Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tam notitiam habere possit meritorum sacerdotum pro quibus commendationes afferuntur. Quare Sacra Congregatio in decreto quod die prima Junii anno 1829 ea de re factum fuerat ac die 17 Octobris ejusdem anni promulgatum est, declaravit mentem suam esse ut commendationes illae lumen tantum ac cognitionem sibi compararent circa eos inter quos Apostolica Sedes episcopos est electura. Voluit quidem diocesanum clerum consuli atque ejusdem opinionem circa sacerdotes commendandos per secreta suffragia requiri. Id autem ea tantum de causa factum est, ut sanctae Sedi constaret quinam praecipue sacerdotes aestimationem obtineant cleri dioecesani, et tale testimonium consequantur ex quo intelligi posset eos apud diocesanum clerum ad episcopatum consequendum idoneos censeri. Hoc vero unico scrutinio fieri posse manifestum est, et revera decreti superius memorati contextus hic est, ut in uno tantum scrutinio res peragatur atque ex eo scrutinio constet quinam sint tres sacerdotes in quos major suffragi

orum numerus convenerit.

Ad Sacrae Congregationis notitiam nuper pervenit in aliquibus Hiberniae dioecesibus hoc obtinuisse ut in conventibus qui habentur clero diocesano ad sacerdotes sanctae Sedi commendandos ex quibus episcopus aliquis eligatur non unum sed tria fiant: intelligens Sacra Congregatio hinc evenire posse ut non tres praestantiores ex clero, sed unus revera commendetur atque ei duo alii veluti ad formam tantum adjungantur meritis omnino inferiores; cupiens praeterea eadem Sacra Congregatio ubique in Hibernia eamdem methodum circa ejusmodi commendationes servari scribendum judicavit Amplitudini Tuae hanc epistolam caeteris Archiepiscopis communicandam ut in dioecesibus omnibus Hiberniae constet unicum scrutinium in conventibus cleri peragendum esse ad tres sacerdotes sanctae Sedi commendandos antequam ipsa deveniat ad episcopi alicujus

Hiberniae dioecesis electionem, et hunc verum decreti diei 1 Junii 1829 sensum esse. Precor Deum interea ut amplitudinem Tuam diu sospitem ac fel cem servet. Romae ex aed. S. C. de Prop. Fide, die 25 Aprilis, 1835,

Amplitudinis tuae

Ad Officia Paratissimus,

J. CH. CARD. FRANSONIUS, Praef.

A. MAIUS, Secretarius.

R. P. D. DANIELI MURRAY,

Archiepiscopo Dublinensi,

Dublinum.

P.S.-In Decreto recentiori S. Congregationis de Prop. Fide statutum est ut conventus Episcoporum provinciae qui sententiam dicere debent de meritis trium sacerdotum a clero selectorum teneatur decem diebus post conventum cleri ipsius.

APPENDIX XIII.
[Ad. pag. 101, n. 143.]

[ocr errors]

DE SOLEMNITATIBUS SYNODALIBUS. Cum Archiepiscopi et Episcopi Hiberniae in concilio Plenario Maynutiano congregati, eo animo, ut Synodos sive Dioecesanas sive Provinciales statis temporibus, ut par est, in posterum celebrare faciliori modo possint, a S. Sede demisse flagitaverint, ut ipsis eosdem conventus omissis nonnullis ex debitis solemnitatibus inire liceat; SSmus Dominus Noster Pius Divina Providentia PP. IX., referente me infrascripto Sacrae Congregationis de Propaganda Fide Pro-Secretario in audientia 6 Augusti c. an. praehabita sententia Emorum PP. ejusdem S. Consilii, ac perpensis peculiaribus Ecclesiarum in memorato Regno circumstantiis, petitam facultatem ad decennium benigne impertiri dignatus est, ita tamen ut Pontificalis Romani, ac Caeremonialis Episcoporum praescriptiones saltem in substantialibus serventur.

Contrariis quibuscumque haud obstantibus.

Datum Romae ex Aed. S. Congregationis de Propaganda Fide die 1 Septembris 1876.

ALEXANDER CARD. FRANCHI, Praef.

J. B. AGNOZZI, P. Secret.

LOC. SIG.

APPENDIX XIV.

[Ad. pag. 101, n. 145.]

DECRETUM

DE VISITATIONE SS. LIMINUM.

Cum Episcopi Hiberniae juxta Constitutionem sa. me. Sixti V. quae incipit Romanus Pontifex diei 20 Decembris 1585 sacra Limina Apostolorum visitare quarto quoque anno adstringerentur S. Concilii Congregatio, varias praedicti Regni calamitates commiserata, annuente f. rec. Urbano PP. VIII. ipsis indulserat, ut eamdem visitationem singulis semel decenniis duntaxat explere possent. Ast immutatis in Hibernia rerum adjunctis, atque insimul cupiens SSmus Dñus Noster Pius Dña Prov. PP. IX. laudatos Sacrorum antistitum saepius invisere, ut planius cognito Ecclesiarum ipsis commissarum statu, earum necessitatibus promptius occurrere valeat, memoratum indultum moderari in Dño censuit.

Referente itaque infrascripto S. Congis. de Prop. Fide pro-Secretario, Sanctitas Sua mandare dignata est in Aud. 6 Augusti ut Hibernenses Praesules singulis quinquenniis sacra Limina adire, ac relationem super statu earum dioecesium S. Sedi exhibere in posterum teneantur, contrariis quibuscumque haud obstantibus. Qua de re praesens Decretum eadem Sanctitas Sua expediri jussit.

Datum Romae ex Aed. S. Congregationis de Prop. Fide, Die 1 Septembris 1876.

LOC. SIG.

ALEX. CARD. FRANCHI, Praef.
J. B. AGNOZZI, P. Secret.

T

APPENDIX XV.

[Ad. pag. 101, n. 145.]

QUAESTIONES

PRO RELATIONE AD S. CONGREG. DE
PROPAGANDA FIDE.

1. Exprimantur nomen, aetas, patria Episcopi, et etiam institutum, si sit Regularis.

2. Amplitudo, et qualitas Dioecesis.

3. In qua Provincia sit, vel quot Provincias contineat. 4. Si Ecclesia sit Archiepiscopalis, quot, et quales habeat Suffraganeos; si vero Episcopalis, cujus Archiepiscopi sit Suffraganea.

5. An habeat Cathedralem, et propriam residentiam, et in qua Civitate.

6. An Episcopus habeat facultates speciales a S. Sede, et quas.

7. An habeat reditus proprios, quot, et in quo consistunt.

8. Enumerentur loca Dioecesis, et eorum respective distantia.

9. Quando Visitatio Dioecesis fuerit peracta, num ad tramites praescriptionum canonicarum.

10. Quando Prov. ac dioec.

Synodi fuerint habitae.

11. An pro exercitio jurisdictionis aliqua inferatur molestia ab Episcopis finitimis.

« ÖncekiDevam »