Sayfadaki görseller
PDF
ePub

APPENDIX VII.

[Ad. pag. 79, n. 54.]

INSTRUCTIO

S. CONGREGATIONIS DE PROPAGANDA FIDE DATA DIE 25 FEB. 1859, DE DELATIONE SANCTISSIMI AD INFIRMOS.

ILLME ET RME DOMINE.

Etsi sancta omnia sancte tractanda sint, propterea quod ad Deum pertineant qui essentialiter sanctus est, attamen augustissimum Eucharistiae sacramentum sicut sacris mysteriis omnibus absque ulla comparatione sanctitate praeeminet, ita maxima prae ceteris veneratione est pertractandum. Nil itaque mirum si tot Ecclesia diversis temporibus ediderit decreta, quibus SSmae Eucharistiae delatio pro adjunctorum varietate vel denegaretur omnino, vel ea qua par esset reverentia admitteretur;' cum nihil antiquius fuerit Ecclesiae Dei quam ut animarum profectum atque aedificationem debito cum honore divinorum omnium divinissimi mysterii consociaret. Haec porro prae oculis habens Sacrum hoe Consilium Christiano Nomini Propagando, cum primum intellexit in quibusdam istius regionis Dioecesibus consuetudinem seu potius abusum invaluisse, ut Sacerdotes SSmum Sacramentum a mane usque ad vesperam secum deferrent ea tantum de causa quod in aliquem forte aegrotum incidere possent, ad Metropolitanos censuit scribendum, tum ut consuetudinem illam ab Ecclesiae praxi omnino abhorrere declararet, tum etiam ut ejus extensionem accuratius deprehenderet. Responsa Archiepiscoporum brevi ad Sacram Congregationem pervenerunt,

' Vid. quae in rem proferuntur in subjectis notis.

ex quibus innotuit, multis in locis de abusu illo gravem admirationem exortam esse, cum aliqua in Dioecesi ne credibilis quidem videretur. Verum non defuerunt Antistites qui illius existentiam ejusque causas ingenue confessi sunt. Quare Emis Patribus Sacri hujus Consilii in generalibus comitiis die 28 Septembris elapsi anni habitis, omnia quae ad hanc rem referebantur exhibita sunt perpendenda, ut quid SSmi Sacramenti debitus honor ac veneratio postularent in Domino decerneretur. Omnibus igitur maturo examini subjectis, statuerunt Emi Patres literas encyclicas ad Archiepiscopos atque Episcopos istius regionis dandas esse, quibus constans Ecclesiae rigor circa Eucharistiae delationem commemoraretur. Voluit insuper S. C. ut sacrorum Antistites excitarentur, quemadmodum praesentium tenore excitantur, ad communem Ecclesiae disciplinam hac in re custodiendam, quantum temporis ac locorum adjuncta nec non inductarum consuetudinum ratio patiantur, ita tamen ut sedulam navent operam ad veros abusus corrigendos atque eliminandos. Quam quidem in rem censuerunt Patres Fñi apprime conferre frequentem celebrationem sacrificii missae, quo videlicet Sacerdotes facile necessitati occurrere possunt SSmam Eucharistiam secum per multos dies retinendi. Quae cum ita sint, hortor Amplitudinem tuam, ut in eum finem rurales. aediculas multiplicandas cures, atque talia edas decreta ex quibus delatio SSmi Sacramenti ad urgentes tantum causas, atque ad actuale ministerii sacerdotalis exercitium coarctetur, injuncta vero presbyteris stricta obligatione semper in hisce casibus Sanctam Hostiam super pectus deferendi. Denique decreverunt Emi Patres ut de negotio isto gravissimo in Provincialibus Conciliis agatur, quo nimirum Episcopi eam in suis dioecesibus communem normam inducere satagant, quam augustissimum Eucharistiae mysterium decere existimaverint. Tandem Ampli

tudini tuae significare non praetermitto omnia et singula quae superius decreta sunt SSño D. N. Pio PP. IX. per me relata fuisse in audientia diei 3 Octobris elapsi anni, eaque a Sanctitate Sua in omnibus adprobata fuisse atque apostolica auctoritate confirmata.

Datum Romae ex Aedibus S. Congregationis de Propaganda Fide die 25 Februarii 1859.

Amplitudinis Tuae

Uti Frater addictissimus.

1. Ex dubiis propositis pro christianis Sinensibus. Ad propositum dubium "An sacerdotibus sinensibus liceat in itineribus quae longissima sunt secum deferre Eucharistiam ne ea priventur?" Resp. Non licere. Qualificatores S. O. die 27 Martii 1865, et Emi approbarunt die 15 April 1865.

2. Pro Gubernatoribus navium Lusitaniae qui singulis annis in Indias orientales navigant, petentibus licentiam deferendi sacramentum Eucharistiae, ne nautae et Rectores sine viatico decedant. Lecto memoriali et auditis votis SSmus supradictam petitionem omnino rejecit; ita quod nec in posterum ullo modo de ea tractetur. S. C. S. O. die 13 Julii 1660.

3. Bened. XIV. Inter omnigenas " pro Incolis Regni Serviae et finitimarum Regionum." "At ubi (sicuti ibidem legitur) Turcarum vis praevalet et iniquitas, sacerdos stolam semper habeat coopertam vestibus; in sacculo seu bursa pixidem recondat quam per funiculos collo appensam in sinu reponat et nunquam solus procedat, sed uno saltem fideli, in defectu Clerici, associetur."

4. Honorius III. in cap. Sane de celebratione Miss. expresse habet de delatione Eucharistiae quod si "in partibus infidelium ob necessitatem S. Viatici permittitur, tamen extra necessitatem permittenda non est, cum hodie Ecclesiastica lege absolute prohibitum sit ut occulte

deferatur. Occulte deferre in itinere, nequit moraliter fieri absque irreverentia tanti sacramenti."

5. Verricelli de Apostolicis Missionibus Tit. 8. pag. 136. expendit, "An liceat in novo Orbe Missionariis S. Eucharistiam collo appensam secum in itinere occulte deferre etc. et quidquid sit de veteri disciplina concludit hodie universalis Ecclesiae consuetudine et plurimorum Conciliorum decretis prohibitum est deferre occulte S. Eucharistiam in itinere, nisi pro communicando infirmo, ubi esset timor et periculum infidelium, et dummodo ad infirmum non sit nimis longum iter sed modicum et unius diei."

6. Thomas a Jesu de procur. salut. omnium gentium lib. 7. "non auderem Evangelii ministros qui in illis regionibus aut aliis infidelium provinciis conversantes, si imminente mortis periculo secum Viaticum, occulte tamen, deferrent, condemnare."

APPENDIX VIII.
[Ad. pag. 81, n. 67.]

DE FACULTATE SECUNDAM MISSAM EADEM

DIE CELEBRANDI.

I.

ISTRUZIONE

DELLA S. CONGREGAZIONE DI PROPAGANDA SUL BINARE LA MESSA.

La

1. La facoltà di binare la Messa, di cui la S. Sede suol munire gli Ordinarii delle Missioni con che possano comunicarla ai loro Missionarii, ha suscitato non pochi dubbi, proposti dai medesimi a questa S. Congregazione. ragione di tali dubbi si desume dal rigore stesso delle clausole, che per ordine di Alessandro VII. furono apposte al relativo articolo delle Formole. Il perchè è sembrato opportuno di raccogliere nella presente istruzione le massime e le regole più comuni, che deggiono aversi in vista nell' uso della menzionata facoltà.

2. Ognuno sa, che per regola generale secondo l'odierna disciplina della Chiesa, è lecito ai Sacerdoti di offrire il S. Sagrificio una sola volta il giorno. Così dispone Innoc. III. "respondemus quod excepto die Nativitatis Domi

1 Cap. Consuluisti de celebratione Missarum.

« ÖncekiDevam »