Sayfadaki görseller
PDF
ePub

gregati supplicant Sanctitati Vestrae, ut dignetur indulgere, ut officia quaedam aliquibus dioecesibus jam concessa, et alia nonnullis aliis locis communia, quorum catalogum adnectimus, possint ubique per foederatam Americam recitari. Quod de indulgentia Sanctitatis Vestrae speramus.

,

Officia de quibus agitur, haec sunt.

Desponsatio B. Mariae Virg. Dupl. Maj. 23. Januarii, festo S. Raymundi de Penn. translato ad diem 28. Januarii.

S. Irenaei Ep. et Martyris, duplex.
S. Gabrielis Archangeli, dupl. maj.
18. Martii.

SS. Passionis D. N. J. C. dupl. maj.
Fer. 6. post Dom. Quinquag.
SS. Spineae Coronae, dupl. maj.
Fer. 6. post Dom. 1. Quadrag.
De Lancea et Clavis, dupl. maj.
Fer. 6. post Dom. 2. Quadrag.
De Quinque Vulneribus, dupl. maj.
Fer. 6. post Dom. 3. Quadrag.
Pretiosissimi Sanguinis, dupl. maj.
Fer. 6. post Dom. 4. Quadrag.
Patrocinium Sancti Joseph, dupl. 2. cl.
Dom. 3. post Pascha.

S. Joannis Nepomuceni, M. dupl. 22. Maii.
S. Joannis Francisci Regis, C. dupl.

16. Junii.

S. Aloysii Gonz. Conf. duplex. 21. Junii. SS. Cordis Jesu, dupl. majus. Fer. 6. post oct. SS. Sacramenti.

S. Patritii, duplex.

S. Raphaelis Archangeli dupl. maj. 24. Octobris.

S. Stanislai Kostkae, Conf. dupl. 14. Novembris.

Officium SS. Sacramenti, per annum semidupl.

Officium Concep. B. M. V. per annum, semidupl.

S. Alphonsi de Ligorio, dupl. 2. Aug. B. Mariae titulo Auxilium Christ. dupl. maj. 24. Maii.

Maternitatis B. M. V. duplex maj. Dom. 3. Octobris.

Patrocinii B. M. V. duplex maj. Dom. 2. vel 3. Novembris.

Expectatio partus B. Mariae 18. Decembris. Virg. dupl. maj.

SANCTISSIME PATER.

Quae in concilio quarto Baltimorensi, quod per hebdomadam elapsam celebravimus, censuimus vel egimus, ad Sanctitatem Vestram remittenda duximus , supremo probanda vel emendanda judicio. Ex quo altera vice conveneramus defunctum deflevimus fratrem nobis charissimum, Simonem Gabriel Brutè, episcopum Vincennopolitanum, qui tanto effulsit virtutum splendore, ut de beatitudine et ejus gloria certam omnibus reliquerit fiduciam. Utinam detur, Sanctitate Vestra aspirante, ejus premere vestigia, et praemia assequi.

Sanctitatis Vestrae.

Baltimori 24. Maji 1840.

Filii devotissimi.
Samuel Archiep. Balt.
B. J. Bardensis Episcopus.
Joannes Ep. Carolopolitanus.
Joseph Epis. S. Ludovici.

Carolus Aug. Maria Joseph Epis. Nan-
ceiensis ac Tullensis.
Benedictus Ep. Bostoniensis.
Michael Ep. Mobiliensis.

Franciscus Patritius Ep. Arath.

Joannes B. Ep. Cincinnatensis.
Antonius Ep. Neo-Aureliae.
Mathias Ep. Dubuquensis.
Ricardus Pius Ep. Nashvillensis.
Caelestinus Ep. Vincennopolitanus.

SANCTISSIME PATER.

In concilio provinciali congregati ut de negotiis communibus ageremus, ea omnium fuit sententia optandum imprimis esse, ut renunciatio a Revmo Domino Friderico Rese, Episcopo Detroitensi, S. Sedi ante triennium oblata, quamprimum acceptetur, ipseque liber a regimine illius dioecesis habeatur. Quae_gravissimae rationes illud nobis persuasum faciunt, a tribus collegis nostris, episcopis scilicet S. Ludovici, Neo-Aureliae, et Mobiliensi, exponentur: Sanctitatis autem Vestrae sententiam et judicium humiliter expectamus.

Sanctitatis Vestrae.
Baltimori 24. Maji 1840.

Humillimi Filii.

Samuel Archiep. Balt.
B. J. Bardensis Ep.

Joannes Ep. Carolopolitanus.
Joseph Ep. S. Lud.
Benedictus Ep. Boston.
Michael Ep. Mobiliensis.
Franciscus Patritius Ep. Arath.
Joannes B. Ep. Cincinnatensis.
Antonius Ep. Neo-Aureliae.
Mathias Ep. Dubuquensis.

Ricardus Pius Ep. Nashvillensis.
Caelestinus Ep. Vincennopolitanus.

SANCTISSIME PATER.

Patribus Concilii provincialis quarti Baltimorensis visum est Sanctitatem Vestram implorare, ut ex tribus sacerdotibus, quos commendamus, unum dignetur designare, qui episcopali munere ornatus, dioecesis Detroitensis regimen suscipiat. Qui nobis idonei videntur sunt ***. Dignetur igitur Sanctitas Vestra unum ex illis sacerdotibus, si ita videatur, designare qui episcopale munus suscipiat.

Sanctitatis Vestrae. Baltimori 24. Maji 1840.

Humillimi Filii.

Samuel Archiep. Balt.
B. J. Bardensis Ep.
Joannes Ep. Carolopolitanus.

Joseph Ep. S. Lud.

Benedictus Ep. Boston.

Michael Ep. Mobiliensis.

Franciscus Patritius Ep. Arath.

Joannes B. Ep. Cincinnatensis.
Antonius Ep. Neo-Aureliae.
Mathias Ep. Dubuquensis.

ri

Ricardus Pius Ep. Nashvillensis.
Caelestinus Ep. Vincennopolitanus.

SANCTISSIME PATER.

Patribus concilii provincialis quarti Baltimonuper celebrati visum est, Sanctitati Vestrae commendare tres sacerdotes, ex quibus, si placeat, seligatur qui episcopus Natchetensis constituatur, nempe.

***

Sanctitatis Vestrae.
Baltimori 24. Maji 1840.

Humillimi Filii.

Samuel Archiep. Balt.
B. J. Bardensis Ep.
Joannes Ep. Carolopolitanus.
Joseph Ep. S. Ludovici.
Benedictus Ep. Bostoniensis.
Michael Ep. Mobiliensis.

Franciscus Patritius Ep. Arath.
Joannes B. Ep. Cincinnatensis.
Antonius Ep. Neo-Aureliae.
Mathias Ep. Dubuquensis.

Ricardus Pius Ep. Nashvillensis.
Caelestinus Ep. Vincennopolitanus.

SANCTISSIME PATER.

Quum Archiepiscopus Baltimorensis Patribus concilii quarti provincialis significasset, se cupere ut ab onere administrandi dioecesim Richmondiensem in statu Virginiae solveretur, et episcopus ei praeficeretur, placuit omnibus consilium, qui et commendandos censuerunt tres, quos Archiepiscopus ipse proposuit sacerdotes, ut ex iis, si ita Sedi Apostolicae vi

« ÖncekiDevam »