Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Rev. D. Ludovicus Debarth ab Episcopo Mauricastrensi designatus theologus.

Rev. D. Andreas Byrne ab Episcopo Carolopolitano adductus theol.

Rev. D. Joannes Odin, ab Episcopo Sancti Ludovici adductus theol.

Rev. D. Joannes I. Chanche ab Episc. Bostoniensi designatus theol.

Admodum Rev. D. Joannes Power, ab Episcopo Neo-Eboracensi adductus theologus. Rev. D. Petrus Mauvernay ab Episcopo Mobiliensi adductus theol.

Rev. D. Ioannes Hughes ab Episcopo Arathensi adductus theologus.

Rev. D. Guillelmus Matthews ab Episcopo Detroitensi designatus theologus.

Rev. D. Simon Bruté ab Episcopo Cincinnatensi designatus theolog.

Anno Domini millesimo octingentesimo trigesimo tertio die vero vigesima Öctobris, quae fuit dominica, habita est prima Sessio solemnis in ecclesia metropolitana. Missam de Spiritu Sancto celebravit Illmus ac Rmus Archiepiscopus, considentibus ex utraque chori parte episcopis mitra et pluviali indutis, sacerdotibus juxta cancellos in orbem alba et casula ornatis Post missam solemnem habita est concio ab Illmo ac Rmo Episcopo Carolopolitano, qua finita, quae in pontificali praescribuntur accurate servata sunt. Fidei professionem juxta formulam a Pio V. praescriptam emiserunt episcopi qui priori concilio non adfuerant.

Durante concilio, congregationes, bis singulis per hebdomadam diebus, habitae sunt, epi

scopis ab hora 9. usque ad meridiem in aedibus archiepiscopi convenientibus una cum promotoribus et secretariis; in ecclesia vero metropolitana ab hora 4. post meridiem ad horam sextam, omnibus theologis consultoribus adstantibus. Ut autem faciliori, expeditiorique negotio mens theologorum innotesceret de quaestionibus in concilio tractandis, visum est Patribus eas examini variarum congregationum subjicere quae ad ipsos, ea quae de his sentiebant, retulerunt.

Die 24. Octobris missam solemnem defunctorum celebravit Rmus Episcopus Sancti Ludovici pro episcopis Cincinnatensi et Neo-Aurelianensi, qui, ab ultimo provinciali concilio, e vita migrarunt, eorumque orationem funebrem habuit Rmus D. Joannes B.Purcell prioris successor. Deinde vero secunda sessio publice habita est, prout in pontificali statuitur.

Die vero 27. Octobris, Praesules, sacerdotes, clerusque omnis solemni supplicatione circa metropolitanam ecclesiam processerunt, deinceps missa solemnis ab Episcopo Bostoniensi est celebrata. Concio post missam habita est ab Episcopo Carolopolitano, et cetera quae in Pontificali praescribantur, peracta sessione tertia et ultima.

Quae sequuntur decretis, Patres subscripse

runt.

I. Statutum est supplicandum esse Sanctissimo Domino Nostro Gregorio PP. XVI., pro erectione novae sedis episcopalis Vincennopoli, in Provincia Indiana.

II. Statutum est supplicandum Sanctae Se

di, ut sublata Dioecesi Richmond, tota Virginiae Provincia Archidioecesi Baltimorensi iterum adjungatur.

III. Quum Sacra Congregatio de Propaganda Fide demandaverit episcopis ut inquirerent et referrent quinam sint singularum Dioecesum limites, humiliter S. Congregationi referendum duxerunt.

Archidioecesis Baltimorensis complectitur totam provinciam Marylandiae cum Districtu (uti dicitur) Columbiae, cui etiam Provincia Virginiae quae impraesentiarum Dioecesim Richmond constituit, ex concilii sententia videtur adjungenda.

Dioecesis Philadelphiensis complectitur totam Provinciam Pensylvaniae una cum Provincia Delaware et parte occidentali Provinciae New Jersey quae olim vocabatur West Jersey.

Dioecesis Neo Eboracensis complectitur Provinciam ejusdem nominis una cum parte orientali provinciae New Jersey, olim dicta East Jersey.

Quum autem antiqua divisio orientalis et occidentalis seu East-et West Jersey, jam in tabulis geographicis documentisque publicis negligatur, et limites episcopatuum Philadelphiensis et Neo-Eboracensis ea ex parte idcirco incerti evaserint, videtur Patribus supplicandum S. Sedi ut declaret comitatus Hunterdon, Warren, Burlington, Gloncester, Salem, Cumberland, Cape May, qui olim ad occidentalem Jersey pertinebant, episcopo Philadelphiensi in posterum censendos esse subjectos, ceteris comitatibus videlicet, Sussex, Bergen, Morris,

Essex, Sommerset, Middlesex, et Monmouth episcopatui Neo-Eboracensi adjunctis.

Dioecesis Bostoniensis complectitur Provinciam Massachussetts, una cum provinciis Connecticut, Rhode Island, Vermont, New-Hamsphire et Maine.

Dioecesis Detroitensis complectitur territorium Michigan, una cum territorio dicto North Western.

Dioecesis Cincinnatensis complectitur provinciam Ohio.

Dioecesis Sancti Ludovici complectitur Provinciam Missouri, una cum territorio dicto Arkansas, et donec alia erecta fuerit sedes episcopalis in territorio intra limites Statuum Unitorum quod ad occidentalem plagam fluminis Mississippi jacet, spirituali jurisdictioni episcopi Sancti Ludovici territorium illud subjectum remanet.

Dioecesis Bardensis complectitur provinciam Kentucky una cum provincia Tennessee.

Dioecesis Carolopolitana complectitur provincias tres, scilicet Carolinam Meridionalem, Carolinam Septentrionalem et Georgiam. Dioecesis Neo- Aurelianensis complectitur provincias Louisianae et Mississippi.

Dioecesis Mobiliensis complectitur provincias Alabamae et Floridarum.

Quum autem nova Sedes episcopalis Vincennopoli in Provincia Indianae erigenda videatur, Patres censuerunt supplicandum Sedi Apostolicae ut tota Provincia Indianae una cum parte Illinois Dioecesim novam constituat, reliqua parte dioecesi Sancti Ludovici adjuncta. Quae

[ocr errors]

autem pars utrique adjungenda sit dioecesi Patres sic exposuerunt : Videtur utriusque dioecesis limitem incipere debere a flumine Ohio prope castellum Massae, atque inde excurrere Septemtrionem versus una cum finibus orientalibus comitatuum, Johnson, Franklin, Jefferson, Marion, Fayette, Shelby et Macon recta linea pergendo ad magna fluenta fluminis Illinois sita ad octo fere millia passuum supra oppidum Ottawa in comitatu Lasalle, et inde usque ad fines provinciae.

Quum autem apostolicae litterae quibus aliquarum ex dioecesibus jam constitutis limites definiuntur, non suppetant supplicandum Summo Pontifici censuerunt Praesules, ut suprema sua auctoritate limites supra designatos sanciret.

IV. Quum ex litteris Emi Cardinalis Praefecti Congregationis de Propaganda Fide intellexerint Concilii Provincialis Patres gratissimum fore Sacrae Congregationi in Concilio Provinciali tractari de methodo quadam quae servari semper debeat in commendandis Sedi Apostolicae sacerdotibus ex quibus novus episcopus eligatur.

Censuerunt Patres oportere ut episcoporum totius provinciae, immo foederatae Americae donec altera erecta fuerit provincia ecclesiastica, de singulis qui ad episcopatum promovendi videantur, exquiratur sententia. Id autem facillime fieri in Concilio Provinciali patet: quapropter episcopis quoties in concilium congregantur consulendum existimant, ut collatis inter se sententiis, idoneos et de Ecclesia

« ÖncekiDevam »