Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Poenitentiam, Extremam Unctionem, Ordinem, et Matrimonium, illaque gratiam conferre ; et ex his Baptismum, Confirmationem, et Ordinem, sine sacrilegio iterari non posse.

Receptos quoque et approbatos Ecclesiae Catholicae ritus, in supradictorum omnium Sacramentorum solemni administratione, recipio et admitto.

Omnia et singula, quae de peccato originali et de justificatione in sacrosancta Tridentina Synodo definita et declarata fuerunt, amplector et recipio.

Profiteor pariter in Missa offerri Deo verum, proprium et propitiatorium Sacrificium pro vivis et defunctis: atque in sanctissimo Eucharistiae Sacramento esse vere, realiter, et substantialiter corpus et sanguinem, una cum anima et divinitate Domini nostri Jesu Christi: fierique conversionem totius substantiae panis in corpus, et totius substantiae vini in sanguinem; quam conversionem Catholica Ecclesia Transubstantiationem appellat.

Fateor etiam sub altera tantum specie, totum atque integrum Christum, verumque Sacramentum sumi.

Constanter teneo Purgatorium esse, animasque ibi detentas fidelium suffragiis juvari.

Similiter et Sanctos una cum Christo regnantes, venerandos, atque invocandos esse; eosque orationes Deo pro nobis offerre; atque eorum reliquias esse venerandas.

Firmissime assero, imagines Christi, ac Deiparae semper virginis, necnon aliorum Sanctorum, habendas et retinendas esse; atque eis debitum honorem ac venerationem impertiendam.

Indulgentiarum etiam potestatem a Christo in Ecclesia relictam fuisse, illarumque usum Christiano populo maxime salutarem esse affirmo.

Sanctam Catholicam et Apostolicam Romanam Ecclesiam, omnium Ecclesiarum matrem et magistram agnosco: Romanoque Pontifici, beati Petri Apostolorum Principis

successori, ac Jesu Christi Vicario, veram obedientiam spondeo ac juro.

Caetera item omnia a sacris Canonibus, et oecumenicis Conciliis, ac praecipue a sacrosancta Tridentina Synodo tradita, definita, et declarata, indubitanter recipio atque profiteor; simulque contraria omnia, atque haereses quascumque ab Ecclesia damnatas, et rejectas, et anathematizatas, ego pariter damno, rejicio, et anathematizo. Hanc veram Catholicam fidem, extra quam nemo salvus esse potest, quam in praesenti sponte profiteor, et veraciter teneo, eamdem integram et inviolatam, usque ad extremum vitae spiritum constantissime, Deo adjuvante, retinere, et confiteri; atque a meis subditis, seu illis quorum cura ad me in munere meo spectabit, teneri, doceri, et praedicari quantum in me erit, curaturum, ego idem, N. spondeo, voveo ac juro. Evangelia.

Sic me Deus adjuvet et haec sancta Dei

IX.

DE FIDEI PERICULIS EVITANDIS.

17. Cum fidem omnibus thesauris rebusque humanis longe antehabendam esse pateat, facile est concludere eam omni cautela et vigilantia esse servandam, et evitanda esse pericula quibus exponatur. Scilicet, thesaurum in vasis fictilibus portamus, et vaferrimi hostes generis humani nos perdere quaerentes, insidias nobis struere nunquam desinunt. Cum vero notum sit perditos quosdam homines et Ecclesiae Catholicae infensissimos hostes in quibusdam hujus regni regionibus pecunia, elargitionibus, et omni corruptelarum genere conari, ut pauperiores, et fame et aliis calamitatibus

afflictos Catholicos ab avita fide seducant, quo scilicet eos apostatas, hypocritas, et filios gehennae efficiant, Episcopos illorum locorum et alios omnes viros Ecclesiasticos in Domino hortamur, ut saepissime populo exponant fidei praestantiam, et pericula et damna denuncient quibus apostatae exponuntur. Curent etiam Episcopi ut parochi diligentissime de iisdem rebus agant, utque omni prudentia et charitate se hujusmodi magistris erroris opponant. Hortentur quoque omnes ut saepe mente recolant, quam insigne sit beneficium quod gratuito Dei dono sunt consecuti, dum adhuc tot alii inter quos ipsi vivunt, abdito sane hominibusque impervio consilio, Catholicae Ecclesiae vocem audire recusant. Hac enim ratione fiet ut dum debitas Largitori optimo pro fidei munere grates majori quo valent studio reddant et habeant, auxilium a Deo ad fidem conservandam consecuturi sint, et firmius veritati revelatae adhaesuri.

18. Quo facilius finis imponi possit eorum conatibus, qui fidem Catholicam eradicare conantur hortamur Episcopos, ut quam saepissime optimos divini verbi praecones in loca, si quae sint, ubi praedicti conatus fiant, mittant qui populum fidelem instruant et errores irrepentes refellant. Videant quoque, ut piae sodalitates inter fideles instituantur, quae finem istum habeant ut fidem pauperiorum servent eosque a periculis custodiant.

19. Cumque jam plures ordines religiosi et congregationes inter nos existant, qui in missiones sacras populo tradendas magno zelo et fructu incumbunt, eorum opera et auxilio curent Episcopi ut parochi utantur ad fidem et pietatem promovendam et acatholicorum conatus ad nihilum redigendos. Ne vero aliquid detrimenti ex suspicione turpis lucri sacris missionibus oriatur volumus ut collectae nequidem pro ecclesia aedificanda aut ornanda aut aliis pietatis operibus fiant earum occasione, atque nihil a

populo petatur nisi quod ad expensas missionis necessario requiratur, et modo ab Episcopo approbando. Si quid vero pecuniae super expensas necessarias remaneat juxta Episcopi judicium est applicandum.

20. Optandum quoque est ut libelli pii et qui fidem Catholicam defendunt, quamplurimum disseminentur. Rejiciendi autem omnino sunt libri damnati, et qui ad errores disseminandos conscripti sunt. Hic vero pastores eorumque Vicarios monendos esse arbitramur quantum emolumentum ex Bibliothecis parochialibus rite ordinatis, fidelis populus consequatur; quapropter easdem in singulis paroeciis instituendas volumus; et ubi jam institutae habentur eas omni diligentia fovendas et promovendas hor

tamur.

21. Catholicos laicos cum acatholicis hortamur de rebus

ad religionem pertinentibus non agere. Vetamus ne publice, absque ordinarii licentia, a quovis, sive laico sive clerico, cum iisdem disputationes ineantur: quippe ex ejusmodi disceptationibus vix quidquam boni fructus. expectari potest, et ferme semper accidit ut Christiana pax et charitas violentur.

22. Cavendum ne ii qui heterodoxis famulantur, precibus acatholicis a suis heris aut aliis recitari solitis, assistant, aut alia in re fidei detrimentum patiantur. Nisi famuli praedicti jus retineant libere religionem Catholicam exercendi et omnia peragendi quae a Sancta Ecclesia praescribuntur, servitium dimittant quod sine periculo aut conscientiae laesione retinere non possunt.

23. Videant Episcopi ne nautis aut militibus Catholicis, quid impedimenti in religionis officiis exequendis ponatur et plene illa libertate in rebus religionis fruantur quam suprema authoritas illis concedit. Cum enim ii parati sint vitam et sanguinem pro republica tuenda profundere, id certe ipsis debetur ut libere Deo juxta avitae fidei dictamina

inservire possint, quin conscientiae labem inurant. De eorum etiam filiis, praesertim si orphani sint, pia pastorum solicitudo est excitanda, ne aliena religione educentur, et ne scholas frequentare cogantur in quibus libri religioni Catholicae infensi adhibentur. Praecipue vero Capellanorum militarium officium est super hac re invigilare, et ordinarium loci de hujusmodi abusibus, si oriantur, statim commonere, ut possit cum iis qui militibus praesunt de tanto malo tollendo agere.

24. Si qui catholici ex hac in exteras regiones profecturi sunt, eos hortandos esse existimamus, ut in loca minime se conferant ubi copiam exercendi religionem suam non habeant. Antequam vero proficiscantur, cavendum ut Sacramenta Poenitentiae et Eucharistiae suscipiant, utque etiam litteras testimoniales a parochis subscriptas secum deferant, quibus eos baptizatos fuisse constet, necnon solutos esse, prout res se habeat, vel legitimo conjunctos. matrimonio.

25. Catholici haereticorum templa invisere ut cultui eorum adsistant omnino prohibentur. Ab haereticorum etiam concionibus audiendis prorsus abstineant, et eorum libros de religione tractantes nunquam legant.

X.

DE SACRAMENTIS.

26. Cum in Ecclesia Dei nihil sanctius aut utilius, nihilque excellentius habeatur, quam sacramenta ad humani generis salutem a Christo Domino instituta, Parochus vel quivis alius sacerdos, ad quem eorum administratio pertinet, semper meminisse debet se sancta

« ÖncekiDevam »