Sayfadaki görseller
PDF
ePub

bus quibuscumque Ludis abstineant, etsi in animi diversionem, qui scandalo esse possint.

XXIX. Sacerdotes omnes, quibus cura animarum commissa est, monemus muneris, quod sibi incumbit, populum sibi creditum edocendi; ideoque juxta Tridentini Concilii sancta Statuta, Dominicis, Festisque diebus, brevi, perspicuoque sermone, Audientium captui accommodato, eos Fidei Mysteriis instruant, et ad virtutum exercitium, et ad vitia fugienda, hortentur. Curent etiam ut, juxta ejusdem Synodi statuta, pueri rudes, iisdem diebus, aliisve opportunis temporibus, rudimenta fidei edoceantur. Nec omittant ipsi Pastores ea familiari sermone explicare.

XXX. Praesules hortamur maximopere, ut omnes Sacerdotes saepius moneant sui officii munerum et ad quotidianam Meditationem, annuos Recessus, Collationes spirituales, Gratiarum Actiones post Missam, aliaque pietatis exercitia, prout sinunt cujuslibet Dioecesis circumstantiae, excitent.

XXXI. Quoniam maxime desiderantur libri Anglice conscripti, qui de Sacris Ritibus tractent, statuimus librum Caeremoniarum, qui Rituali Romano sit conformis, et Sanctae Sedis judicio subjiciendus, ex probatis operibus componendum, ut Sacerdotes, Clericique omnes per hanc Provinciam accurate calleant, et servent Ritus Ecclesiae universalis. Ei autem praemitti volumus explicationem eorumdem Rituum, ut Fideles sacris functionibus adsistere possint majori sensu, et aedificatione.

XXXII. Quoniam uniformitas etiam in rebus

minimis maxime optanda Ecclesiae semper visa est, statuimus Superpelliceum esse debere modestum, decorum, et sacris Functionibus conveniens. Statuimus etiam ut Birretum, quum Episcopis singulis visum fuerit morem illud gestandi in suas Dioeceses inducere, Romano Birreto sit conforme.

XXXIII. Quoniam multa incommoda jam orta sunt, et in posterum oritura videntur ex eo quod in diversis hujus Provinciae Dioecesibus, diversi Catechismi, et Libri precum adhibeantur, privata auctoritate editi; et quoniam uniformitas in iis maxime optanda est; curent Episcopi ut illi tantum Catecheseos Libri usurpentur qui cum eorum approbatione editi fuerint, aliis quibuscumque postpositis. Dabitur autem opera ut Catechismus componatur, qui circumstantiis hujus Provinciae magis accommnodatus, Catholicam doctrinam in Catechismo Cardinalis Bellarmini expositam tradat, quique, post Sedis Apostolicae approba tionem, edetur in communem Catholicorum usum. Moneant insuper fideles ut a precum Libellis, qui, sine Ordinarii approbatione a privatis quibuscumque in lucem editi, circumferuntur, abstineant.

XXXIV. Quoniam quamplurimos adolescentes ex Catholicis parentibus, praesertim pauperibus, ortos, in multis Provinciae hujus locis expositos esse, et adhuc exponi constat magno Fidei amittendae periculo, vel morum corruptelae, ob inopiam talium Magistrorum quibus tantum munus tuto committi possit, necessarium omnino censemus, ut Scholae insti

tuantur, in quibus juvenes edoceantur Fidei, Morumque principia, dum litteris imbuuntur.

XXXV. Quum non raro plura reperiantur, in libris qui in Scholis plerumque adhibentur, quibus principia Fidei nostrae impugnantur Dogmata nostra perperam exponuntur, et ipsa Historia pervertitur qua ratione, puerorum animi erroribus imbuuntur, in animarum damnum gravissimum: postulat tum Religionis studium, tum Juventutis recta Educatio, et ipsum Foederatae Americae decus, remedium aliquod tanto malo afferri. Ea de causa, statuimus quamprimum edendos in Scholarum usum, erroribus omnino expurgatos, atque judicio Episcoporum approbatos, libros, quibus nihil contineatur quod Catholicae Fidei odium, vel invidiam parere possit.

XXXVI. Insuper, sapientissimis monitis Summi Pontificis Leonis XII., fel. mem. ad Archiepiscopum Baltimorensem directis obsequentes, statuimus Societatem quandam ad disseminandos libros Catholicos instituendam, quae ex Praelatis hujus Provinciae, et aliis, quos sibi adsciscant, constet.

,

XXXVII. Confirmationem eorum omnium quae in hoc nostro Concilio Provinciali decreta sunt, ab Apostolica Sede, cujus examini et judicio subjiciuntur, petendam statuimus. Postquam autem S. Sedis judicium nobis innotuerit, hortamur Praesules omnes hujus Provinciae ut Synodum Dioecesanam habeant, et executioni demandari curent ea quae S. Sedis auctoritate fuerint firmata.

XXXVIII. Statuimus denique proximum Con

cilium Provinciale habendum esse post triennium, nisi gravi de causa Archiepiscopo videatur illud ultra differre.

Ego Jacobus, Archiepiscopus Baltimorensis, definiens, subscripsi.

Ego Benedictus Joseph, Bardensis Episcopus, definiens, subscripsi.

Ego Joannes, Carolopolitanensis Episc., definiens, subscripsi.

Ego Edwardus, Cincinnatensis Epis., definiens, subscripsi.

Ego Joseph, Epis. S. Ludovici, et Admin. Apost. Neo-Aureliae, definiens, subscripsi.

Ego Benedictus, Epis. Bostoniensis, definiens, subscripsi.

Ego Guilielmus Matthews, Vic. Apos., et Administrator Dioecesis Philadelphiensis, subscripsi.

Una cum Decretis supra descriptis, Patres Concilii Baltimorensis Epistolam miserunt ad SS. Pontificem, qua Sanctitati Suae supplicabant pro quibusdam Privilegiis, quae in ipsorum Dioecesibus necessaria esse videbantur. Sic porro scripserunt.

BEATISSIMO AC SANCTISSIMO PATRI

PIO VIII. PONTIFICI MAXIMO.

BEATISSIME PATER

Archiepiscopus Baltimorensis, una cum Episcopis Bardensi, Carolopolitanensi, Cincinna

tensi, Sanctiludovicensi, Bostoniensi, et Vicario Generali Apostolico Philadelphiensi ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus humiliter exponit:

1. In omnes Foederatae Americae Septentrionalis Dioeceses a Missionariis usum inductum fuisse baptizandi Adultos ea forma quae in Rituali Romano ad Pueros baptizandos praescribitur, praetermissa ea quae in eodem Rituali pro Adultis adhibenda assignatur. Spectatis rerum adjunctis in quibus hic Missionarii versantur, habita etiam ratione frequentiae hujusmodi Adultorum Baptismi, usus praefatus difficile mutaretur. Nam fere semper desunt Clerici, aliique Ministri, qui ad majorem illam solemnitatem requiruntur, ritus etiam valde longior, tempus exigeret quod non semper Missionariis suppetat; tandem caeremoniae quaedam, ut prostrationes, signa crucis super oculos, os, et pectus facienda, scandalum parere possent, quando speciatim puellae, vel foeminae erunt baptizandae. Ideoque Sanctitatem Vestram humiliter precantur, ut auctoritate Apostolica permittere dignetur, quandocumque Baptismus in nostris hisce regionibus Adultis erit administrandus, Ritus ad baptizandos Infantes, in Rituali Romano praescriptus, possit adhiberi.

2. Quum Missionariis ad Sacramenta in nostris hisce regionibus administranda Fidelibus in locis maxime inter se dissitis commorantibus, non raro centum, ducentorum, trecentorum passuum millium spatium percurrendum esset, cumque nullae essent, vel saltem paucis

« ÖncekiDevam »