religioni et reipublicae ex societatibus secretis oriantur, parochos monemus ut maximam diligentiam in eo ponant, ut hujusmodi societates in suis paroeciis non instituantur.

200. Cum nemo militans Deo negotiis saecularibus se implicare debeat, cumque periculum sit, ne ii qui latifundia conducunt, tempus in iis colendis impendant, quod spirituali curae populi debetur, vetamus ne quis parochus sine consensu Episcopi plusquam quindecim jugera terrae conducat, aut per se vel per alium occupet.

201. Vicarii autem parochorum non conducant ullam portionem agrorum, nisi accedat Episcopi consensus.

202. Ne vero contentiones, lites aut alia scandala ex imprudentia alicujus sacerdotis oriantur, districte prohibemus, ne quis parochus aut alius sacerdos aliquem praesumat nominatim declarare excommunicatum, nisi prius licentiam hujusmodi declarationis faciendae in scriptis ab Episcopo habuerit.

203. Vetamus etiam ne quis sacerdos inconsulto Episcopo quacunque de causa nomine, aut designatione propria quae in idem incidat, in aliquem ex altari invehatur aut publice aliquem denunciet.

204. Hortamur parochos in Domino praecipua quadam ratione in id operam impendere, ut pueri et puellae instituantur in rudimentis fidei Christianae et omni virtute imbuantur. Omni zelo studeant pastores ut omnes pueri et puellae usque ad quindecimum annum, etiamsi antea susceperint sacramenta Confirmationis et Eucharistiae, ecclesiae suae intersint ad audiendam expositionem doctrinae Christianae.

205. Parochi vel coadjutores visitent singulis hebdomadis, in quantum fieri potest, scholas approbatas aut toleratas, quae in suis paroeciis existunt, curentque ut ludimagistri bonum exemplum verbo et opere pueris exhibeant.

206. Caveant ne libri male olentes aut non legitime approbati in scholas introducantur : et si qui dubiae notae sint, de iis proprium Episcopum consulant.

207. Conentur omnibus viribus impedire ne in suis paroeciis erigantur scholae quae ad fidem puerorum labefactandam sint destinatae; et si scholae ejusmodi erectao fuerint, ab iis frequentandis pueros Catholicos prudenter sed efficaciter retrahant.

208. Si scholae etiam aliquando erigantur in quibus jura parochi non admittantur, aut ad quas visitandas ipse non admittatur, caveat ut eas pueri Catholici non frequentent.

209. Quod si parochus animadvertat in aliquam scholam

« ÖncekiDevam »