Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ita magnum, sed ad Ecclesiae utilitatem comparandam, certe in primis opportunum, tibi inscribatur. Nam illud legenti occurrit statim quanto studio Archiepiscopus Baltimorensis et ejus Suffraganei Episcopi , in tanta regionum amplitudine constituti, S. Concilii Tridentini praescripta de Conciliorum celebratione accurate implere conentur. Quae vero sit eorumdem Praesulum erga Apostolicam sedem observantia, et quam perspicue Ecclesiam Romanam, veluti omnium Ecclesiarum Matrem, ac Magistram ii venerentur , omnes profecto huius libelli paginae diserte testantur. Huius autem studii imitationem utilem plurimum Religioni futuram esse manifestum est. Addita sunt vero Sacri Consilii, ac Sedis Apostolicae decreta, et responsa, de rebus in qualibet Synodo pertractatis. Id autem ostendet quanta sollicitudine Ecclesiae bono in dissitis etiam iis regionibus eadem Sedes Apostolica prospiciat.

CONCILIUM PROVINCIALE

BALTIMORI

HABITUM MENSE OCTOBRI ANNO MDCCCXXIX.
BEATISSIMO AC SANCTISS. PATRI

GREGORIO X VI.

PONT. MAX.
ARCHIEPISCOPUS BALTIMORENSIS, CETERIQUE

FOEDERATAE AMERICAE PRAESULES.

BEATISSIME PATER.

imul
atque

inscrutabili Divinae Providentiae judicio , ac Sanctae Sedis auctoritate, Episcopali munere fungi caepimus, nihil antiquius habuimus quam ut verae Fidei propagationi , ac Disciplinae, quae SS. Pontificum decretis, sacrisque canonibus esset conformis , stabiliendae , nisu toto incumberemus. Ad haec porro sanctarum synodorum celebrationem multum conferre probe scientes , Baltimorum convenimus , et Concilium Provinciale primum , mense Octobri , Anno 1829 habendum , indiximus.

Sacri hujus Concilii , Apostolica auctoritate firmati , Decreta , Romam ad SS. D. N. PIUM felicis recordationis , PP. VIII. transmissa, Beatissimi Patris approbatione munita , ac roborata ad nos tandem redierunt. Eadem igitur in lucem edituri , una cum aliis documentis , quae successoribus nostris in posterum necessaria , aut certe perutilia fore confidimus, Opusculum tibi , SANCTISSIME PATER, dicatum et volumus, et facimus. Id namque postulat summus Honoris et Jurisdictionis Primatus , quo Universali Ecclesiae praees , ac moderaris : suadet plurimorum recordatio meritorum, quibus , etiam cum in minoribus ageres , Tuam erga nos benevolentiam saepissime testatus es : impulit nascentis in hisce regionibus Ecclesiae decus , honor, et incrementum. Posteris enimvero , BeatissimE PATER , jucundum , praeclarumque hac nostra agendi ratione exemplum relinquemus. Cum scilicet novi orbis Praesules veterum inhaerentes vestigiis intuebuntur, atque ad Romani Pontificis pedes provolutos , laborum suorurn confirmationem , iisdemque, sibique, ab alta Petri Sede , Apostolicam Benedictionem efflagitantes.

PROOEMIUM.

[merged small][ocr errors]

Post acceptam ab Apostolica Sede facultatem omnia jura Metropolitana exercendi, etiam ante Pallii receptionem , Illustrissimus et Revereudissimus Archiepiscopus Baltimorensis, Jacobus Whitfield , litteris suis mense Decembri, anno 1828 , datis , Praesules Provinciae Baltimorensis , ad Concilium , die prima mensis Octobris, anno 1829,in ipsa Urbe Baltimori celebrandum, convocavit. Reverendissimum quoque Episcopum Sancti Ludovici , Neo-Aureliae administratorem , Sanctae Sedi immediate subjectum, eo quod Dioeceses quibus praeest intra Foederatae Americae limites sitae sint , invitavit,

9 * 8

ut, salvis ceteroquin suis privilegiis , Concilio interesset. Praesules Archiepiscopi votis laeti et alacres annuere. Adfuerunt igitur.

Illmus Archiepiscopus Baltimorensis, Jacobus Whitfield, consecratus anno 1828, die vero Maii 25.

Rñus Episcopus Bardensis , Benedictus Joseph Flaget, consecratus die 4. Novembris , anno 1810.

Rņus Episcopus Carolopolitanensis , Joannes England, consecratus die 21. Septembris , anno 1820.

Rñus Episcopus Cincinnatensis, Eduardus Fenwick , consecratus die 18 Januarii , anno 1822.

Rñus Episcopus Sancti Ludovici , Administrator Neo-Aureliae , Joseph Rosati , consecratus die 25 Martii 1824.

Rmus Episcopus Bostoniensis , Benedictus Fenwick, consecratus die 1. Novembris , anno 1825.

Admodum Reverendus Gulielmus Matthews, Vicarius Generalis Apostolicus Philadelphiensis constitutus a Sede Apostolica , die 26 Februarii , anno 1828.

Aberant RR. DD. Joannes Dubois , Episcopus Neo-Eboracensis , et Michael Portier, Episcopus Mobiliensis , qui trans mare iter antea aggressi , ab Europa nondum reversi fuerant. Rñus quidem Episcopus Neo-Eboracensis Procuratorem constituerat Rmum D. Joannem Baptistam David , Episcopi Bardensis Coadjutorem ; sed ob adversam valetudinem , nec ipse potuit adesse.

Die ultima Septembris anno 1829, convenerunt Praesules in Aedibus Archiepiscopali. bus ; atque haec inter alia probata , ac sancita sunt: 1. Nullum decretum praelo subjicietur , quin prius Sanctae Sedis approbatione firmatum fuerit. 2. A die quarta ad decimam

usque

diem Octobris, Missam solemniter celebrabit unus ex Concilii Praelatis , ordine supra commemorato: Rñi autem Episcopi Carolopolitanensis et Bostoniensis brevem ad populum concionem, alternis vicibus , habebunt. 3. Illmus Archiepiscopus , ex senlentia Praelatorum , constituit Promotorem , Rñum B. Fenwich , Episcopum Bostoniensem. Deinde Reverendum D. Magistrum J. B. L. Eduardum Damphoux in Mariana Facultate Sacrae Theologiae Baltimorensi Licentiatum , Secretarium Concilii designavit, eique adjutorem dedit Reverendum D. Franciscum P. Kenrick. 4. Ad Synodum invitati sunt spectatissimi viri , quorum nomina sequuntur.

Admodum Rev. Pater Franciscus Dzierozynski Superior Societatis Jesu in America Foederata , et admodum Rev. Joseph Carriere , Visitator Societatis Sancti Sulpitii.

Admodum Rev. Joannes Tessier, Vicarius Generalis Archidioecesis Baltimorensis , et Ma-Theologi Merianae Facultatis Sacrae Theo-tropolitanae logiae Baltimorensis venerandus Ecclesiae BalDecanus.

timorensis noRev. D. Ludovicus Deluol,Su- minati. perior Seminarii Sancti Sulpitii Baltimorensis , et Marianae Fa-,

« ÖncekiDevam »