Sayfadaki görseller
PDF
ePub

lectiones Lugduni in Gallia recitatae ab illis, qui Romano Breviario utuntur ?

5. In Seminario, et Collegio Sanctae Mariae Baltimorensi die 28. Junii fit de die octava Sancti Aloysii. Posito igitur quod de Sancto Irenaeo, vel de Sancto Irenaeo et sociis ejus hac eadem die fieri debeat in Provincia Baltimorensi, quaeritur utrum in praedicto Seminario, et Collegio festum Sancti Irenaei, vel Sanctorum Irenaei et sociorum ejus transferri possit ad diem 3. Julii, et Sancti Leonis festum ad diem 7. Julii ?

6. Sanctitas Sua benigne concessit sequentia Officia singulis Feriis sextis quadragesimae ad libitum recitanda sub ritu duplicis majoris, nempe Commemorationis Passionis Domini Nostri Jesu Christi, Spineae Coronae, Lanceae, et Clavorum, Sacrorum quinque vulnerum, et Pretiosissimi Sanguinis. Si autem in dictis diebus occurrat festum altioris ritus quaeritur an supra memorata Officia transferri possint ad primam diem non impeditam intra Quadragesimam.

7. Inter Officia nuper concessa omnibus Foederatae Americae Septentrionalis Dioecesibus sunt Officia tum Sanctissimi Sacramenti in Feriis quintis, tum Conceptionis Beatae Mariac Virginis in Sabbatis per annum. Porro haec eadem Officia jamdudum a Pio VI. sa: me: concessa fuerant Baltimorensi, et quibusdam aliis Dioecesibus cum eo privilegio, ut iis Presbyteris qui in praedictis Feriis, iter aliquod suscipere deberent pro visitandis catholicis quorum spiritualis cura ipsis incumbit, lice

ΙΟ

ret ea recitare, et Missam respectivam celebrare etiam in Feriis Adventus, quatuor temporum, et Quadragesimae. Quaeritur an recenti concessione supra memoratum privilegium revocatum, sublatumque fuerit, vel adhuc perseveret et posito quod perseverat utrum ad omnes Foederatae Americae Septentrionalis Dioeceses extendatur, et pertineat ?

,

8. Utrum in Anniversariis Creationis et Consecrationis Summi Pontificis pro tempore regnantis in universa Ecclesia dici debeat, vel possit in Missa Oratio: Deus omnium fidelium: et quatenus affirmative, an haec Oratio dicenda sit etiam in Festis primae, et secundae classis?

Emus itaque ac Rmus Dominus Cardinalis Carolus Maria Pedicini Episcopus Portuen. Sanctae Rufinae, et Centumcellarum, Sanctae Romanae Ecclesiae Vice-Cancellarius, et Sacrorum Rituum Congregationi Praefectus, vigore facultatum sibi specialiter ab eodem Sanctissimo Domino Nostro tributarum omnibus maturo examine liberatis, rescribi mandavit.

Ad 1. Servetur dies Martyrologii Romani. Ad 2. et 3. De Sancto Irenaeo tantum cum lectionibus secundi Nocturni adprobatis die 27. Aprilis 1784.

Ad 4. Jam provisum.

Ad 5. In primam diem non impeditam. Ad 6. Affirmative, et intra Quadragesimam

tantum.

Ad Praecedens Indultum manet in suo 7. robore, nec extendi potest sine nova concessione.

Ad 8. Collecta pro Summo Pontifice in diebus Creationis, et Coronationis dici debet, et sub unica conclusione in duplicibus secundae Classis.

Die 22. Maii 1841.

C. M. EP. PORTUEN. CARD. PEDICINIUS
S. R. E. V. Cancellarius

S. R. C. Praefectus.

1. G. Fatati S. R. C. Secretarius.

In Festo Sancti Irenaei Episcopi Martyris. Duplex omnia de Communi unius Martyris praeter haec propria ut in Officio proprio ejusdem Sancti a Sacra Rituum Congregatione adprobato pro Clero Parmensi die 27. Aprilis 1784.

ORATIO.

Deus qui Beato Irenaeo Martyri tuo atque Pontifici tribuisti, ut et veritate doctrinae expugnaret haereses, et pacem Ecclesiae feliciter confirmaret, da, quaesumus, plebi tuae in sancta Religione constantiam, et pacem tuam nostris concede temporibus. Per Dominum.

In primo Nocturno Lectiones de Scriptura

occurrente.

In secundo Nocturno.

LECTIO IV.

Irenaeus non longe ab Urbe Smyrna in Asia

*

Proconsulari natus jam inde a puero sese Po lycarpo Joannis Evangelistae Discipulo eidemque Episcopo Smyrnaeorum tradiderat in disciplinam. Hoc tam excellenti magistro progressus in doctrina, praeceptisque Christianae Religionis insignes fecit. Polycarpo in Coelum martyrii gloria sublato, etsi erat Irenaeus in sacris litteris egregie versatus, quod tamen incredibili studio flagraret discendi, quae dogmata depositi loco custodienda coeteri accepissent, quos Apostoli instituerant horum quam potuit plures convenit, quaeque ab iisdem audivit, memori mente tenuit, ea deinceps opportune. adversus haereses allaturus quas quum videret ingenti populi christiani damno latius in dies manare, diligenter, copioseque refellere cogitarat. In Gallias inde profectus a Pothino Episcopo Presbyter est ordinatus Ecclesiae Lugdunensis. Quod munus sic laborando in verbo, et doctrina gessit, ut (testibus Sanctis Martyribus, qui Marco Aurelio Imperatore, strenue pro vera pietate certarunt) aemulatorem sese praestiterit Testamenti Christi.

LECTIO V.

[ocr errors]

Quum Martyres ipsi, Clerusque Lugdunensis de pace Ecclesiarum Asiae, quam Montanistarum factio turbarat solliciti cumprimis es sent, Irenaeum, cujus esse potissimum habendam rationem praedicabant, unum omnium maxime delegerunt, quem Romam ad Eleutherium Pontificem mitterent rogatum, ut no vis Sectariis, auctoritate Sedis Apostolicae re

probatis, discordiarum caussa tolleretur. Jam Pothinus Episcopus Martyr decesserat. Huic Irenaeus quum successisset, tam feliciter munus obiit Episcopatus, ut sapientia, oratione, exemploque suo non modo brevi cives Lugdunenses omnes sed multos etiam aliarum Galliae urbium incolas superstitionem, atque errorem abjecisse, dedisseque christianae militiae nomina viderit. Interea quum de die celebrandi Paschatis orta esset contentio, ac Victor Romanus Pontifex Asianos Episcopos ab collegis reliquis fere omnibus dissidentes, aut prohibuisset communione Sacrorum, aut prohibere minatus esset, eum Irenaeus sequester pacis decenter monuit, exemplisque usus Pontificum superiorum induxit ut ne tot Ecclesias ob ritum, quem a majoribus accepisse dicerent, avelli ab unitate catholica pateretur.

LECTIO VI.

Multa scripsit, quae Eusebius Caesariensis, et Sanctus Hieronymus memorant, quorumque pars magna intercidit injuria temporum. Extant ejus adversus haereses libri quinque anno circiter centesimo octogesimo perscripti dum adhuc Eleutherius rem christianam publicam gereret. In tertio libro vir Dei ab iis doctus quos auditores constat fuisse Apostolorum, grave in primis, atque praeclarum de Romana Ecclesia, deque illus Episcoporum successione divinae traditionis fideli perpetua certissima custode dixit testimonium. Atque ad hanc, dixit, Ecclesiam propter potiorem principalitatem ne

« ÖncekiDevam »