Sayfadaki görseller
PDF
ePub

76. Hortamur Parochos ut, quantum fieri potest, confessiones in ipsis ecclesiis audiantur, et nullibi audiantur nisi in locis decentibus et januis patentibus: mulierum vero, praeter casum necessitatis, nonnisi in Ecclesia, et ad sedem confessionalem.

77. Cujus decreti Thurlesiensis menti inhaerentes, ut verbis utamur S. Congregationis de Prop. Fide, vetamus ne in vicis et oppidis ubi adsunt ecclesiae, et in locis omnibus quae prope distant ab ecclesiis, stationes pro confessionibus audiendis tam virorum quam mulierum in domibus privatis fiant, sed stationes in ipsa ecclesia teneantur. Ubi vero necessariae sint stationes, curent Episcopi ut omnia rite et debita cum reverentia peragantur.

78. Caveat etiam sacerdos ne statim post missam stationis peractam fideles ad saecularia transeant: sed ipse pro eis aliquas preces per modum gratiarum actionis alta voce recitet.

79. Stola violacea et vestis talaris adhibeantur a sacerdotibus cum confessiones in ecclesiis aut stationibus excipiunt.

80. Sacerdotes ad confessiones excipiendas, ab ordinario in qualibet dioecesi approbati, et jurisdictionem consecuti, possunt valide et licite quoslibet poenitentes ad se in locis. jurisdictionis suae confluentes absolvere, sive sint ex sua, sive sint ex aliena dioecesi aut paroecia, dummodo in fraudem legis seu reservationis non adveniant.

81. Idem dicendum est de confessionibus fidelium quae ad praeceptum semel in anno confitendi adimplendum fiunt.

82. Volumus ut omnia quae a Romanis Pontificibus, et praesertim a Benedicto XIV., in Bullis quae incipiunt, "Sacramentum Poenitentiae," et "Apostolici Muneris" de solicitatione sunt praescripta, accurate observentur.

83. Curent Episcopi ut parochi eorumque Vicarii

statutis quibusdam diebus et horis populo opportunis, praesertim sabbatis et vigiliis festorum in singulis hebdomadibus in Ecclesia publica ad confessiones audiendas se sistant. 84. Hortentur quoque parochi fideles ut quam saepissime ad hoc sacramentum accedant.

85. Hortamur parochos ut praeter consuetas stationes habeant alias aliquoties, et saltem semel in anno, in Ecclesia parochiali, ad quas presbyteros viciniores seu extraneos convocare expedit.

86. Cum casus reservati, si numerosiores sint, plus molestiae ipsi confessario quam delinquenti, ordinarie afferant, haec synodus vult eos ad crimina atrociora arctari quae necessitate disciplinae Praesules sibi reservanda esse judicant. Perutile esset quoque ad sedanda dubia atque anxietates quorumdam confessariorum ut non solum natura peccati reservati distincte exhibeatur, sed etiam circumstantiae ac conditiones sub quibus, ex intentione superioris non reservatur-v.g. si in prima confessione, si in Confessione generali, si occasione itineris aut navigationis longae, si cum adest in peccante ignorantia reservationis, &c. Casus reservatus in dioecesi confessarii non subtrahitur reservationi ea de causa quod non reservetur in dioecesi poenitentis.

87. Ad frequentem confessionem sedulo adhortentur parochi suae curae commissos fideles, et omnimode promoveant utriusque sexus confraternitates quae praxim mensilis confessionis et communionis tanquam regulam habent.

88. Omni solicitudine praeparent parvulos ad suas primas confessiones atque aliquod tempus anni, pro populi sui circumstantiis, seligant, in quo huic officio convenienter incumbere valeant. Hae instructiones praeparatoriae multo majore proventu atque meliore fructu in Ecclesiis impertiuntur.

89. Unde hortamur ut diebus et horis statutis et ad regulas scholarum accommodatis, saepe habeantur in Ecclesiis aut in sacellis stationes, ad quas convocentur pueri et puellae, separatim ab adultis, ad confessiones faciendas.

90. Denique audiantur Summi Pontificis, Leonis XII. verba quibus totum officium Confessariorum quasi in compendio proponitur :

66

"Curandum sedulo vobis (Episcopis) est ut ii quos ad "confessiones audiendas deligetis, ea meminerint ac prae"stent quae de ministro Poenitentiae praecipit Praedecessor "noster, Innocentius III., ut, scilicet, sit discretus et cautus, "ut modo periti medici similiter infundat vinum et oleum "vulneribus sauciati, diligenter inquirens et peccatoris cir"cumstantias et peccati, per quas prudenter intelligat quale "illi debeat consilium praebere et ejusmodi remedium ad"hibere, diversis experimentis utendo ad sanandum aegrotum, habeatque prae oculis documenta illa Ritualis Romani; "videat diligenter sacerdos, 'quando et quibus conferenda, "vel neganda vel differenda sit absolutio, ne absolvat eos qui "talis beneficii sunt incapaces, quales sunt qui nulla dant "signa doloris, qui odia et inimicitias deponere, aut aliena, "si possint, restituere, aut proximam peccandi occasionem "deserere aut alio modo peccata derelinquere, et vitam in "melius emendare nolunt; aut qui publicum scandalum "dederunt nisi publice satisfaciant et scandalum tollant.' Quae quidem nemo non viderit quam longe ab eorum ratione distant, qui ut gravius aliquod audiunt peccatum aut aliquem "sentiunt multiplici peccatorum genere infectum, statim "pronunciant, se non posse absolvere; eis nempe ipsi mederi "recusant, quibus maxime curandis ab Eo sunt constituti

[ocr errors]

66

66

qui ait: non est opus valentibus medicus, sed male haben"tibus'-aut quibus vix ulla scrutandae conscientiae dili"gentia, aut doloris aut propositi satis videtur significatio

[ocr errors]

"ut absolvere se posse existiment, ac tum demum tutum se "cepisse consilium putant, si homines in aliud tempus ab"solvendos dimiserint. Si enim ulla in re servanda est "mediocritas, in hac potissimum servetur, necesse est: ne "vel nimia facilitas absolvendi facilitatem afferat peccandi, "vel nimia difficultas alienet animos a confessione, et in "desperationem salutis adducat. . . . Imparati illi tantum"modo sunt judicandi, non qui vel gravissima admiserint flagitia, vel qui plurimos etiam annos abfuerint a confes"sione: Misericordiae enim Domini non est numerus, et "bonitatis infinitus est thesaurus:'-vel qui, rudes condi"tione aut tardi ingenio non satis in seipsos inquisierint, "nulla fere industria sua, id sine sacerdotis ipsius opera "assecuturi; sed qui, adhibita ab eo necessaria, non qua "praeter modum graventur, in iis interrogandis diligentia, omnique, in iisdem ad detestationem peccatorum excitandis, non sine fusis ex intimo corde ad Deum precibus, exhausta "charitatis industria, sensu tamen doloris ac poenitentiae "quo saltem Dei gratiam in Sacramento impetrandam dispo"nantur, carere prudenter judicentur." (Encyclica S.P. Leonis XII., qua Jubilaeum an. 1825, promulgatum est.)

66

66

XV.

DE CENSURIS.

91. Apostolis eorumque successoribus potestatem delinquentes censuris aliisque poenis spiritualibus coercendi, a Christo Domino concessam esse omnes norunt. Quam quidem potestatem Romanus Pontifex per Ecclesiam uni

[ocr errors]

versam exercet, Episcopi autem in sua quisque dioecesi, Vicarius Episcopi Generalis cujus cum Episcopo unum idemque est tribunal; necnon Praelati regulares in suos subditos.

92. Quamvis haec potestas, ut verbis Concilii Tridentini utamur, nervus sit ecclesiasticae disciplinae et ad continendos in officio populos valde salutaris, sobrie tamen magnaque circumspectione exercenda est, cum experientia doceat, si temere aut levibus ex rebus exerceatur, eam contemni magis quam formidari, et perniciem potius parere quam salutem. (Vid. Conc. Trid. sess. xxv. cap. 3 de Ref.)

93. Gravibus igitur verbis Ecclesiae Praesules monet Benedictus XIV. non expedire ut hoc suae potestatis gladio utantur nisi ad coercenda crimina graviora. (De Syn. Dioec. lib. x. cap 1, n. 3.) Neque abs re erit hic commemorare verba quibus idem Pontifex hoc suum monitum uberius declarare prosequitur: "Scimus profecto necesse "non esse ut ante superioris legem qua aliquid sub censura "prohibetur, illud jam esset lethaliter malum; sed quam

66

66

doque contingere tunc primum graviter malum fieri cum a Superiore prohibetur sub poena censurae, quae certe ejus "intentionem ostendit obligandi sub mortali. At non decere "dicimus ab Episcopo aliquid sub gravi praecipi vel prohiberi, "statuta in transgressores censura, nisi materia praecepti "sive ratione sui, sive ratione circumstantiarum

"talis et tanta sit ut hanc poenam exposcat." (Id. ibid).

94. Quod vero, ut cum eodem Pontifice iterum loquamur "si omnium consensu, grave et enorme crimen requiritur "ad irrogandam censuram, etiam quam vocant commina"toriam et ferendae sententiae, multo sane gravius et execrabilius esse oportet delictum ob quod infligatur censura latae sententiae qua nimirum homo per solam "legis transgressionem nulla praevia monitione, ejusdem "legis ministerio statim perstringitur." (Id. ibid. n. 5.)

66

66

« ÖncekiDevam »