Sayfadaki görseller
PDF
ePub

quae ad testamentorum validitatem requiruntur, tum per Episcopos ipsos, tum etiam per juris consultos, et legis peritos quantocius obtinere non omittat ; et ne haec omnia memoria excidant, eorum indiculum apud se scriptum retinebit.

8. Testamenta vero ipsa, quae ad Archiepiscopum mittentur nullo sigillo claudantur, sed folium in quo includuntur, in forma epistolarum usitata complicatum, et Archiepiscopo vernacula lingua inscriptum, sigillo muniatur, uti aliae epistolae communes, ut eo aperto Archiepiscopus testamentum legere, atque an rite, ac recte confectum fuerit, omnibus attente perpensis, judicare possit, adhibito etiam, si opus fuerit, peritorum in legibus civilibus consilio.

9. De bonis vero Ecclesiasticis, quae jure, a civili potestate concesso, ab Episcopis, Ecclesiis, Collegiis, Monasteriis, aliisque locis piis possidentur, vel recta ad Episcoporum Successores transeunt, nil est quod hoc Decreto statuatur; ideoque in illo minime includuntur. Episcopi igitur, si qui sint, qui nulla alia bona Ecclesiastica suo nomine possideant, ad testamentum superius descriptum faciendum non tenentur.

10. Eadem sollicitudine Sacra Congregatio providere volens securitati bonorum Communitatum omnium, sive Ecclesiasticarum, sive Religiosarum, tum virorum, tum etiam puellarum, et quarumcumque aliarum piarum institutionum, quae inter bona ecclesiastica locum obtinent, vel saltem eorum naturae par

ticipant, atque sollicita Ecclesiae Pastorum cura piis usibus, ob quos vel comparata, vel donata fuerunt, servanda et posteris fideliter transmittenda sunt, quae sequuntur, decernit.

II. Archiepiscopus, et Episcopi post decreti hujus receptionem, ad Superiores, Praefectos, vel Praesides Communitatum, quae intra Dioecesis suae fines reperiuntur, scribent, illisque omnibus auctoritate S. C., quae illis omnibus ad hoc specialiter delegatur, praecipient, ut quam primum fieri poterit, certiorem per litteras Episcopum ipsum faciant 1. An, quae, et quo onere, bona possideat Communitas, cui praeest? 2. An suae Communitati facultas seu jus a Civili potestate datum fuerit, bona omnia, vel eorum partem possidendi, et ad Successores transmittendi ( If they have been incorporated and empowered to hold all, or any part of their property, and what?) 3. An bona omnia, vel aliqua eorum pars a Superiore vel ab aliquo Communitatis membro, vel a pluribus conjunctim possideatur? 4. An aliquem invenerint modum tuto ad Successores bona praedicta transmittendi, et quis sit modus iste? 5. An nullus alius habeatur modus praeter testamentum ?

12. Responso accepto, Ordinarius quid agendum sit facile comperiet. Nam si quae sint Communitates, quibus jus a potestate civili tributum fuerit possidendi, et ad Successores transmittendi bona omnia, vel aliquam eorum partem, nulla erit occasio sollicitudinem suam exercendi ad eorum conservationem. Sin autem modus aliquis excogitatus fuerit possidendi bo

na, per

bona in com

Societatis contractum, quo muni possidentur a tribus vel quatuor Communitatis membris, ita ut omnes socii jus illud possideant naturalis suae vitae tempore; sed quocumque ex illis mortuo jus apud superstites socios remaneat possidendi bona universa, nulla facta cuique ex ipsis potestate alienandi suae vitae tempore vel per testamentum relinquendi bona praedicta post mortem : tunc id tantummodo ab Episcopo curandum erit, ut, uno ex Sociis mortuo, alius ex Communitatis membris in Societatem adsciscatur. Tandem si unica testamenti remaneat via transmittendi bona ad Successores, praecipiat Episcopus Superioribus, vel illi, qui suo proprio nomine Communitatis bona possidere tunc poterit, ut statim testamentum juxta leges civiles duplici exemplari, aeque authentico perficiat, ex quibus unum in Communitatis scriniis diligenter asservetur, alterum vero ad Episcopum Dioecesanum in Archivio asservandum mittatur.

13. Ad Communitates autem, quarum bona ab Episcopo possidentur, de hoc Decreto nulla erit scribendi necessitas, quam per testamen-tum Episcopi, satis bonorum illorum securitati prospiciatur.

14. De Superioribus Decreto huic minime. obsequentibus, post unam vel alteram monitionem, Episcopi ad S. Congregationem scribent, quo mala, quae inde sequi possent, opportuno remedio praecaveantur.

Haec sunt, quae de bonis, in Foederatis Americae Septentrionalis Statibus, ad Ecclesiam,

sive jam pertinentibus, sive in posterum spectaturis, tuto servandis, S. Congregatio statuenda esse judicavit.

Facta vero SSão Domino Nostro GREGORIO PP. XVI. rei totius relatione per R. P. D. Ignatium Cadolinium Archiepiscopum Edessenum S. Congregationis Secretarium, Sanctitas Sua, quae superius praescripta sunt, in omnibus confirmavit, et exequenda esse jussit. Datum Romae ex Aedibus Sacrae Congregationis de Propaganda Fide die 15. Decembris 1840.

JACOBUS PHILIPPUS CARD. FRANSONI
Praefectus.

I. Archiepiscopus Edessenus

a Secretis.

I.

INDEX

RERUM PRAECIPUARUM, QUAE IN HOC

Concilium

LIBELLO CONTINENTUR.

cilium Provinciale Baltimorense 1. mense octobri
anno 1829 habitum cum ejus actis, ac decretis ; et
S. Congregationis de Propaganda Fide decretum
de ejusdem concilii confirmatione. pag. 1.

II. Decreta S. Congregationis circa nonnullas Concilii I.
Provincialis Baltimorensis petitiones. pag. 32.
III. Concilium II. Provinciale Baltimorense mense octo-
bri anno 1833 habitum cum ejus actis, et decretis.
pag. 37.

IV. Epistola S. Congregationis de ejusdem concilii con-
firmatione. pag. 50.

V. Breve epistolare SS. Domini Nostri GREGORII
PP. XVI. ad Archiepiscopum Baltimorensem, et
Episcopos ejusdem suffraganeos de Concilii II.
Baltimorensis celebratione. pag. 53.

VI. SS. Domini Nostri Literae Apostolicae, quibus Diac-
cesium in foederatis Americae Septemtrionalis pro-
vinciis limites definiti sunt. pag. 55.

VII. Decretum S. Congregationis de methodo servanda
in Episcoporum diaecesium Foederatarum Ameri-
cae Septemtrionalis Provinciarum electione. pag.62.
VIII. Concilium III. Provinciale Baltimori habitum men-
se aprili anno 1837 cum ejus actis, et decretis.
pag. 66.
IX. Epistola S. Congregationis, et ejusdem decretum de
confirmatione Concilii III. Baltimorensis. pag.
X. Epistola S. Congregationis, et ejusdem decreta de
nonnullis Concilii III. Baltimorensis petitionibus.
pag. 88.

85.

XI. Rescriptum Apostolicum de adhibendo in diaecesibus
foederatae Americae libello de caeremoniis, an-
glico idiomate composito. pag. 91.

XII. Rescriptum Apostolicum de adhibendo in diaecesi-
bus foederatae Americae compendio Ritualis Ro-
mani. pag. 94.

XIII. Concilium IV. Provinciale Baltimori habitum mense

Maio anno 1840 cum ejus actis, et decretis. pag.96.

« ÖncekiDevam »