Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Exposuit Episcopus Dunensis se juxta modum suffragium pridie tulisse propterea quod decretum Synodi de Societatibus proscriptis ipsi non videbatur omnes societates distincte complecti, quae, ipso judice, a Summo Pontifice damnatae

erant.

Deinde caput De libris pravis vitandis perlegit Secretarius. Quo excusso et, post quasdam emendationes, probato, in medium prolatum est schema de Sacramentis. Plures articuli emendati sunt et probati. Cum vero ad articulum de oblationibus occasione sacramentorum administrationis fieri solitis perventum est, longior et animosior facta est disputatio. Praecipue agitabatur quaestio, num expediret, id quod in schemate propositum erat, suspensionem ipso facto incurrendam in eum ferre qui ministerium suum recusaret nisi prius solveretur certa summa pecuniae. Post multa hinc inde disceptata, suffragiis demum a Secretario exquisitis, novemdecim Patribus placuit sententia affirmans, septem vero sententia negans. Praeses Emus nullum tulit suffragium: abfuit autem, ut supra memoratum est, Episcopus Midensis.

CONGREGATIO PRIVATA SEXTA.

Die 10 Septembris, Feria VI.

Hora decima cum dimidio convenerunt Patres cum officialibus Concilii.

Nuntiavit Secretarius Judices Causarum Adm. Rev. P. Cooke licentiam a Synodo discedendi, ob graviora quaedam sui ordinis negotia, concessisse; quam benigne confirmarunt Patres.

Brevi habita disputatione super articulo de oblationibus pridie excusso consultius duxerunt Patres, auctore Emo

Praeside, decretum in hac re Synodi Thurlesianae ad verbum tenere, dilata quaestione de censura inferenda quoad de Baptismo et Matrimonio in particulari tractaretur.

Tunc perrexerunt Patres ad secundum hujus schematis Caput, de Baptismo, discutiendum. Singulis articulis de more perpensis et, ubi opus erat, emendatis, omnes usque ad numerum 38 probati sunt. Inde capita de Archivis, de bonis ecclesiasticis, de dissentionibus inter viros ecclesiasticos evitandis, paene ad verbum e decretis Synodi Thurlesianae deprompta, perlecta sunt et a Patribus confirmata.

Post hoc jussu Emi Praesidis, perlegit Secretarius decretum a Conventu omnium Hiberniae Episcoporum, die 18 Maii anno 1854 Dublini habito promulgatum, quo prohibitum est Sacerdotibus ne de rebus saecularibus et politicis in Ecclesiis agerent. Quod perlectum et confirmatum omnibus placuit ut inter hujus Synodi Decreta referretur. Inde, dicta oratione, Congregationi finis impositus est.

CONGREGATIO GENERALIS TERTIA.

Eodem die, hora secunda cum dimidio post meridiem habita est Congregatio Generalis Tertia.

Schema de vita et honestate clericorum a Secretario perlectum est. Episcopis, inter legendum, interrogantibus, plures a Theologis factae sunt animadversiones quas in tabulas retulerunt Secretarii. Eadem ratione perlectum et excussum est schema de scholis usque ad articulum quartum, inclusive.

Inde, dicta oratione, omnes dimissi sunt.

CONGREGATIO PRIVATA SEPTIMA.

Die 11 Septembris, Sabbato.

Hora decima cum dimidio convenerunt Patres cum officialibus Synodi.

Schema de vita et honestate clericorum perlectum est a Secretario, ut, perpensis Theologorum animadversionibus, de singulis articulis quid sentirent Patres significare possent. Hac ratione ad trutinam revocati sunt et probati omnes articuli usque ad numerum 131 inclusive. Dicta deinde oratione finem accepit Conventus.

CONGREGATIO PRIVATA OCTAVA.

Die 12 Septembris, Dominica.

Hora undecima antemeridiana convenerunt Patres cum Synodi officialibus.

Quaestione ab Illmo et Revño Episcopo Corcagiensi proposita super censura in articulo 118 de vita et honestate clericorum pridie lata notavit Emus Praeses, Patribus assentientibus, eam non esse reservatam, ideoque omnes Confessarios ab ea absolvere posse.

Perlegit Secretarius Caput de Vicariis Generalibus et Foraneis necnon caput de litibus evitandis, quorum singuli articuli, post brevem disceptationem, probati sunt. Inde iterum coram Patribus prolatum est schema de Sacramentis. Singulis plene excussis articulis, a numero 38 de Baptismo usque ad finem capitis de Confirmatione, pluribusque factis emendationibus, nonnullis etiam e decretis Synodi Thurlesianae adjectis, schema sic emendatum ab omnibus probatum est.

Quae autem in capite proxime insequenti, de Sacramento Eucharistiae, continebantur, censuerunt Patres in formam

minus idoneam fuisse redacta.

Ideoque satius existimarunt ut hoc capite schematis ad Deputationem remisso, Decreta Synodi Thurlesianae judicio coetus subjicerentur; quae perlecta et, pro mutatis rerum adjunctis, emendata, unanimi voce recepta et probata sunt. Tum dicta oratione omnes recesserunt.

Die 13 Septembris, Feria II.

Hora decima cum dimidio ante meridiem habiti sunt Deputationum Conventus.

CONGREGATIO PRIVATA NONA.

Eodem die hora secunda cum dimidio post meridiem habita est Congregatio Privata Nona.

In medium protulit Secretarius schema de Eucharistia, ad mentem Patrum redactum et constans ex decretis Thurlesianis pridie confirmatis, quibusdam adjunctis ex schemate prius delato et a Congregatione remisso. Cum schema ita confectum nihil nisi ea quae ante a Congregatione sancita erant continere nuntiavit Secretarius, ab omnibus statim probatum est.

Post haec perlegit Emus Praeses clausulas quasdam de Cantu Gregoriano et de Hymnis lingua vernacula intra Missam Privatam cantandis; quas probaverunt Patres atque inter decreta suo loco referendas statuerunt.

Dein examini subjectum est schema de Scholis. Singuli articuli excussi sunt et probati donec perventum est ad numerum 285 supra quem, cum diutius disceptaretur, hora jam sera dilata est in crastinum diem deliberatio.

Tunc dicta oratione finis coetui impositus est.

CONGREGATIO PRIVATA DECIMA.

Die 14 Septembris, Feria III.

Hora decima cum dimidio convenerunt Patres cum officialibus Concilii.

Ad examen revocatum est schema de Scholis. Disceptatione super articulo 285 renovata, proposuit Illmus et Rmus D. Archiepiscopus Casseliensis articulum emendatum, quem diligenter excussum demum probaverunt Patres, ajentibus quinque supra viginti, negantibus autem tribus.

Perlecto articulo 287 censuit Illmus et Revmus D. Episcopus Kerriensis opus non esse suspensionem ipso facto incurrendam contra legis transgressores denuntiare, sed omnino sufficere suspensione ferendae sententiae legem firmare. Huic sententiae adhaeserunt Patres, annuentibus sexdecim, contradicentibus tamen duodecim.

Longioris disputationis occasionem praebuit articulus 289. Pluribus frustra propositis et excussis emendationibus, proposuit Episcopus Kerriensis rem Praesidi Emo committendam, qui articulum emendatum Congregationi proxime insequenti deferret. Quod cum omnibus placuit conventus finem accepit.

CONGREGATIO PRIVATA UNDECIMA.

Eodem die, hora secunda cum dimidio post meridiem iterum convenerunt Patres cum officialibus Concilii.

Emus Praeses in medium protulit articulum emendatum juxta preces Congregationis confectum; qui, brevi habita disceptatione, omnibus placuit.

Inde convenerunt Patres nonnullos articulos pratermittendos quippe qui potius in epistola Synodi pastorali locum habent: caeteros autem articulos usque ad numerum 335 inclusive, examini subjectos, et in quibusdam emendatos probaverunt.

« ÖncekiDevam »