Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Alemania Alta), eiusdem predecessoris nostri vestigiis laudabilius inherendo, in dicto vicariatus officio approbamus et confirmamus, ac etiam in quantum opus est, de novo eligimus, constituimus, creamus et deputamus nostrum verum,indubitatum et legitimum vicarium generalem et specialem, ita quod generalitas specialitati non deroget, nec e contra, in tota Alemania Bassa seu Inferiori predicta et per eamdem cum omnibus clausulis et solemnitatibus debitis et opportunis, declarantes et volentes quod sub huiusmodis vicariatu et illius exercitio contineantur et comprehendantur et contineri et comprehendi debeant provincie Trevirensis, Coloniensis et Bremensis et dioceses earumdem, nec non Cameracensis et Tornacensis dioceses, in quibus provinciis tres dumtaxat canonicorum Regularium nostri Ordinis, in Hennegowe videlicet, in Monte Sancte Odilie Leodiensis ac in Monte Sancti Leonardi Coloniensis diocesis predictarum prioratus et unus monialium seu canonissarum eiusdem Ordinis in Kinrode eiusdem Leodiensis diocesis priorissatus cum aliquot eorumdem membris atque domus quedám Sancti Leonardi in regali urbe Aquensi sepe dicte Leodiensis diocesis, nec plures pro tempore existunt ; dantes et concedentes eadem serie ipsi domino Ioanni Abrouck vicario nostro et successoribus suis plenam et liberam potestatem et facultatem omnia et singula monasteria, cenobia, prioratus, domos, loca, beneficia curata et non curata, ecclesiasque et capellas tam fratrum quam sororum ac personas ipsas nostri Ordinis in tota dicta Alemania Bassa et superius declaratis provinciis sive diocesibus existentia et in posterum forsitan, Deo propitio, construenda vel acquirenda visitandi vel reformandi, de vita conversationeque quorumcumque priorum, canonicorum, fratrumque conversorum, donatorum, monialium et sororum tam professorum quam non professorum et nobis mediate vel immediate subiectorum inquirendi, scrutandi, processus idoneos formandi, faciendi, corrigendi, puniendi et a carceribus absolvendi, et poenas quascumque canonicas, etiam pecuniarias vel corporales iuxta delicti qualitatem infligendi, mitigandi ac in totum vel in partem remittendi, ipsosque criminosos pretensos et rebelles ad alia tuta loca transferendi, et si opus fuerit, brachium seculare ad hoc invocandi, poenasque et censuras ecclesiasticas fulminandi, easdem

que aggravandi et reaggravandi et ab eisdem absolvendi ; capitulum etiam provinciale in districtu sui vicariatus sive provincie annuatim et toties quoties visum fuerit expedire, convocandi, ibique rationabiliter statuendi, faciendi et ordinandi que cedant in Dei honorem, Ordinis decorem et Generalatus nostri sive successorum nostrorum auctoritatem et commodum, nostris semper auctoritate salvis vel successorum, inhabiles et insufficientes seu alias rebelles et criminosos a prioratibus et aliis officiis et beneficiis et administrationibus canonice privandi, suspendendi et amovendi, aliumque aut alios in eisdem substituendi et promovendi; de beneficiis et prioratibus, insuper et officiis vacaturis per cessum vel decessum providendi ; loca etiam et monasteria et ecclesias nostro Ordini de novo acquirendi, incorporandi et uniendi, ac etiam de novo construendi et erigendi ; personas quoque devotas et idoneas utriusque sexus ad professionem recipiendi et Ordini nostro incorporandi ac canonicos ecclesie Hierosolymitane creandi; census etiam nobis annuatim debitos a locis el personis Ordinis et aliis infra districtum sui vicariatus constitutis exigendi, et de exactis quitandi et quitantias idoneas faciendi : quos census locorum et personarum predictarum per manus dicti vicarii ac suorum successorum et nullius alterius nobis et successoribus nostris solvi volumus et in virtute sancte obedientie districte precipiendo mandamus, non obstantibus iuramentis vel promissionibus forsitan preposito in Denkendorff predicto, vel suis successoribus hactenus factis a quibus declaramus dictos iurantes et promittentes post revocationem vicariatus eiusdem prepositi liberos fore et absolutos, neque illis amplius teneri seu obligari ac omnia alia ac singula per districtum sui vicariatus que fuerint necessaria et opportuna ad conservationem religionis et bonorum nostrorum faciendi, gerendi et exercendi que nos faceremus vel facere possemus, si presentes et personaliter interessemus; quam vicariatus auctoritatem damus et concedimus cum potestate unum vel plures vicarium seu vicarios loco sui, cum simili aut limitata potestate substituendi, substitutosque revocandi, simul vel successive, ac toties quoties eidem domino Ioanni vel successoribus suis videbitur expedire. Insuper ad vitanda discrimina, pericula et maiores expensas post decessum dicti vicarii

nostri, pro tempore existentis, harum serie extendimus, concedimus et ad perpetuam rei memoriam pro nobis et successoribus nostris impartimur eamdem auctoritatem vicariatus suppriori Montis Sancte Odilie qui pro tempore fuerit usque ad annum unum computando a die decessus eiusdem vicarii et infra spatium illius anni capitulum sive conventus Montis Sancte Odilie, cum prioribus Alemanie Basse possint et semper valeant, ac etiam debeant, ad vocationem eiusdem supprioris, in loco decenti conventus eiusdem eligere alium provincialem seu vicarium in predicta Alemania Bassa sive Inferiori, et nobis vel successoribus nostris personaliter, vel per procuratorem sufficienter instructum, una cum decreto et litteris hujusmodi presentare, ut cum animi tranquillitate ei vices nostras committere valeamus, quem nos sive successores nostri et nullum alium gratum et ratum tenore presentium habebimus et sine exactione aliqua confirmabimus: attamen circa electionem vicarii provincialis semper adhibita provisione quod non nisi ex prioribus predictorum locorum, ac prius electo novo priore, in locum prioris vicarii provincialis tunc decedentis et rite confirmato, talis vicarius sive provincialis eligatur; quodque tali electioni dumtaxat priores predicti ac fratres canonici et conventuales dicti conventus Montis Sancte Odilie intererunt, eligent et vota huiusmodi fratrum equaliter cum votis ipsorum priorum numerabunt: exhortantes preterea et instantissime requirentes pie devotionis affectu ac zelo divini cultus, reverendos in Christo patres et dominos prelatos diocesanos, et alios insuper quoscumque illustres et nobiles principes, dominos, et spectabiles officiales et administratores exercentes, communitates, collegia et universitates ceterasque personas catholicas et fideles dicto domino Ioanni priori, vicario nostro vel successoribus suis dignentur in premissis et circa premissa efficacis defensionis presidio assistere, non permittentes eum vel successores suos, per quosvis quomodocumque molestari, quantum, quoties et quando oportuerit, ac duxerit eos requirendum; promittimus namque ex nunc, prout et tunc, nos gratum, ratum et firmum habere et semper habituros quidquid in premissis et circa premissa, per dictum dominum vicarium pro tempore existentem, actum, dictum, gestum, factum, procuratumve fuerit; pro quibus omnibus et singulis

adimplendis et observandis obligamus nos, et omnia bona nostra tam presentia quam futura. Insuper volentes et ex intimis cordis desideriis cupientes dicto Ioanni vicario nostro et suis successoribus, et locis predictis longe a nostra et nostrorum predecessorum solita ac consueta residentia distantibus, abunde providere eorumdemque tranquillitati et paci, presertim ne contingat eosdem huiusmodi, nostris et predecessorum nostrorum concessionibus et constitutionibus defraudari, seu desuper aliquo modo, per quemquam molestari, sufficienter quantum cum Deo possumus consulere, quatenus huiusmodi nostre dictarum concessionum et constitutionum, ac illorum preexpressorum et contentorum littere, etiam cum eorumdem de verbo ad verbum insertione, per sanctissimum dominum nostrum, dominum Innocentium divina providentia papam octavum, ad perpetuam rei memoriam confirmentur, tenore earumdem presentium litterarum consentimus et expressum nostrum adhibemus consensum. Datum Perusie in domibus ecclesie Sancte Lucie, solite nostre residentie die vigesima quarta Novembris, anno a Nativitate Domini nostri Iesu Christi millesimo quadringentesimo octuagesimo quinto.

Sanctissimi vero in Christo patris et domini nostri domini Innocentii pape octavi prefati anno eius secundo, in presentia et de voluntate capituli nostri cum appensione sigilli plumbei capituli et Ordinis, nostrorum predecessorum ab antiquo usitati, in fidem et robur ac testimonium premissorum, presentibus ibidem discretis et honestis viris magistro Henrico Iacobo Fabri de Ziergiee artium liberalium magistro et Gregorio Petri de Perusio porte Susanne, testibus ad premissa vocatis specialiter atque rogatis. Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis, approbationis et concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Rome apud Sanctum Petrum, anno Incarnationis Dominice 1485, sexto Nonas Martii, pontificatus nostri anno secundo.

Et dependebat sigillum sub plumbo ex cordula rubei et crocei coloris. Concordat cum originalibus litteris in

membrana scriptis et plumbatis, de verbo ad verbum. Quod attestor. Ego MATHEUS LE CLERCQ presbyter, notarius apostolicus, descriptus in Archivio Romano, in fidem requisitus.

Les chanoines Réguliers du Saint Sépulchre avoient encore dans les Pays-Bas selon MIREUS, Origines Canonicorum Regularium Ordinis Sancti Augustini, 1614, outre les maisons d'hommes, dont nous avons parlé, les suivantes :

I. Domus UDENHEIMENSIS in Clivia.

II. Domus Sanctæ Crucis LIMPURGENSIS in confinibus quatuor ditionum Transmosanarum.

III. HERENSALIENSIS vulgo CHANAY. C'est à dire indubitablement Herstallensis vulgo XHAVÉE, parce qu'elle est située vis-à-vis de Herstal, dans un endroit qu'on nomme La Xhavée.

WERNHER TESCHENMACHER fait mention de la première en ces termes :

Sepulchri dominici UDENHEIMENSE, et Vallis Gratiæ in villa GANSWICHIANA prope Clivopolim canonicorum regularium cœnobium, utrumque ab Henrico Raesio pio, præposito S. Mariæ Trajectensis, anno 1456 primo quidem Udenheimii sacello in usum pauperum studiosorum constructo, fundatum est verum ex utroque consensu, et authoritate. Joannis, nominis I. Cliviæ ducis 2. ex sacello claustrum monachorum regularium ibi erectum, et Sancti Augustini capitulo Windesheimensi subjectum; ex quibus Udenheimense quidem, Regularibus in Vallem Gratiæ translatis, anno 1580 monachis de Sancto Odiliano Monte, sive Sancto Sepulchro, concessum est. Deinde Vallis Gratiæ anno 1590 bellis Belgicis vastata, Regularibus suum Udenheimense vetus iterum datum, ab iisque inhabitatum est (1).

(1) Annales Cliviæ, Juliæ, Montium, Marcæ, etc. P. 187. M DCC XXI.

« ÖncekiDevam »