Sayfadaki görseller
PDF
ePub

CONSTITUTIONUM

Capita f Contenta.

De Ecclesia Anglicana. 1 Suprema in Ecclesiam Anglicanam authoritas Regi Majestati

asserenda. 2 Regii in Ecclesiam Anglicànam primatus in pugnätores coerciti. 3 Ecclesia Anglicana, Orthodoxa. 4 Divini cultus ratio in Ecclesia Anglicana stabilita, pia & Orthodoxa. Ś Doctrinæ Articuli in Ecclesia Anglicana stabiliti, pii & Orthodoxi. 6 Ceremoniarum in Ecclesia Anglicana obtinentium usus, pius &

licitus. 7 Ecclesiæ Anglicanæ administratio, Verbo Divino consona. 8 Cleri ordinandi ratio in Ecclesia Anglicana, Verbo Divino consona. 9 Authores schismatis ac dissidii ab Ecclesiæ Anglicanæ commu

nione coerciti. 10 Schismaticorum in Ecclesia Anglicana fautores coerciti. 11 Conventiculorum in Ecclesia Anglicana propugnatores coerciti. 12 Ordinationum in conventiculis conditarum propugnatores coerciti.

De Liturgia publica, & Sacramentorum administratione. 13 Liturgia publica, & reliqua pietatis exercitia diebus sacris celebranda. 14 Liturgice publice præscriptus Canon diebus sacris observandus. 15 Litania diebus Mercurii & Veneris recitanda. 16 Liturgie publicæ præscriptus Canon in Academiis observandus. 17 Inter Liturgia publicæ celebrationem Saperpellicea, & Epomides

in Academiis adhibendæ. 18 loter Liturgie publicæ celebrationem reverentia solennis adhibenda. 19 İnter Liturgie publicæ celebrationem otiosi ab Ecclesiæ ambitu

repellendi.

20 Panis & vinum in sacræ Cænæ usum paranda. 21 Cænæ trina perceptio quotannis indicta. 22 Cænæ administrationem solennis indictio præire jussa. 23 Cænæ usus frequentior Academicis indictus, & Cona utentibus

genuum flexio injuncta. 24 Cænæ in festis solennibus administratio in Ecclesiis Cathedralibus

indicta, & Cænam administrantibus Caparum usus injunctus, 25 Vestis linteæ & Epomidum usus, Cona non administrata, in Eccle

sjis Cathedralibus injunctus. 26 Notorii peccati consuetudine infames à sacra Cona repellendi. 27 Schismatici à Cænæ communione arcendi. 28 Extranei à Cænæ communione repellendi. 29 Parentes in liberorum suorum Baptismate, & pueri Cænæ Domi

nicæ incapaces, Susceptores esse prohibiti. 30 Crucis in Baptismo cæremonia explicata.

De Ministris, eorumque ordinatione & functionę. 31 Jejunia Quatuor Temporum Ministrorum ordinationi decreta. 32 Utrumque ordinem eodem die non conferendum. 33 Neminem sine certo titulo ordinandum. 34 Certæ conditiones in ordinandis requisitæ. 35 Neminem, nisi prævio solenni examine, ordinandum. 36 Neminem, nisi prævia trium Articulorum subscriptione, ordinandum. 37 Ordinatis, diæcesin mutantibus, subscriptio coram Episcopo Dice

cesano iteranda. 38 Ordinati, post subscriptionem prævaricantes, à Ministerio re

movendi. 39 Ordinati, sine congruo testimonio ac examine, in Beneficia non

instituendi. 40 Instituendi in Beneficia Simoniæ suspicionem solenni jurejurando

jussi avertere. 41 Beneficiorum pluralitas parciùs dispensanda, ac de dispensatorum

residentia cavendum. 42 Cathedralium Ecclesiaruin Decani ad

congruam

residentiam tenentur. 43 Decani & Prebendarii in Ecclesiis Cathedralibus residentes ad se

dulam concionandi diligentiam tenentur.

44 Præbendarii Beneficiati ad congruam in Beneficiis suis residentiam

tenentur. 45 Beneficiati concionatores, in Beneficiis suis residentes, ad jugem

concionandi industriam tenentur.' 46 Beneficiati non concionatores vicariam concionatoris operam juben

tur singulis mensibus adhibere. 47 Beneficiati, a beneficiis suis legitimè absentes, Curatum conciona

torem jubentur adhibere. 48 Ministri, nisi ex Episcopi vel Ordinarii approbatione, pro Curatis

non admittendi, 49 Ministris ad concionandum, non admissis glossæ & paraphrases in

publica scripturarum lectione interdictæ. 50 Concionatores adventitii absque legitima missione ad concionandum

non admittendi. 51 Advenæ Concionatores, nisi authentico testimonio commendati, ad

concionandum in Ecclesiis Cathedralibus non admittendi. 52 Concionatorum advenarum nomina in librum referenda. 53 Concionatorum mutuis oppositionibus pulpita non patebunt. 54 Concionatores schismatici licentiis suis mulctati. 55 Precationis formula, à concionatoribus in concionum suarum in

gressu iinitanda. 56 Ministris merè concionatoribus precum publicarum lectio, & Sacra

mentorum administratio bina annuatim injuncta. 57 A Ministris non concionatoribus Sacramenta efficaciter administrari. 58 Ministris sacra peragentibus linteæ vestis, & Epomidum usus

injunctus. 59 Catechizandi diligentia Ministris injuncta. 60 Confirmationis solennitas in triennali Episcoporum visitatione

celebranda. 61 Catechumeni Episcopo visitanti per Ministrum ad Confirmationem

sistendi. 62 Ministri sine & bannis rite indictis, vel legitimè dispensatis matri

monium celebrare prohibiti. 63 Ministri in locis exemptis sine bannorum justa indictione, vel dis

pensatione legitima matrimonium celebrare prohibiti. 64 Feriæ à Ministris solenniter indicendæ. 65 Recusantes & Excommunicati à Ministris solenniter denunciandi. 66 Recusantium conversio à Ministris sedulò elaboranda.

A R TIC U LI

DE QUIBUS IN

SYNODO LONDINENSI,

Anno Dom. M. D. LII.

Ad tollendam opinionum dissensionem & consensum

veræ religionis firmandum,

INTER

EPISCOPOS

Et alios Eruditos Viros convenerat.

REGIA Authoritate in lucem Editi.

Excusum Londini, apud Reginaldum Wolfum, Regiæ Majestatis in Latinis

Typographum, .Anno Dom. 1553.

[ocr errors]

De fide in Sacrosanctam Trinitatem.
NUS est vivus & verus Deus, æternus, incorporeus,

im partibilis, impassibilis, immense potentiæ, sapientiæ, ac bonitatis, creator & conservator omnium, tum visibilium tum invisibilium. Et in unitate hujus divinæ naturæ

tres sunt persone, ejusdem essentiee, potentiæ, ac æternitatis, Pater, Filius, & Spiritus Sanctus.

Verbum Dei, verum hominem esse factum. Filius qui est verbum patris, in utero beatæ Virginis, ex illius substantiâ naturam humanam assumpsit, ita ut due nature, divina & humana, integre atque perfecte in unitate personæ fuerint inseperabiliter conjunctæ, ex quibus est unus Christus, verus Deus & verus homo, qui vere passus est, crucifixus, mortuus & sepultus, ut patrem nobis reconciliaret, essetque hostia non tantum pro culpa originis, verum etiam pro omnibus actualibus hominum peccatis.

De descensu Christi ad Inferos. Quemadmodum Christus pro nobis mortuus est & sepultus, ita est etiam credendus ad inferos descendisse.

corpus usque ad resurrectionem in sepulchro jacuit, Spiritus ab illo emissus, cum spiritibus qui in carcere sive in inferno detinebantur, fuit, illisque prædicavit, quemadmodum testatur Petri locus.

Resurrectio Christi. Christus vere à mortuis resurrexit, suumque corpus cum carne, ossibus, omnibusque ad integritatem humanæ naturæ pertinentibus, recepit, cum quibus in coelum ascendit, ibique residet, quoad extremo die ad judicandos homines revertatur.

Divinæ Scripturæ doctrina sufficit ad salutem. Scriptura sacra continet omnia quæ sunt ad salutem necessaria, ita ut quicquid in ea nee legitur neque inde probari potest, licet interdum

« ÖncekiDevam »