Sayfadaki görseller
PDF
ePub

deatur, designetur Episcopus Richmondiensis: Nomina autem eorum sunt***. Eos igitur Sanctitati Vestrae commendamus, ut ex iis episcopus illi sedi praeficiatur. Sanctitatis Vestrae. Baltimori 24. Maji 1840.

Humillimi Filii.

Samuel Archiep. Baltimorensis.
B. J. Bardensis Episcopus.
Joannes Episcopus Carolopolitanus.
Joseph Episcopus S. Ludovici.
Benedictus Episcopus Bostoniensis.
Michael Episcopus Mobiliensis.
Franciscus Patricius Ep. Arathensis.
Joannes B. Episcopus Cincinnatensis.
Antonius Episcopus Neo-Aureliae
Mathias Episcopus Dubuquensis.
Ricardus Pius Episc. Nashvillensis.
Caelestinus Epis. Vincennopolitanus.

SANCTISSIME PATER

Ea est disciplinae diversitas intra foederatas has provincias, quod in quibusdam dioecesibus in vigilia festi SS. Petri et Pauli jejunetur in aliis vero non ita, quin festus ipse dies ullibi tamquam de praecepto servetur: ideo supplicandum Sanctitati Vestrae censuimus re in concilio provinciali mature perpensa, ut dignetur obligationem jejunii in vigilia praedicta prorsus tollere per totam provinciam, singulasque dioeceses, ut ubique eadem vigeat disciplina. Quod de gratia et indulgentia Sanctitatis Vestrae speramus.

Sanctitatis Vestrae

Baltimori die 24. Maji. 1840:

Filii devotissimi.

Samuel Archiep. Baltimorensis.
B. J. Bardensis Episcopus.

Joannes Episcopus Carolopolitanus.
Joseph Episcopus S. Ludovici.
Benedictus Episc. Bostoniensis.
Michael Ep. Mobiliensis.

Franciscus Patricius Episc. Arath.
Joannes Bapt. Episc. Cincinnatensis.
Antonius Episcopus Neo-Aureliae.
Mathias Episcopus Dubuquensis.
Ricardus Pias Episc. Nashvillensis.
Caelestinus Epis. Vincennopolitanus.

Excellentissimo Principi Vincentio Odoardo Milde Vindobonensi Archiepiscopo, Leopoldinae Institutionis dignissimo Praesidi, caeterisque sapientissimis Moderatoribus, atque universis per Austriacas ditiones sociis munificentissimis, Provinciae Baltimorensis in America Septentrionali Metropolitanus, Episcopique omnes in Concilio congregati, salutem et gratias plurimas.

Inter innumera quae nobis nostrisque Ecclesiis divina Providentia larga manu concessit beneficia, illud quidem haud infimum locum tenet quod tantam scilicet erga nos nostrasque oves in cordibus vestris supremus Pastor excitaverit charitatem. Studio enim verae fidei vum hunc orbem propugnandae, et divinae gloriae promovendae, acti, tum precibus ad Deum ferventer fusis, tum largitionibus ad plerosque

per no.

nostrum subsidio indigentes liberaliter missis, operi divino infirmitati nostrae commisso, cooperati estis. Quo fructu qualive felici successu non facile dixerimus. Novae dioeceses erectae, veteres auctae et confirmatae, collegia, seminaria, monasteria, Xenodochia, Orphanotrophia, scholae, Ecclesiae aedificatae; novae auxiliares copiae sacrarum virginum, religiosorum hominum, sacrorum ministrorum Evangelii praeconum comparatae ; ad ovile Christi non paucae ex errantibus ovibus reductae, regni Dei fines ampliati, et Christi sui imperio gentes quae illum ignorabant, gladio verbi a Missionariis nostris subactae ; panisque verbi Dei parvulis innumeris per regiones hasce nostras vastissimas dispersis, qui illum diutissime frustra petierant, tandem aliquando fractus et distributus; religio Sancta a calumniis inimicorum vindicata, pietas inter domesticos fidei, Missionibus spiritualibusque exercitiis rediviva. Supremo bonorum omnium Datori haec omnia procul dubio tribuenda omne namque datum optimum et omne donum perfectum desursum est. Sed dum illi gratias habendas, et referendas profitemur, gratiasque humiliter agimus propter magnam gloriam suam Vobis ministris providi erga nos consilii sui, gratias et habere et referre ad majorem gloriam ejus et communem fidelium aedificationem, nostrum esse confitemur. Sincerissimas, plurimasque quamvis beneficiis impares vobis omnibus agimus, et solemne hoc nostri erga vos animi testimonium ex imo corde proferimus mittimusque. Hoc unum adde

,

mus, magnum hic nobis ostium adhuc apertum, regiones ad messem albescere, messem multam, operarios autem paucos, sperantes vos et Dominum messis, sicuti fecistis, rogaturos ut mittat operarios in messem suam atque Ecclesiis nostris ministros, et dispensatores providentiae ut fuistis in posterum etiam futuros.

Baltimori, die 22. Maji 1840.

S. Samuel Archiep. Balt.
B. J. Bardensis Episcopus.
Joannes Episcopus Carolopolitanus.
Joseph Episcopus S. Ludovici.

Carolus Aug. M. J. Episcopus Nance

iensis ac Tullensis.

Benedictus J. Episc. Bostoniensis.

Michael Ep. Mobiliensis.

Franciscus Patritius Ep. Arath.
Ricardus Pius Ep. Nashvillensis.
Joannes B. Epis. Cincinnatensis.
Antonius Epis. Neo-Aureliae.
Mathias Ep. Dubuquensis.

Caelestinus Episc. Vincennopolitanus.

α

Venerabilibus in Christo Fratribus inclytisque Fidei Confessoribus Clementi Augusto ex liberis Baronibus de Droste ex Vischering Coloniensi et Martino Dunin Posnaniensi et Gresnensi, Archiepiscopus Baltimorensis provinciae Metropolitanus et Suffraganei, Episcopique omnes Baltimori in Concilio congregati.

Salutem, gratiam, laudem, honorem
et gloriam.

Unius ejusdemque mystici corporis membra, uno uno eodemque spiritu acti, unius ejusdemque capitis vivifico influxu copulati, non potuimus quamvis longo terrae marisque spatio separati, quaecumque passi estis, inclyti confessores, non sentire. Charitate enim Christi nos urgente, flendum erat cum flentibus, gaudendum cum gaudentibus. Vestrorum praeclare gestorum fama ad nos usque pervenit. Audivimus potentium in vos et in Ecclesiam inimica consilia, calumnias, minas, persecutiones, exilia, carceres. Audivimus episcopalis animi robur invictum, constantiam, fidem. Audivimus dignam Apostolorum successoribus mitissimam patientiam, prudentissimam sapientiam. Audivimus et mirati sumus. Mirum profecto nostris hisce temporibus, quae tantis laudibus extolluntur ob excultos mores, politiores artes, altiores scientias liberalioresque disciplinas, mirandum in regionibus evangelii luce illustratis, mirandum sub principibus religionem Christianam profitentibus, persecutorum saecula,

« ÖncekiDevam »