Sayfadaki görseller
PDF
ePub

66

et recipiendas esse, nisi probatae vitae, ac bonis moribus "praeditas, ac in aetate saltem quadraginta annorum con"stitutas, quae de proprio habeant unde sufficienter vivere

[ocr errors]

possint, et non cum aliis viris, quam consanguineis, vel "affinibus in primo tantum gradu sibi conjunctis cohabi"tent, et ab Ordinario loci licentia prius impetrata, qui "non aliter eam concedat, nisi de praedictis praevio "examine diligenti sibi constiterit."

Universa haec iterum a Sacra Congregatione Concilii confirmata sunt; nam Episcopo Mazarae quaerenti anno 1727. "Quaenam sint conditiones requisitae, ut Re"gulares habentes facultatem dandi habitum suae "Religionis Mulieribus non collegialiter viventibus, dictum "habitum dare possint, et an examen dictarum faculta"tum pertineat ad Episcopum ?” Sacra Congregatio Concilii respondit: "Examen facultatum concedendi "habitum pertinere ad Sedem Apostolicam, examen con"ditionum quoad Mulieres vestiendas, et licentiam "vestiendi pertinere ad Ordinarium, et conditiones vestiendarum esse expressas in Decretis Generalibus alias "editis, et haec Decreta esse omnino servanda."

Ad normam hujusce Decreti subjecta hac formula Episcopi uti consuevere, qua Mulieri facultatem assumendi habitum Tertii Ordinis concedere testificantur.

66

"Dilectae Nobis in Christo N. salutem, et benedictionem "in Domino. Ut tu, quae bonis moribus imbuta, bonaeque frugis, ac laudabilis vitae existis, in aetate annorum quadraginta constituta, propria bona, ex quorum "fructibus honeste vivere vales, possides, et non cum aliis viris, quam cum tuis consanguineis, vel affinibus in "primo gradu constitutis habitas, prout haec omnia nobis "praevia informatione constare fecisti, habitum Tertii Ordinis S. N., quem postulasti, suscipere possis R. P. N.

66

X

"Ordinis Provincialem, illum tibi conferendi licentiam, "et facultatem concedimus, et impertimur." In quorum, etc. Datum, etc.

N. Episcopus N.

Ex quibus omnibus consequitur, quam recte Sac. Congregatio de Propaganda Fide in Congregatione Particulari habita die 31 Augusti 1761, per modum Decreti Generalis servandi in toto Regno Hiberniae inter alia rescripserit pro Tertiariis nullo modo licere Regularibus admittere ad habitum, nisi servatis servandis, et de licentia Ordinarii : aliter admissas declaretur ab Episcopis nec esse Tertiarias, nec ullis gaudere privilegiis, aut indulgentiis.

Etiamsi vero ejusmodi casus occurrere aliquando possit, in quo potius expedire videatur adolescentulam aliquam habitu Tertii Ordinis ante praefixam aetatem quodam veluti tegumento securitatis assumpto a periculis liberare, quam medias inter insidias inermem relinquere : non ideo sequitur fas esse Superioribus Regularibus sine licentia Episcopi, vel Vicarii Apostolici Puellas ad habitum suscipiendum admittere: Consulant ipsi potius in hujusmodi casibus loci Ordinarium, qui se facilem pro sui prudentia, atque adeo conscientia, motus ipsius periculi gravitate, praebebit. Nec expedit semper in adolescentulis votum Castitatis cum habitus susceptione conjungi, quin potius ad aetatem provectiorem quandoque differri; ab ea quippe longius abesse solent illa, sive pericula, sive scandala, quae ferventiori, quam prudentiori zelo agitante possunt oriri.

Haec habet Sacra Congregatio, quo dissidia, ac jurgia hisce de rebus in posterum tollantur, iisque sublatis, unitas spiritus, et vinculum pacis inter Operarios Vineae Domini conservetur. Et ut maxima, quae in terris Domino relicta est, potestate roborentur SS. D. N. P. CLEMENTI XIII. feliciter regnanti legenda, consideranda,

probanda curavit, et idem SS. D. haec omnia lecta, considerata, probata auctoritate Apostolica confirmavit.

Confidit in D. J. Sac. Congr., hinc Superioribus Regularibus ad normam Instructionis hujusce ambulantibus, inde locorum Ordinariis, et Vicariis Apostolicis ad aliorum jura servanda solicitis, collatis utrinque studiis, illud concordiae gluten coaliturum, quo qui ex adverso sunt, nihil habentes malum dicere de eis, vereantur magis, et domus Dei, quae est Ecclesia, ipsa unitate terribilis ut Castrorum Acies ordinata, fideles laetitia, Infideles, Haereticos, Schismaticos rubore suffundat.

Quam Sac. Congr. Instructionem Sanctissimo Domino Nostro CLEMENTI XIII. per me infrascriptum Secretarium ejusdem Sacrae Congregationis relatam in audientia habita die 16 Januarii anni 1753. Sanctitas Sua benigne in omnibus adprobavit, et omnino servari mandavit. Datum ex Aedibus S. Congregationis die 17 mensis, et anni quibus

supra.

M. MAREFUSCUs, Secretarius.

APPENDIX XXI.
[Ad. pag. 133, n. 303.]

CONFIRMATIO

INSTITUTI ET REGULARUM FRATRUM LAICORUM MONACHORUM

SCHOLARUM CHRISTIANARUM IN HIBERNIA.

PIUS PAPA VII.

AD PERPETUAM REI MEMORIAM.

AD Pastoralis Dignitatis fastigium, meritis licet imparibus, per ineffabilem Divinae sapientiae, atque clementiae abundantiam evecti, illa quae pro felici societatum quarumlibet pie sancteque institutarum uberes charitatis ac pietatis fructus, Deo adjuvante atque incrementum dante, proferre jugiter satagentium, felicique personarum illis adscriptarum, et pro tempore adscribendarum in viae mandatorum Dei progressu provide, prudenterque constituta, et ordinata esse noscuntur, ut firma semper, atque illibata persistant, Apostolici muniminis praesidio, cum id a nobis petitur, libenter constabilimus. Cum pia quaedem Laicorum societas, sicut Nobis relatum est a dilecto Filio Magistro Carolo Maria Pedicini S. Congregationis de Propaganda Fide Secretario, in Hibernia gravissima damna perpendens, quibus egena juventus afficitur ex ignorantia, vehementerque cupiens Institutioni ac disciplinae prospicere pauperum puerorum, qui sua egestate scholas venales frequentare non possunt, ex quo fit ut penitus rudes ipsa orthodoxae Religionis elementa saepissime ignorent, iisdem erudiendis operam dare se obtulerit, proindeque Institutum quoddam

sub titulo Fratrum Monachorum aliquot jam ab hinc annis erigere susceperit, fere ad instar illius, quod in Gallia erectum fuit sub titulo Fratrum Scholarum Christianarum a fel. rec. PP. Benedicto XIII. Praedecessore Nostro anno 1724 per suam Constitutionem, quae incipit; In Apostolicae dignitatis solio approbatum; eo nimirum sibi proposito fine, ut pauperes adolescentes tum Christianae Fidei rudimenta, tum literas quae magis illorum conditioni convenire possunt, gratis edocerentur. Ut autem salutare hoc institutum firmius, et aeque ordine stabiliretur, ac majora in dies caperet incrementa virtutis, Regulas et constitutiones quasdam a Fratribus observandas condiderunt, quae parum differunt ab iis Christianarum Scholarum, easque Congregationi Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis Propagandae Fidei praepositorum supplices obtulerunt, ut si rectae et congruae repertae fuerint, Apostolicae Nostrae auctoritatis et adprobationis munimine roborarentur:

Regulae seu constitutiones sunt sequentes, videlicet.

1. Quod Fratres Monachi nuncupati sub clientela Sanctissimi Infantis Jesu, ac patrocinio Beatissimae Virginis Mariae ejus Genetricis instituti, hoc maxime cavere debeant, ut pueros praesertim pauperes ad ea quae ad bene, christianeque vivendum pertinent erudiant; ac praecipuus eorum scopus, et quasi spiritus Instituti, esse debeat studiosa solicitudo puerilis Institutionis ad normam Christianae legis.

2. Quod pareant pro tempore existenti Superiori Generali ab ipsis electo, vivantque in illis Dioecesibus in quibus admissi sunt de consensu Episcoporum, et sub eorumdem auctoritate.

3. Quod illorum Superioris Generalis electio fiat scrutinio, ac secretis suffragiis per Directores omnium Domorum congregatos; Electus autem ad decem annos suo fungatur

« ÖncekiDevam »