Sayfadaki görseller
PDF
ePub

atque ovium eorum curae creditarum statu ad Nostram de Propaganda Fide Congregationem, quae hactenus peculiarem sedulamque de regionibus ipsis sollecitudinem gessit, transmittere nunquam omittant: Nosque per eamdem Congregationem certiores faciant de iis omnibus, quae pro pastorali munere adimplendo, et suarum Ecclesiarum incremento procurando nunciare se necessarium aut utile judicaverint. Meminerint autem, se hanc relationem exhibere, sicut et SS. Apostolorum limina adire, quarto redeunte anno teneri, prout in Const. s. m. Sixti V. diei XIII. Kal. Januarii anni millesimi quingentesimi octogesimi quinti data, quae incip. Romanus Pontifex, sancitum est. In ceteris pariter, quae ejusdem pastoralis officii sunt, Archiepiscopi et Episcopi supramemorati omnibus fruantur juribus et facultatibus, quibus alii aliarum gentium Catholici Antistites ex communi Sacrorum Canonum, et Apostolicarum Constitutionum vi fruuntur, ac frui possunt ac poterunt, iisdemque adstringantur obligationibus, quibus alii Archiepiscopi et Episcopi ex eadem communi et generali Catholicae Ecclesiae disciplina devincti sunt. Quaecumque idcirco sive ex antiqua Ecclesiarum Scotiae ratione, sive in subsequenti Missionum conditione ex peculiaribus Constitutionibus, aut privilegiis vel consuetudinibus particularibus viguerint, mutatis nunc circumstantiis, nullum posthac sive jus, sive obligationem inducant. Atque eum in finem, ut nulla hac super re in posterum suboriri valeat dubitatio, Nos iisdem illis peculiaribus statutis, ordinationibus, et privilegiis cujuscumque generis et consuetudinibus a quocumque etiam vetustissimo et immemorabili tempore invectis, ac vigentibus, omnem prorsus obligandi, et juris afferendi vim ex plenitudine Apostolicae auctoritatis adimimus. Quocirca Scotiae Praesulibus integrum erit ea decernere, quae ad communis juris executionem pertinent, quaeque ex generali ipsa Ecclesiae disciplina Episcoporum auctoritati permissa sunt. Pro certo autem teneant, Nos eis Apostolica Nostra auctoritate libenter fore adfuturos, atque in omnibus Nostram eis opem laturos, quae ad divini nominis gloriam amplificandam, et animarum spirituale bonum fovendum conducere visa fuerint. Cujus quidem propensae voluntatis. Nostrae erga dilectam S. Sedis Filiam, Scotiae Ecclesiam, ut pignus exhibeamus, volumus, et declaramus, Antistites ipsos, cum Ordinariorum Epicoporum nomine et juribus fuerint insigniti, iis haudquaquam privari debere commodis, et amplioribus facultatibus, quibus in antecessum una cum titulo Nostrorum et Apostolicae Sedis Vicariorum fruebantur. Neque enim fas est, ut in eorum vertant detrimentum, quoad a Nobis ex Catholicorum Scotorum voto in majus

sacrae apud ipsos rei bonum decreta sunt. Et, quoniam ea est Scotiae conditio, ut Christi Ministris, et variis cujusque Ecclesiae necessitatibus temporalia subsidia haud congrua suppetant, certa spe futurum substentamur, ut dilecti ipsi filii Nostri Cristifideles, quorum impensissimis postulationibus pro Episcopali Hierarchia restituenda libendi animo obsecundavimus, Pastoribus, quos eis praeficiemus, eleemosynis ac oblationibus suis largius etiam succurrere pergant, quibus Episcopalium sedium instaurationi, templorum, ac divini cultus splendori, Cleri pauperumque substentationi aliisque Ecclesiae necessita tibus valeant consulere.

Sed jam ad Illum humillimas preces nostras convertimus, in quo placuit Deo Patri in dispensatione plenitudinis temporum instaurare omnia, ut qui cepit opus bonum, ipse perficiat, confirmet, solidetque, ac illis omnibus, ad quos res a Nobis decretas exequi pertinet, coelestis gratiae lumen et robur adjiciat, quo restituta a Nobis in Scotiae Regno Episcopalis Hierarchia Religioni Catholicae omnino benevertat. Ad quem etiam finem deprecatores apud Reparatorem Nostrum Jesum Christum adhibemus Sanctissimam ejus Matrem, B. Josephum ipsius putativum patrem, Beatos Apostolos Petrum et Paulum, nec non S. Andream, quem Scotia peculiari cultu prosequitur, aliosque Sanctos, ac praesertim Beatam Margaritam Scotorum Reginam, ejusdemque Regni decus et columen, renascentem illam Ecclesiam benigno favore prosequi velint.

ut

Decernimus tandem has Nostras litteras nullo umquam tempore de subreptionis aut obreptionis vitio, sive intentionis Nostrae alioque quovis defectu notari vel impugnari posse, et semper validas et firmas fore, suosque effectus in omnibus obtinere atque inviolabiliter observari debere. Non obstantibus Apostolicis, atque in synodalibus, provincialibus et universalibus Conciliis editis generalibus vel specialibus sanctionibus nec non veterum Scotiae sedium et missionum ac Vicariatuum Apostolicorum inibi postea constitutorum, et quarumcumque Ecclesiarum ac piorum locorum juribus aut privilegiis, juramento etiam, confirmatione Apostolica aut alia quacumque firmitate roboratis, ceterisque contrariis quibuscumque. His enim omnibus, tametsi pro illorum derogatione specialis mentio facienda esset aut alia quantumvis exquisita forma servanda, quatenus supradictis obstant, expresse derogamus. Irritum quoque et inane decernimus, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari. Volumus autem, ut harum Literarum exemplis etiam impressis, manuque publici Notarii subscriptis, et per constitutum in Ecclesiastica dignitate virum suo sigillo munitis eadem

habeatur fides, quae Nostrae voluntatis significationi ipso hoc diplomate ostenso haberetur.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae Erectionis, Constitutionis, Restitutionis, Institutionis, Adsignationis, Adjectionis, Attributionis, Decreti, Mandati, ac Voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum Ejus se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum Anno Incarnationis Dominicae millesimo octigentesimo septuagesimo octavo IV. Nonas Martias Pontificatus Nostri Anno I.

.

C. Card. Sacconi. F. Card. Asquinius Pro-Datarius visa de Curia J. De Aquila e Vicecomitibus Loco † Sigillo J. Cugonius.

Reg. in Secretaria Brevium.

5. Sanctissimi Domini Nostri Leonis divina providentia Papae XIII. Epistola Encyclica ad patriarchas primates archiepiscopos et episcopos universos catholici orbis gratiam et communicationem cum Apostolica sede habentes.

Venerabiles Fratres salutem et Apostolicam Benedictionem Inscrutabili Dei consilio ad Apostolicae Dignitatis fastigium licet immerentes evecti, vehementi statim desiderio ac veluti necessitate urgeri Nos sensimus, Vos litteris alloquendi, non modo ut sensus intimae dilectionis Nostrae Vobis expromeremus, sed etiam ut Vos in partem sollicitudinis Nostrae vocatos, ad sustinendam Nobiscum horum temporum dimicationem pro Ecclesia Dei et pro salute animarum, ex munere Nobis divinitus credito confirmaremus.

Ab ipsis enim Nostri Pontificatus exordiis tristis Nobis esse offert conspectus malorum quibus hominum genus undique premitur: haec tam late patens subversio supremarum veritatum quibus, tamquam fundamentis, humanae societatis status continetur; haec ingeniorum protervia legitimae cujusque potestatis impatiens; haec perpetua dissidiorium causa, unde intestinae concertationes, saeva et cruenta bella existunt; contemptus legum quae mores regunt justitiamque tuentur; fluxarum rerum inexplebilis cupiditas et aeternarum oblivio usque ad vesanum illum furorem, quo tot miseri passim violentas sibi manus inferre non timent; inconsulta bonorum publicorum administratio effusio interversio; nec non eorum impudentia qui, cum maxime fallunt, id agunt, ut patriae ut libertatis et cujuslibet juris propugnatores esse viteantur; ea denique quae serpit per

artus intimos humanae societatis lethifera quaedam pestis, quae eam quiscere non sinit, ipsique novas rerum conversiones et calamitosos exitus portendit.

Horum autem malorum causam in eo praecipue sitam esse Nobis persuasum est, quod despecta ac rejecta sit sancta illa et augustissima Ecclesiae Auctoritas, quae Dei nomine humano generi praeest, et legitimae cujusque auctoritatis vindex est et praesidium. Quod cum hostes publici ordinis probe noverint, nihil aptius ad societatis fundamenta convellenda putaverunt, quam si Ecclesiam Dei pertinaci aggressione peterent, et probrosis calumniis in invidiam odiumque vocantes quasi ipsa civili veri nominis humanitati adversaretur, ejus auctoritatem et vim novis in dies vulneribus labefactarent, supremamque potestatem Romani Pontificis everterent, in quo aeternae ac immutabiles boni rectique rationes custodem in terris habent et adsertorem. Hinc porro profectae sunt leges divinam Catholicae Ecclesiae constitutionem convellentes, quas in plerisque regionibus latas esse deploramus; hinc diminarunt Episcopalis potestatis contemptus, objecta ecclesiastici Ministerii exercitio impedimenta, religiosorum coetuum disjectio, ac publicatio bonorum, quibus Ecclesiae administri et pauperes alebantur; hinc effectum ut a salutari Ecclesiae moderamine publica instituta, caritati et beneficentiae consecrata, subducerentur, hinc orta effrenis illa libertas prava quaeque docendi et in vulgus edendi, dum ex adverso modis omnibus Ecclesiae jus ad juventutis institutionem et educationem violatur et opprimitur. Neque alio spectat civilis Principatus occupatio, quem divina Providentia multis abhinc saeculis Romano Antistiti concessit, ut libere ac expedite potestate a Christo collata ad aeternam populorum salutem uteretur.

Funestam hanc aerumnarum molem Vobis, Venerabiles Fratres, commemoravimus, non ad augendam tristitiam Vestram, quam miserrima haec rerum conditio per se Vobis ingerit; sed quia intelligimus ex ea Vobis apprime perspectum fore, quanta sit gravitas rerum quae ministerium et zelum nostrum exposcunt, et quam magno studio nobis adlaborandum sit, ut Ecclesiam Christi et hujus Apostolicae Sedis dignitatem, tot calumniis lacessitam, in hac praesertim iniquitate temporum pro viribus defendamus ac vindicemus.

Clare innotescit ac liquet, Venerabiles Fratres, civilis humanitatis rationem solidis fundamentis destitui, nisi aeternis principiis veritatis et immutabilibus recti justique legibus innitatur, ac nisi hominum voluntates inter se sincera dilectió devinciat, officiorumque inter eos vices ac rationes suaviter moderetur. Jam vero ecquis ne

gare audeat Ecclesiam esse, quae diffuso per gentes Evangelii praeconio, lumen veritatis inter efferatos populos et foedis superstitionibus imbutos adduxit, eosque ad divinum rerum auctorem agnoscendum et sese respiciendos excitavit; quae servitutis calamitate sublata, ad pristinam naturae nobilissimae dignitatem homines revocavit; quae in omnibus terrae plagis redemptionis signo explicato, scientiis et artibus adductis aut suo tectis praesidio, optimis caritatis institutis, queis omnis generis aerumnis consultum est, fundatis et in tutelam receptis, ubique hominum genus privatim et publice excoluit, a squalore vindicavit et ad vitae formam, humanae dignitati ac spei consentaneam, omni studio composuit? Quod si quis sanae mentis hanc ipsam qua vivimus aetatem, Religioni et Ecclesiae Christi infensissimam, cum iis temporibus auspicatissimis conferat, quibus Ecclesia uti mater a gentibus colebatur, omnino comperiet aetatem hanc nostram perturbationibus et demolitionibus plenam, recta ac rapide in suam perniciem ruere; ea vero tempora optimus institutis, vitae tranquillitate, opibus et prosperitate eo magis floruisse, quo Ecclesiae regiminis ac legum sese observantiores populi exhibuerunt. Quod si plurima ea quae memoravimus bona, ab Ecclesiae ministerio et salutari ope profecta, vera sunt humanitatis civilis opera ac decora, tantum abest ut Ecclesiae Christi ab ea abhorreat eamve respuat, ut ad sese potius altricis magistrae et matris ejus laudem omnino censeat pertinere.

Quin immo illud civilis humanitatis genus, quod sanctis Ecclesiae doctrinis et legibus ex adverso repugnet, non aliud nisi civilis cultus figmentum et abs re nomen inane putandum est. Cujus rei manifesto sunt argumento populi illi, queis evangelica lux non affulsit, quorum in vita fucus quidam humanioris cultus conspici potuit, at solida et vera ejus bona non viguerunt. Haudquaquam sane civilis vitae perfectio ea ducenda est, qua legitima quaeque potestas audacter contemnitur; neque ea libertas reputanda, quae effreni errorum propagatione, pravis cupiditatibus libere explendis, impunitate flagitiorum et scelerum, oppressione optimorum civium cujusque ordinis, turpiter et misere grassatur. Cum enim erronea prava et absona haec sint, non eam vim profecto habent, ut humanam familiam perficiant et prosperitate fortunent, miseros enim facit populos peccatum 1); sed omnino necesse est, ut mentibus et cordibus corruptis, ipsa in omnem labem pondere suo populos detrudant, rectum quemque ordinem

1) Prov. 14, 34.

« ÖncekiDevam »