Sayfadaki görseller
PDF
ePub

BREVE PII PP. IX.

AD

ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS HIBERNIÆ.

PIUS PP. IX.

VENERABILES FRATRES, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENE

DICTIONEM.

Si quid est, quod luctuosissimo hoc, atque acerbissimo Romanae Ecclesiae tempore animum recreet, reficiatque Nostrum illud sane est, incredibilis, ac veluti unici exempli Catholicorum omnium Antistitum consensus, qui quidquid pati potius, quam officio deesse non dubitantes, instructa veluti acies contra Religionis Nostrae Sanctissimae, atque hujus Beatissimi Petri Cathedrae hostes, proelia Domini proeliaturi, ubique gentium concurrunt. Ac Vos, Venerabiles Fratres, salubri frugiferoque inito consilio de Plenaria Synodo habenda, quo satius et opportunius gravioribus nobilissimae illius Dominici gregis partis negotiis, collatis sententiis, conspiratisque viribus occurratis, magnum quoque attulistis mœrori nostro levamentum. De quo quidem consilio, simul ac Nobis relatum est Nos illud ex animo commendavimus vehementerque probavimus, et mature cum Venerabilibus Fratribus nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, re communicata, de ipsorum consilio, dilecto Filio Nostro Paulo Sanctae Romanae

Ecclesiae Cardinali Cullen nuncupato, Archiepiscopo Dublinensi, eas partes, Apostolica Nostra Auctoritate commisimus, ut, attentis etiam peculiaribus temporis adjunctis, tanquam Delegatus Apostolicus Synodum convocet, eique cum facultatibus praesit necessariis, atque opportunis pro certo habemus illum se talem in hoc obeundo munere praestiturum, qualem summa ejus prudentiae ac doctrinae laus, egregia pietate cumulata, fore pollicetur. Quae cum ita sint, dum in humilitate Nostra, ferventissimis precibus Datorem luminum Deum oramus, ut Vobis in suo nomine coeuntibus ea suggerat, quae fidelibus curae Vestrae commissis, bene prospere ac feliciter eveniant, Vos, Venerabiles Fratres, hortamur, ut memorato Dublinensi Antistiti, tali aucto munere, quantum in Vobis situm est, obsequamini ; factaque ab eodem Synodi convocatione, omnes adsitis, ad tramitem Sacrorum Canonum, nisi legitimo impedimento detineamini. Quamquam vero praefato Antistiti Delegato Apostolico, peculiares a Nobis instructiones idcirco traditae sint, tamen Vos, Venerabiles Fratres, etiam atque etiam monemus ut non modo responsis datis pro gravioribus nonnullis negotiis, quo par est studio, inhaereatis, sed etiam illam curam potissimum in Synodo geratis, ut disciplinam supradictis rescriptis consentaneam atque uniformem per omnes Provincias, singulasque vestras Dioeceses, collatis consiliis constituatis. Porro volumus ac praeci

pimus, ut Synodi acta et decreta ad Sanctam hanc Apostolicam Sedem transmittantur, ut instituto de more examine, de illis judicium feratur; eaque si e re visum fuerit, Nostra, vel successorum Nostrorum suprema Auctoritate confirmentur ac roborentur. Haec statuimus, volumus, mandamus, decernentes praesentes Nostras Litteras firmas, validas, et efficaces semper existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri, atque obtinere, atque ab iis ad quos spectant, inviolabiliter observari; sicque in

praemissis per quoscunque judices ordinarios et delegatos, etiam causarum Palatii Apostolici Auditores, Sedis Apostolicae Nuncios, ac Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, etiam de Latere Legatos, sublata eis, et eorum cuilibet, quavis aliter judicandi, et interpretandi facultate, et auctoritate, judicari et definiri debere, ac irritum, et inane, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter, vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus Apostolicis, ac in universalibus, provincialibusque, et Synodalibus Conciliis editis, generalibus vel specialibus constitutionibus, et ordinationibus, statutis, consuetudinibus, privilegiis quoque indultis, et Literis Apostolicis in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, confirmatis, et innovatis, quibus omnibus et singulis illorum tenores praesentibus pro plene, et sufficienter expressis, ac de verbo, ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum hac vice duntaxat specialiter et expresse derogamus, ceterisque contrariis quibuscunque. Volumus autem, ut praesentium Literarum transumptis, seu exemplis etiam impressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo personae Ecclesiastica in dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae, vel ostensae.

Datum Romae apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris die xxx Maii MDCCCLXXIII. Pontificatus Nostri Anno Vicesimoseptimo.

F. CARD. ASQUINIUS.

LOC. SIG.

Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis atque Episcopis Hiberniae gratiam, et communionem Sedis Apostolicae habentibus.

BREVE PII PP. IX.

AD EMUM ET RMUM PAULUM CARD. CULLEN.

PIUS PP. IX.

DILECTE FILI NOSTER, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENE

DICTIONEM.

Ex Apostolici officii munere, quod humilitati nostrae commisit Altissimus, nihil Nobis est potius, quam ut ea, quacunque ope possumus, procuremus quae Catholicae rei fauste, feliciter, ac prospere eveniant. Itaque simul ac relatum est Nobis, Venerabiles Fratres Episcopos Hibernenses consilium iniisse celebrandi consueta Synodali forma plenarium totius istius nationis conventum quo gravioribus Ecclesiasticis negotiis et catholicae praesertim institutioni, opportune provideatur; Nos salubre ac frugiferum hujusmodi consilium ex animo commendantes, et summopere approbantes, cum Venerabilibus Fratribus nostris sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei propositis, rem communicare maturavimus, omnibusque rei momentis attente consideratis, seduloque perpensis, de eorum consilio in eam sententiam devenimus, ut istius Synodi convocandae et regendae munus tibi, dilecte Fili Noster, demandaremus, pro certo habentes, Te prae ea, qua in exemplum commendaris prudentia, gravitate, doctrina, consilio, et Catholicae Religionis provehendae studio, in obeundis hujus muneris partibus expectationi Nostrae cumulatissime responsurum. Quo autem praedictum munus navius nitidiusque fungaris, de memoratorum

Venerabilium Fratrum Nostrorum consilio, hisce Literis, Delegatum Apostolicum Synodi convocationi ac celebrationi perficiendae, Apostolica Nostra Auctoritate Te eligimus, constituimus ac renunciamus; Tibique idcirco singulas universasque facultates necessarias atque opportunas deferimus, tribuimus, atque impertimus. Quae cum ita sint, tuum erit potissimum, tum instructiones a praefatorum Venerabilium Fratrum Nostrorum Congregatione pro Synodi celebratione traditas, aeque ac decreta et rescripta ab hac Sancta Sede Apostolica, vel a dicta Congregatione alias edita, praesertim pro gravioribus negotiis istius regionis exequenda, curare; tum studere, ut disciplina ejusmodi in praxi servanda admittatur, quae sit et suprascriptis decretis consentanea et uniformitatem per omnes provincias ac dioeceses inducat. Porro volumus ut Synodi acta et statuta ad Sanctam hanc Sedem Apostolicam transmittenda cures ut examini subjiciantur, ac si visum fuerit opportunum Nostra aut Successorum Nostrorum auctoritate confirmentur. Haec volumus, statuimus, praecipimus, decernentes praesentes Nostras Literas firmas, validas, et efficaces semper existere, et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri, et obtinere, atque ab iis ad quos spectant, inviolabiliter observari; sicque in praemissis per quoscunque judices ordinarios, et delegatos, etiam causarum Palatii Apostolici Auditores, Sedis Apostolicae Nuncios, ac Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales etiam de latere Legatos, sublata eis, et eorum cuilibet, quavis aliter judicandi et interpretandi facultate et auctoritate, judicari ac definiri debere, ac irritum et inane, si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus, quatenus opus sit, Nostra et Cancellariae Apostolicae regula de jure quaesito non tollendo, Benedicti XIV. Praedecessoris Nostri recolendae memoriae super divisione materiarum aliisque

« ÖncekiDevam »