Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Ego Fr. Ibiega H. I. Sancte Sabine presbyter cardinalis. Ego Ioannes H. I. Sancti Laurentii in Lucina presbyter cardinalis. Ego Petrus Sancti Georgii ad velum aureum diaconus cardinalis. Ego Ioannes Sancti Nicholai in carcere Tulliano diaconus cardinalis. Ego Willelmus Sancti Eustachii diaconus cardinalis. Datum Lugduni per manum magistri Martini Sancte Romane Ecclesie vicecancellarii, Nonis Martii, Indictione tertia, Incarnationis Dominice anno M.CC.XLIII, pontificatus vero domini Innocentii pape IV anno VIo.

Locus + sigilli.

Concordat de verbo ad verbum cum ipsa originali bulla in membrana conscripta. In dorso vero habebatur ut sequitur: Bulla immunitatis decimarum pro monasterio ex Xavea. Id attestor. MATHEUS LE CLERCQ presbyter, notarius apostolicus scriptus in Archivio Romano in fidem requisitus (1).

APPROBATIO ORDINARII LEODIENSIS.

Ludovicus de Bourbon Dei et apostolice sedis gratia electus confirmatus Leodiensis, universis et singulis presentes visuris et audituris, salutem in Domino. Noverint universi quod nos litteram apostolicam et alias litteras patentes, quibus hee nostre littere sunt transfixe vidimus, palpavimus, inspeximus et diligenter perscrutavimus et examinavimus, in easque reperimus exemptiones et quam plurima alia privilegia, indulta et libertates totius Ordinis Sancti Dominici Sepulchri Hierosolymitani, regule Sancti Augustini, tum singulis domibus, locis et fratribus, et specialiter etiam domus seu prioratus de Hennegowe nostre Leodiensis diocesis et dicti Ordinis per diversos Romanos pontifices et Romanorum reges ipsi Ordini et suis suppositis concessa seu concessas in se continentes, reperimusque eas per inspectionem huiusmodi sanas, integras, validas: ideo litteras huiusmodi nobis per religiosum fratrem Cornelium Oeslingher de Eupen, professum Ordinis pretacti, ac priorem dicte domus seu prioratus de Hennegouwe presentatas, ac exemptiones, libertates et (1) Voyez page 174.

privilegia huiusmodi cum aliis litteris et privilegiis eiusdem Ordinis admittimus, et quantum in nobis est, seu ad nos spectare poterit, confirmamus et approbamus et pro validis et efficacibus tenemus, et per nostros subditos observari mandamus, ac Ordinem huiusmodi cum confratribus et subiectis et bonis ipsius pro exemplis deputamus et deputari mandamus, et privilegiatis iuxta tenorem, continentiam et formam litterarum quibus hee littere nostre sunt transfixe, et etiam aliarum litterarum in favorem per sedem apostolicam et legatos et Romanos reges seu imperatores, eiusdem Ordinis seu confratrum et bonorum ipsius, eique quomodolibet concessarum ; inhibemusque nostris subditis, ne per nostros subditos fratres eiusdem Ordinis, contra tenorem talium litterarum quomodolibet molestentur. In quorum fidem et testimonium has nostras litteras aliis litteris pretactis transfigi iussimus et nostri sigilli ad causas appensione communiri. Datum anno M.CCCC.LVII° mensis februarii die xxvIa.

Sic signatum et subscriptum. Pro domino sigillifero (1).

NICOLAUS SOUCH.
L. † S.

Concordat de verbo ad verbum cum originali in membrana scripto. Quod testor. MATHEUS LE CLERCQ presbyter, notarius apostolicus in fidem requisitus.

Il conste par cette bulle du pape Innocent IV, toute mal décrite qu'elle ait été par une religieuse Sépulchrine, qu'il y avoit en 1243 deux couvens de chanoines de l'Ordre du Saint Sépulchre dans le diocèse de Liége : l'un à Bierbeck, l'autre à Wimmertingen entre Tongre et Hasselt.

BULLA INNOCENTII PAPE VIII.

Innocentius episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriain. Ad Romani pontificis spectat officium, ut que laudabiliter et provida ratione pro statu et quiete religiosorum locorum el personarum in illis degentium gesta sunt, cum a nobis petitur ut maiorem (1) Voyez pages 177 et 178.

obtineant roboris firmitatem, perpetue confirmationis robur adiicere. Sane exhibita nobis nuper pro parte dilectorum filiorum fratrum universarum domorum et locorum Sepulchri Dominici Hierosolymitani Coloniensis, Leodiensis, Monasteriensis, Traiectensis, Tornacensis et Cameracensis civitatum, et diocesium Alemannie Basse Ordinis Sancti Augustini, petitio continebat: quod dilectus filius Fabritius de Oddis dicti Ordinis archiprior, provide considerans onus visitationis et reformationis domorum, ac in illis degentium personarum correctionis suis humeris impositum, et quod nonnulle ex domibus et locis earumdem civitatum ac diocesium propter malum regimen illis presidentium, qui obedientie iugo abiecto, Deique timore postposito, ac religionis honestati laxatis habenis, in illis cultum divinum minuere, illasque etiam prophanare, et ad loca lubricarum personarum reducere non expaverant : his occurrere, ac vitia et insolentias huiusmodi reserare et penitus delere cupiens, dilectum filium Ioannem Abrouck, priorem domus Montis Sancte Odilie Leodiensis diocesis, dicti Ordinis, suum Vicarium Generalem et specialem constituit, creavit et deputavit, sibique et successoribus suis in dicto vicariatus officio pro tempore deputandis, ut domos, cenobia, prioratus, membra, loca, beneficia cum cura et sine cura, ecclesiasque et capellas, tam fratrum quam sororum in dictis civitatibus, et illarum diocesibus consistentia, et in posterum Deo propitio inibi acquirenda, præfati Ordinis, visitandi et reformandi, ac de vita et conversatione fratrum, sororum et personarum tam beneficiatarum quam non professarum, et sibi mediate et immediate subiectarum, ac in civitatibus et diocesibus predictis consistentium, inquirendi, scrutandi, et contra eos processus formandi, et ipsos puniendi, corrigendi, incarcerandi, et a carceribus absolvendi et liberandi; et nonnulla faciendi, corrigendi et exequendi, plenam et liberam potestatem concessit et facultatem, prout in litteris authenticis dicti archiprioris, suo et dicti capituli sigillo munitis plenius dicitur contineri. Cum autem sicut eadem petitio subiungebat, prefati fratres ut altissimo cum maiori eorum animi quiete famulari valeant, cupiunt premissa pro illorum subsistentia firmiori, apostolico munimine

roborari, pro parte eorumdem fratrum nobis fuit humiliter supplicatum, ut litteris predictis apostolice confirmationis robur adiicere, aliasque in premissis opportune providere de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur qui religiosorum locorum quorumlibet commodum et utilitatem, ac personarum in illis Altissimo famulantium pacem et quietem summis desideriis exoptamus, et dictarum domorum decori et venustati, nec non personarum in illis degentium quieti et tranquillitati paterna charitate consulere cupientes, huiusmodi supplicationibus inclinati, litteras ac potestatem, ac facultatem predictas, prout illas concernunt omnia et singula in eis contenta, et inde secuta quecumque, ex certa nostra scientia confirmamus et approbamus: supplentesque omnes et singulos iuris defectus, si qui forsan intervenerint in eisdem, quodque omnibus et singulis Alemanie Basse dicti Ordinis domibus, ut omnibus et singulis privilegiis et indulgentiis, libertatibus, exemptionibus, favoribus et indultis, nec non litteris etiam apostolicis eidem Ordini et aliis aliarum partium et eiusdem Ordinis domibus in genere concessis, et pro tempore concedendis ipsi utuntur, potiuntur et gaudent, uti, potiri et gaudere libere et licite possint et valeant in omnibus et per omnia, perinde ac si pro eisdem domibus Alemanie Basse eiusdem Ordinis specifice et expresse concessa fuissent, constitutionibus et ordinationibus apostolicis ac dicti Ordinis iuramento, confirmatione apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, statutis et consuetudinibus ceterisque contrariis nequaquam obstantibus, auctoritate presentium, de speciali dono gratis indulgemus. Tenor vero litterarum prefati Archiprioris sequitur et est talis :

Fabritius de Oddis de Perusio, Dei et apostolice sedis gratia prothonotarius apostolicus et archiprior Hierosolymitanus et generalis magister totius Ordinis Sacrosancti Dominici Sepulchri Hierosolymitani, universis et singulis ad quos presentes littere pervenerint, salutem in eo qui pro nostra salute dignatus est Hierosolymis crucifigi, et presentibus fidem indubiam adhibere. Cum nostris humeris licet immeritis et insufficientibus tanti regiminis onus sit impositum, sedula meditatione revolvimus et non sine gravi animi molestia recensemus Ordinem nostrum huiusmodi iam dudum per orbem

universum famosissimum, heu! nunc ad tantam declinasse miseriam precipue in Alemania Bassa seu Inferiori, ut aliqua loca olim famosissima et omni veneratione digna, iam abiecto obedientie iugo, Dei timore postposito et religiosa honestate calcata, etiam divinum cultum extinguere satagerunt culpa negligentium rectorum; ita quod distractis in damnatos usus bonis divino cultui deputatis atque profanatis, quasi penitus in sacris locis fierent habitacula lubricarum personarum et confugia deviantium a via Domini, adeo quod fructus et proventus omnium conventuum et domorum dicte provincie ad trecentos florenos Rhenenses aureos nou ascendant. Quocirca cupientes reformationem talium locorum et personarum, divini cultus reparationem ac bonorum in profanos usus alienatorum recuperationem, prout nostro incumbit officio, premoniti litteris illustrissimorum dominorum, spectabilium personarum, communitatum, ac dignissimorum prelatorum qui pariter condolentes requisierunt nos adhibere remedia opportuna; studuimus quantum cum Deo potuimus eligere personam religione, moribus ac devotione probatam, cui merito possemus committere vices nostras in visitandis locis, coercendis vitiis et insolentiis, removendisque ac deponendis, in quantum opus sit, rectoribus et officialibus et demum disponendis personis et locis.Informati itaque tam veridica fide dignorum relatione quam etiam personali experientia, dilectum filium dominum Ioannem Abrouck, priorem Montis Sancte Odilie et eiusdem Ordinis, Leodiensis diocesis, talem fore quem etiam recolende memorie Cathanius archiprior, predecessor noster, de meritis dicti Ioannis sufficienter informatus, recepit recommendatum ac suum et Ordinis nostri per Alemaniam Bassam elegit et constituit vicarium, desuper patentes litteras suas sigillatas, datas anno Domini 1484, mensis Ianuarii die 2da, eidem fratri Ioanni concedendo; eumdem fratrem Ioannem (primo revocando quemcumque alium vicarium per nos vel predecessores nostros alias constitutum in partibus pretactis Alemanie Basse sive Inferioris et specialiter dilectum filium fratrem Petrum prepositum in Denkendorp eiusdem Ordinis per dictum predecessorem nostrum constitutum et etiam per eumdem in dictis suis patentibus litteris revocatum, reservata sibi nihilominus auctoritate vicariatus in tota

« ÖncekiDevam »