Sayfadaki görseller
PDF
ePub

XI." Patrinos saltem in aetate pubertatis, ac Sacramento Confirmationis consignatos esse maxime convenit. Sciant praeterea Parochi (quod et de Sacerdotibus omnibus qui baptismum administrant, intelligendum est ) ad hoc munus non esse admittendos infideles, aut haereticos non publice excommunicatos, aut interdictos non publice criminosos, aut infames: nec praeterea, qui sana mente non sunt : nec qui ignorant Rudimenta Fidei; haec enim Patrini, spirituales filios suos, quos de Baptisini Fonte susceperint, ubi opus fuerit, opportune docere tenentur.,, (Rit.Rom.)

XII. De nominibus in Baptismo imponendis praescribit Rituale: "Quoniam iis qui baptizantur, tanquam Dei filiis in Christo regenerandis, et in ejus militiam adscribendis, nomen imponitur: curet (Sacerdos ) obscoena, fabulosa, aut ridicula, vel inanium Deorum, vel impiorum Ethnicorum hominum nomina imponantur; sed potius, quatenus fieri potest, Sanctorum, quorum exemplis Fideles ad pie vivendum excitentur, et patrociniis protegan

tur.

XIII. Quando diversa tum Sanctorum, tum familiae Nomina in Baptismo infantibus tribuuntur, si Sacerdos censuerit expedire, in prima interrogatione omnia Nomina exprimat in sequentibus tamen formis, et precibus Nomina vulgo dicta Christiana, tantum repetat. In libro autem Baptismatum, omnia Nomina re

censeantur.

XIV. Missionariis, juxta Ritualis Romani praescriptum, et praedecessorum nostrorum

decreta, injungimus, ut in suis Ecclesiis libros habeant in quibus referant Baptisma, Confirmationes, Matrimonia, et Sepulturas; eosque Ordinario in sua visitatione exhibeant.

XV. Meminerint etiam Missionarii Rituale Romanum, et universalem Ecclesiae consuetudinem exigere, ut aqua in Baptismo adhibita fuerit benedicta in eum finem, vel Sabbato Sancto Paschae, vel Sabbato Pentecostes, vel alio saltem tempore ante Baptismi administrationem, forma in ipso Rituali praescripta. Curandum iis idcirco, ut Fontes Baptismales, sub clavi, in unaquaque Ecclesia, ubi Baptismi Sacramentum ordinarie ministratur, quamprimum erigantur: prope quos, omnia, quae ad administrationem hujus Sacramenti pertinent, nitide serventur.

XVI. Ex praeteritorum temporum difficultate, invaluit, in his regionibus, consuetudo Baptismum privatis in domibus administrandi. Cum igitur magnae gravitatis sit generalem legem in illis regionibus servandam statim ferre, cui contraria est consuetudo: etsi censemus curandum esse, quoad fieri potest, ut hoc Sacramentum in Ecclesia conferatur, tamen Episcoporum et Missionariorum judicio relinquimus ut statuant quando sint urgendi fideles ut infantes ad Ecclesiam deferant, ut Baptismus iis conferatur.

1

XVII. Censemus Infantes Acatholicorum quos ipsi parentes afferunt, baptizandos, quoties probabilis affulget spes Catholicae eorum educationis. Curandum autem omnino est ut Patrinus, vel Matrina, iique Catholici, ha

beantur. Meminerit autem Sacerdos in mortis periculo, quotiescumque occasio se obtulerit, omnes infantes baptizari non solum posse, sed etiam debere.

XVIII. Quum, non sine necessitate atque utilitate, invaluerit in hac Provincia consuetudo eandem adhibendi formam in Baptismo Adultorum ac Parvulorum, ex cujus abrogatione plura, magnaque incommoda, judicio Praesulum, sequerentur: S. Sedi reverenter exponenda rerum adjuncta censemus, ut consuetudo jam invalescens adhuc permittatur.

XIX. Optant Praesules hujus Provinciae ut Benedictio mulieris post partum, non promiscue, atque nulla ratione habita puerperae dispositionis, neque extra Ecclesiam, vel locum ubi Sacrum fit, in posterum conferatur.

eo

XX. Statuimus, juxta Ritualis Romani praescriptum, in Sacramentis administrandis, et in Defunctorum Sepultura, Sacerdotes omnino teneri ad adhibendam linguam Latinam: et, si censuerint expedire, explicationis causa, rum quae recitant adjungere versionem lingua vernacula, eam tantum versionem adhibendam esse, quae fuerit ab Ordinario sancita. Ubicumque autem consuetudo aliqua invaluerit huic Decreto adversa, eam quamprimum abrogandam statuimus.

XXI. Statuimus Confirmationis Sacramentum administrandum esse nemini minori Septennio, nisi ob peculiares rationes, v. g. in mortis pe

riculo.

XXII. Quandocumque Confirmatio plurimis administratur, statuimus Schedulas quasdam,

quibus nomina corum qui confirmandi sunt inscribantur, a Pastore, vel Confessario unicuique dandas, quas Episcopo Sacramentum administraturo exhibeant.

XXIII. Statuimus Sacerdoti nulli, vi facultatum generalium sibi concessarum celebrandi in quocumque loco decenti, licere Missam celebrare in Aedibus privatis, nisi in Stationibus, et in iis Aedibus quas Ordinarius designaverit; aut dum, actu, Missionis exercitiis, procul ab aliqua Ecclesia, dat operam. Quod si Ordinarii alias concedant licentiam celebrandi in privatis Aedibus, ob speciales circumstantias, iis commendamus eam pro una tantum, vel altera vice, concedere.

XXIV. In divino Sacrificio celebrando detur opera diligenter, ut omnia Altarium Ornamenta, et Sacra Vasa sint munda : non foeda Corporalia, vel Purificatoria: non Vestes lacerae, vel indecentes: indusia vero privati apparatus sub Amictu et Alba lateant, ita ut non indecoro, vel mundano more appareant; nec quidquam Altari tremendo, vel Sacramentorum administratione indignum sit.

XXV. Vehementer hortamur Praesules, ut omni studio curent Confessionalia erigenda in omnibus Ecclesiis publicis hujus Provinciae et, cum erecta fuerint, nemini Sacerdotum licebit Confessiones mulierum alio in loco excipere, sine speciali Ordinarii licentia. Hanc vero nunquam concedendam confidimus, praeterquam Sacerdotibus aetate provectis, vel infirmis, vel ob poenitentes surdas, vel aliis in casibus, in quibus ex hujus regulae observan

tia gravia orirentur incommoda. Eam etiam conditionem semper adjiciendam volumus, ut nunquam Confessiones mulierum in privatis Aedibus, nisi per crates interpositas, et in loco patenti, quantum per loci rationem licebit, excipiantur.

XXVI. Pastores animarum monemus, ut sui officii memores omnem adhibeant solicitudinem ad rite disponendos fideles qui Sacramentum Matrimonii suscipere velint: nec se peccato immunes existiment, si temere quoslibet, manifeste indignos, jungant. Revocent igitur Fidelibus in memoriam Tridentini Concilii sapientissima hac in re monita, eaque servari curent. Ea etiam omnia quae a Praedecessoribus nostris in Synodo et Conventu antehac habitis, juxta S. Sedis et Conciliorum probatorum auctoritatem, sancita sunt, sedulo sequantur, pro prudente Religionis studio, Ordinarii uniuscujusque in sua Dioecesi statutis et jussis semper prae oculis habitis.

XXVII. Sacerdotibus omnibus curandum est ut Veste talari, et Superpelliceo, in omni sacro munere obeundo utantur. Iis etiam vehementer commendamus ut vestem talarem constanter, quatenus fieri possit, gerant: quod si eam induere peculiaria rerum adjuncta non sinant, ipsis omnino injungimus iis tantum uti vestibus, quae suo congruant Ordini, scilicet, quae nigri sint coloris, et omni inani ornatu careant, sintque ab omni mundana vanitate prorsus alienae.

XXVIII. Evitent diligenter Sacerdotes omnem illicitum Ludum : atque etiam ab omni

« ÖncekiDevam »