Sayfadaki görseller
PDF
ePub

"tudine coalescere.

[ocr errors]
[ocr errors]

Itaque ii etiam qui inferiores illos gradus non sunt praetergressi, scelerum illorum participes "haberi debent; et in eos cadit illud Apostoli ad Romanos cap. I. qui talia agunt, digni sunt morte, et non solum "qui ea faciunt sed etiam qui consentiunt facientibus."." (Litterae Apostolicae Leonis XII. Quo graviora III. Idus Martii 1825.)

66

66

344. Praeter Masonicam societatem aliae omnes societates quae similes illi sunt, seu iisdem principiis innituntur, eodem judicio proscriptae censentur, de quibus omnibus. societatibus SSmus Dñus Pius IX. hanc sententiam edendam curavit: "Societates occultae, de quibus in Pontificiis "Constitutionibus sermo est, eae omnes intelliguntur quae adversus Ecclesiam vel gubernium sibi aliquid proponunt, 'exigant vel non exigant a suis asseclis juramentum de "secreto servando." (Decret. S. Officii 5 Augusti, 1846.) Et idem Pontifex in allocutione die 25 Sept. 1865, habita, eam esse Ecclesiae mentem declarat, ut Masonica aliae'que ejusdem generis societates quae specie tenus diversae "in dies coalescunt, quaeque contra Ecclesiam vel legitimas potestates seu palam seu clandestine machinantur" reprobentur prorsus et condemnentur.

[ocr errors]

66

66

345. Porro novo decreto damnati fuere Feniani, qui paucis abhinc annis in societatem coaluerunt, quod decretum S. Congregatio S. Officii Episcopis Hiberniae qui Concilio Oecumenico Vaticano aderant, mense Junio anni 1870 tradendum curavit.

346. Haec itaque cum ita sint monendos fideles decernimus ut a secta Masonica et aliis damnatis societatibus quae sive clandestine sive palam, sive juramentum a suis asseclis exigant vel non exigant, sed ad Ecclesiae vel legitimarum potestatum detrimentum efformatae sunt, omnino abstineant, earum coetibus et conventiculis nunquam intersint, earum insignia non deferant, atque in earum

conviviis aut choreis partem non habeant, nec eis favorem ullo modo ostendant aut patrocinentur ne censuris ecclesiasticis irretiantur, et falsa rerum specie allecti, a professione verae fidei in indifferentismum aut naturalismum trahantur.

XL.

DE LIBRIS PRAVIS VITANDIS.1

347. Inter innumera quae hac aetate grassantur mala vix ullum magis plorandum est, quodve majus fidei ac moribus Christifidelium detrimentum infert quam "teterrima illa "tot undique volantium et peccare docentium voluminum "ac libellorum contagio qui apte compositi ac fallaciae et "artificii pleni, immanibusque sumptibus per omnia loca in "Christianae plebis interitum dissipati, pestiferas doctrinas "ubique disseminant, incautorum potissimum mentes ani"mosque depravant." (SS. D. N. PP. Pius IX. Encyclica 'Qui pluribus," die 9 Nov., 1846.)

66

348. Quam quidem tristissimam rerum conditionem etiam in nostra Hibernia existere, licet non tantum quantum in aliis quibusdam regionibus, minime est dissimulandum.

349. Etenim venales passim prostant, vilique praetio circumferuntur libri, libelli, novellae, necnon et ephemerides, quorum scriptores religionem ac morum honestatem sive aperto marte sive insidiose, impetunt et labefactare conantur. Hujusmodi porro scripta a Catholicis hominibus quandoque emuntur, in eorum domos recipiuntur, atque ab eorum liberis et domesticis sine delectu leguntur.

350. Quum igitur nostri muneris sit greges nostros ad salutaria pascua ducere et a venenatis avertere, vehementer in Domino omnes Sacerdotes praesertim vero animarum Vide Append. XXIV. pag. 343.

curam habentes hortamur et in visceribus Domini obsecramus, ut zelo Dei excitati tam publice quam privatim a fidelibus hujusmodi perversa scripta, si adsint, procul arceant.

351. Sicuti vero maxima laude digni sunt parentes et alii auctoritate praediti, qui et filios suos et domesticos ab hoc pestifero pabulo immunes servant, ita e contra acriter corripiendi sunt, qui neglecto hoc officio, quo et naturali et divino jure tenentur, et cujus rationem districtissimam supremo Judici sunt reddituri, suae domus curam non habent, immemores verborum Apostoli ad Timotheum: "Si

66

quis suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, "fidem negavit et est infideli deterior." (1 Tim. cap. v. 8.)

352. Illos quoque qui praedictis libellis et ephemeridibus perversis, iis praesertim quae mentis puritatem commaculant (et ut plurimum ab exteris regionibus in hanc insulam nostram advehuntur), diffundendis operam navant, moneant pastores quantum sit ipsis flagitium fidem et bonos mores. quaestui habere, et ex animarum ruina res domesticas augere, ut discant aliquando timere judicia a Redemptore nostro Christo iis denuntiata per quos scandalum venit.

353. Optandum ut qui ingenio sunt praediti et in litterarum studia incumbunt, vestigiis eorum insistentes, qui libellos Catholico spiritu plenos concinnando egregium sibi meritum acquisierunt, libros conscribant, quibus pietas foveatur mentesque delectentur simul et instruantur. Horum auctorum opera pastorum erit plebi commendare et insuper in bibliothecis parochialibus, iisdem locum dare.

354. Praecipimus autem ut libri de religione ex professo tractantes et libelli quicunque, seu folia, quae precum formulas continent, sine Episcopi licentia praelo non mandentur, nec venales a Catholicis exponantur. Cavendum etiam est de libris nomine tenus Catholicis et ad delectandum conscriptis, ne aliquid contra bonos mores vel fidem contineant.

XLI.

DE CURA DEFUNCTORUM.

355. Ex Sacra Scriptura discimus sanctam et salubrem cogitationem esse pro defunctis orare ut a peccatis solvantur, et Concilium Tridentinum definivit animas in purgatorio detentas fidelium suffragiis, potissimum vero acceptabili altaris sacrificio juvari. (Sess. 25, dec. de Purgatorio.) Hinc consuetudines pias illas quae adeo invaluerunt in Hibernia, psalmum De Profundis post singulas missas recitandi, preces privatim pro mortuis fundendi, opera misericordiae peragendi et providendi ut missae pro eis celebrentur, omni cura servandas et promovendas existimamus.

356. Missa Solemnis aut officium pro defunctis nonnisi in Ecclesiis celebretur. Si absolutio danda sit in fine Missae, ab eo detur qui Missam celebravit. Si vero forte adsit Episcopus, licet non celebraverit, ipse ritum absolutionis peragere potest. Si quo in loco, in Hibernia missa solemnis de Requiem ob inopiam sacerdotum celebrari non possit SS. D. Pius IX. facultatem concessit, ut ejus loco, praesente cadavere, missa privata pro defunctis legi possit. (Ex Rescripto 29 Junii, 1862.)

357. Vigiliae profanae, praesente cadavere, cum lusibus, choreis, compotationibus, et cantibus, quae omnia domum luctus dedecent, omnino a parochis prohibeantur. Caveat quoque parochus ne alii in domo defuncti pernoctent praeter familiam et proximos consanguineos. Illam vero funestam et populo Christiano exitiosam consuetudinem suppeditandi potum inebriantem in domo defuncti, vel prope locum sepulturae, omnino reprobamus; hortamur vero Episcopos ut delinquentes hac in re graviter plectant. 358. Dum cadaver exponitur, convenit ut fiant preces pro

defunctis, recitetur rosarium, aut libri pii legantur, ut ex recordatione mortis et brevitatis vitae humanae, si qui ad vigilias concurrant, aedificationem percipiant. Piae societates pro defunctis magno adjumento in his gerendis esse possunt.

359. Hortamur fideles, ut gravibus impensis et vanae et inani pompae, occasione funerum, non indulgeant, sed potius opera charitatis peragant, missas celebrandas curent, precesque fundendas, quibus animae defunctorum adjuventur.

360. Sacerdotes qui officio pro defunctis in die depositionis vel trigesima aut anniversaria die assistant, convivia apud familiam defuncti non accipiant.

361. Ubi id judicaverit faciendum Episcopus, Capellani Asylorum pro pauperibus, dementibus aut aliis, preces quae praescribuntur in Rituali Romano peragant pro defunctis pauperibus vel in sacello asyli vel ad sepulchrum antequam corpus terrae tradatur.

362. Optandum ut coemeteria loco convenienti non procul ab Ecclesia in singulis paroeciis statuantur, quantum fieri potest, ut corpora defunctorum christiano modo sepeliantur, et ritus praescripti pro exequiis in Rituali Romano facile observari possint. Quod si coemeterium publicum sit, aliqua ejus portio Catholicorum sepulturae assignari debet.

363. Coemeteria catholica quae ab Episcopo consecranda sunt, aut saltem a sacerdote per eum delegato benedicenda, religiose et magna cura servari debent, cum in iis corpora defunctorum quae templa Dei fuerunt, sanguine Christi redempta, et sacramentis saepius refecta et sanctificata requiescant in expectatione resurrectionis mortuorum et diei ultimi judicii.

364. Crux in medio coemeterii erigatur et adhortandi sunt fideles ut ante eam aut intra coemeterium saepe preces fundant pro defunctis, et de vanitate rerum humanarum et de morte meditentur.

« ÖncekiDevam »