Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Apostolicis, ac in universalibus, provincialibusque et Synodalibus Conciliis editis, generalibus vel specialibus constitutionibus, et ordinationibus, ceterisque contrariis quibuscunque. Volumus autem, ut praesentium Literarum transumptis, seu exemplis etiam impressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo personae Ecclesiastica in dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae, vel ostensae.

Datum Romae apud Sanctum Petrum sub annulo Piscatoris die xxx. Maii MDCCCLXXIII. Pontificatus Nostri Anno Vicesimoseptimo.

LOC. SIG.

F. CARD. ASQUINIUS.

Dilecto Filio Nostro PAULO S.R.E. Presbytero CARDINALI CULLEN nuncupato, ex concessione, ac dispensatione Apostolica Archiepiscopo Dublinensi atque Hiberniae Primati.

EPISTOLA EÑI ET RÑI CARD. BARNABÒ,

PRAEFECTI S. CONG. DE PROPAGANDA FIDE,

AD EMUM ET RMUM PAULUM CARD. CULLEN.

EME ET RME DOMINE MI OBME.

HUIC insertas folio mitto ad Eminentiam Tuam Literas Apostolicas in forma Brevis, quibus SSmus Dominus Noster Pius PP. IX. munere te auget Delegati Apostolici, ut cum omnibus facultatibus necessariis atque opportunis praeesse valeas Synodo Plenariae quam Sacrorum Antistites istius Regni optimo consilio celebraturi sunt, ad servandam inibi fidem Catholicam atque ad tuendos mores fidelium in magno discrimine ob temporum calamitates constitutos. Addo et alias Apostolicas Literas ad omnes Hiberniae Episcopos datas, quae ad idem negotium sane gravissimum referuntur.

Ut vero Eminentiae Tuae aeque ac laudatis Praesulibus mens SSmi Domini nec non Sacri hujus Concilii plane innotescat, circa ea quae in Synodo Episcoporum attentionem sibi prae ceteris vindicare debebunt, quaedam subjiciam per Eminentiam Tuam Concilii Patribus communicanda.

Ac primo quidem Sacrorum Antistitibus prae omnibus cordi erit quidquid ad Catholicam educationem pertinere censuerint, cum in praesentibus rerum adjunctis hujusmodi negotium maximam Episcoporum curam expostulet. Oportet igitur ut Synodus de Scholis rarochialibus agat,

quo videlicet pauperum filii ab errorum veneno atque a morum corruptione efficaciter praeserventur. Nec omittendum erit opportunas praescribere normas, ut a juvenibus utriusque sexus Sacramenta Poenitentiae atque Eucharistiae maturo tempore suscipiantur. Insuper singulis Episcopis Concilium inculcare non praetermittet super scholas cleri cum saecularis tum regularis sedulo vigilare, quae educationem coetus medii ac superioris complectuntur; quod quidem potissimum intelligendum erat de disciplina Seminariorum in Dioecesibus existentium, ut videlicet clericorum instructio atque educatio praesentis temporis necessitatibus respondeant. Illud denique curandum erit ut latinae linguae studium regulari methodo inter clericos promoveatur, qua super re prae oculis habenda erit epistola encyclical anni 1868 cujus exemplar hisce adnexum literis inveniet Eminentia Tua.

Ad instructionem vero superiorem quod spectat, apprime commendandum est Episcopis Hibernensibus ut Dublinensem Universitatem Catholicam totis viribus protegant ac tueantur, utque eidem necessariis tum pecuniae tum auctoritatis suae praesidiis opitulentur. Est enim id omnino necessarium cum alia via minime pateat ad impiorum machinationes ac conatus frustrandos, quibus superiorem educationem corrumpere atque ad incredulitatem redigere connituntur. Hinc operae pretium erit omnia quae ad scholas ab acatholicis institutas referuntur discutere, ac praesertim de pravorum librorum ac publicarum ephemeridum abusibus serio tractare ut eorum pericula ac damna quantum fieri poterit caveantur.

Alii insuper abusus iique gravissimi concilii Plenarii curam ac sollicitudinem exigunt, inter quos primus se offert qui lites ac processus attingit a laicis instructos contra ecclesiasticos viros, et (quod pejus est ac vere deplorandum) a sacerdotibus non raro intentatos contra clericos, ipsosque Vide Append. I. pag. 181.

Sacrorum Antistites, non sine bonorum omnium scandalo atque offensione. Cum autem nulla existat inter Apostolicam sedem ac Gubernium Anglicum conventio, tempus procul dubio esset proponendi aliquam normam a Sancta Sede sanciendam, qua froenum ejusmodi attentatibus quotidie magis in praesenti temporum perversione timendis injiceretur.

A Synodo Thurlesensi plura salubriter statuta fuere, quibus sacramentorum administratio sacrorum canonum disciplinae conformaretur. At vero non pauca adhuc supersunt auctoritate futurae synodi emendanda. Atque ut cetera Episcoporum zelo atque experientiae in concilio indicanda ac corrigenda relinquam, de baptismate aliquid innuam ac de matrimonio. Pecunia quae occasione horum sacramentorum non acceptari tantum sed omnino exigi generatim perhibetur, sane non potest quin scandalum ac non raro simoniae notam clericis inurat. Relatum non semel est sacrae huic congregationi ante matrimoniorum celebrationem passim a Parochis sponsarum dotem taxari, habita scilicet ratione ipsius, ita ut non raro vel ingens summa librarum sterlingarum solvenda exigatur tanquam conditio sine qua matrimonio sacerdotis adsistentia denegetur. Atqui hujusmodi agendi ratio non paucos retrahit a matrimoniis contrahendis, atque eam de sacerdotibus in laicos ingerit opinionem, ut nisi tanta Hibernensis populus praestaret pietate ac religione, maxime timendum foret ne ipsa illius fides detrimentum pateretur.

Haec et similia defectui ecclesiastici spiritus in non. paucis e clero tribuenda sunt, quod quidem in sententia virorum omni exceptione majorum, atque in Hibernensibus rebus peritorum ab imperfecta seminariorum directione est repetendum. Non defuerunt clerici Hibernenses, in majoribus istius Regni Collegiis instituti et, alumni dum essent, habiti tanquam optimi, qui satis superque ostende

runt se non solum spiritu ecclesiasticae vocationis sed vel ipsa notione obligationum sui status esse destitutos. Constat pariter de seminariis iisque ex Majoribus, dimitti clericos tempore vacationum, ipsosque sibi relictos in civitatibus aliquot menses versari non sine periculis ac morum naufragio. Hi vero postea in seminaria redeunt atque ad sacros ordines promoventur. Nil igitur mirum si tales non raro in Hibernia vel in exteris Hibernensium missionibus inveniantur sacerdotes, qui immemores officii sui in destructionem potius laborant quam in aedificationem. Quae cum ita sint, mens est Sanctitatis suae ut Episcopi in Synodo collecti videant in Domino quid in rem fieri oporteat, et si quae sint suprema auctoritate roboranda, ea Sanctae Sedi proponere ne praetermittant.

Insuper non pauci per Hiberniam queruntur laici de avaritia clericorum, quod videlicet ab eis plus aequo graventur dum non desunt sacerdotes qui volunt divites fieri aut qui ingentes etiam divitias congesserunt. Porro Episcopi Hibernenses in re tam gravi minime negligentes se praebuerunt; at multo majora ab eorum studio ac vigilantia expectantur. Curandum igitur ut ad tramitem aequitatis determinatae normae statuantur circa id quod sacerdotes titulo honestae sustentationis exigere possunt atque ubi ejusmodi normae praescriptae jam sunt, nihil omittendum ut adamussim observentur. Verumtamen ut malum de quo agitur in radice curetur, necesse est ut in clericos rectus sentiendi modus inducatur, quod a spirituali eorum cultura atque institutione potissimum pendet. Annua hinc exercitia spiritualia a sacerdotibus obeunda, sed praesertim in seminariis ecclesiasticis spiritus infundendus. Item in ordinandis non ingenium tantum atque doctrina sed etiam ac praesertim innocentia vitae atque aeternae salutis studium quaerenda sunt.

Illud denique commendandum ut ab Episcopis oppor

« ÖncekiDevam »