Sayfadaki görseller
PDF
ePub

EPISTOLA

S. CONGREGATIONIS DE PROPAGANDA FIDE

De Synodi II. Baltimorensis Provincialis confirmatione.

Illme ac Rme Domine.

Perspicuum novumque Amplitudo Tua et E-piscopi Foederatae Americae Dioecesum ediderunt testimonium singularis quo praestant erga religionem amoris, alterum provinciale Concilium praeterito mense Octobri Baltimori celebrando. Ea enim omnia quae ibi gesta, ac statuta sunt ex studio profecta esse intelliguntur, quo omnes incensi estis Ecclesiae utilitatis procurandae. SSmus D. Noster Gregorius PP. XVI. scriptis a se ad vos litteris suis, quas huic Epistolae adjectas reperietis, id auctoritate sua testatum voluit. Nunc meum est Sacrae Congregationis nomine, ad vos scribere et vestrae virtuti iterum ex animo gratulari, et eos observantiae sensus confirmare, quibus vos omnes de Religione optime meritos jure prosequimur.

Venio autem ad ea, quae in Concilio illo pertractata, et Sedis Apostolicae judicio a vobis subjecta sunt. Equidem arbitror jam ad Amplitudinem Tuam pervenisse S. Congregationis epistolam die 17. Maii scriptam, qua Brevia Apostolica continebantur de Sedis Episcopalis Vincennopolitanae erectione, deque R. P. D. Simonis Bruté ad illum Episcopatum electione.

His litteris nunc adjectam accipies SSmi D. N. Gregorii PP. XVI. Bullam Apostolicam, qua Dioecesum omnium in America Foederata existentium limites statuuntur. Ita omnis dubiorum occasio circa jurisdictionem a singulis Episcopis exercendam penitus auferetur.

Quod pertinet ad spiritualem curam gerendam missionum ad Indos, qui extra provincias foederatas, et territoria jam designata, atque omnium quae hactenus erectae sunt Dioecesum limites ex civilis potestatis auctoritate constitui debent, placuit S. Congregationi Patribus Societatis Jesu tale negotium esse committendum. Ita quoque placuit nigrorum hominum qui ex istis Regionibus in Liberiam Africae Coloniam migrant, spiritualem curam eidem Societati Jesu commendandam esse. Egimus utraque de re cum Rmo P. Societatis Jesu Generali Ministro, certumque habemus PP. Societatis omnem operam daturos esse ut Vestra, et S. Congregationis Vota felicem exitum consequantur.

De methodo servanda in istarum Dioecesum episcopis eligendis, mitto ad Amplitud. Tuam Decretum Sacrae Congregationis jussu et auctoritate editum. Curabis ut ad singulos foederatae Americae Episcopos ejusdem decreti exemplar mittatur, ut omnes in tam gravi negotio normam tenendam agnoscant.

Denique, ut par erat, amplissimis laudibus Sacra Congregatio prosequuta est initum ab Amplitudine Tua et Episcopis Collegis Tuis consilium de nova facienda Ritualis Romani editione, deque libris componendis qui ad in

stitutiones Philosophicas, et Theologicas tradendas in scholis adhibeantur. Erit vero S. Congregationi gratissimum tum Ritualis, tum librorum de quibus sermo est exemplar, postquam edituin fuerit, recipere.

Praecipua haec sunt, quae circa ecclesiastica negotia in Concilio Baltimorensi Provinciali secundo pertractata S. Congregationis nomine Tibi, ceterisque Episcopis Collegis Tuis significare debebam. Reliquum est, ut Amplitudini Tuae, ac memoratis RR. PP. DD. Episcopis Americae Foederatae fausta omnia precer, et D. O. M. exorem ut ad Ecclesiae ̄utilitatem vos omnes diu incolumes, ac felices

servet.

Amplitudinis Tuae

Romae ex Aedibus S. Congr. De Propaganda Fide die 26. Julii 1834.

Ad officia paratissimus

CAROLUS MARIA EPISCOPUS PRAENESTINUS
S. R. E. CARDINALIS, Praefectus.

Angelus Majus a Secretis.

Breve Epistolare Sanctissimi Domini Nostri Gregorii PP. XVI. ad Archiepiscopum Baltimorensem et Episcopos ejus suffraganeos de Synodi II. Baltimorensis Provincialis celebratione.

[ocr errors]

Venerabilibus Fratribus Jacobo Archiepiscopo Baltimorensi, et ejus Suffraganeis.

GREGORIUS PAPA XVI.

Ven. Fratres Salutem, et Apostolicam
Benedictionem.

Perlatae dudum ad Nos fuerant Epistolae Vestrae, una cum Decretis Concilii Provincialis proximo anno a Vobis celebrati, quae Auctoritati Nostrae Apostolicae obsequentissimo, ut par erat, animo subjecistis. Haec omnia expensa Nobis jubentibus sunt a Nostra Propagandae Fidei Congregatione, quae opportunum Vobis dabit circa illa responsum. Accipietis simul Apostolicas Nostras Litteras super nonnullis eorum, quae statuistis seu postulastis. Verum et voluimus nostrum erga Vos studiosissimum animum hac item Epistola declarare. Siquidem ex memorata Synodo, atque ex iis, quae ad Nos hac occasione scripsistis, mirifice confirmata est quae de vestro pro Dei honore, animarumque salute spectatissimo zelo, et singulari erga communem omnium Ecclesiarum Matrem ac Magistram Romanam Sedem obsequio Nobis jamdiu insita erat existimatio; eoque ipso auctam in Nobis

sensimus caritatem illam, qua Fraternitates Vestras effuse in Domino prosequebamur. Pergite itaque, ut facitis, Ven. Fratres; et quoniam justorum semita crescit usque ad perfectam diem, urgete alacriori quotidie sedulitate saluberrimam talentorum negotiationem quae est de animabus Christo lucrandis; vigilate super creditas Vobis Dominicae Vineae partes plantate, rigate in spe ac patientia; nihil quidem vestris tribuentes viribus, sed omnia ad Ejus gloriam referentes, qui operatur in Vobis et velle et perficere pro bona voluntate. Ita de fructu pastoralis curae in multorum salutem amplificato gaudebitis, ac per bona opera certam vestram vocationem et electionem facientes, uberrimam accipietis in aeternitate mercedem. Ad Nos quod attinet, persuasum habetote, Ven. Fratres, auctoritatem et studia nostra nunquam, quantum cum Domino poterimus, esse Vobis defutura. Ac Fraternitatibus vestris novam semper virtutem ́ex Alto implorantes, pignus nostrae praecipue benevolentiae Apostolicam Benedictionem, cum creditis etiam fidei vestrae ovibus communicandam, peramanter impertimur.

Datum Romae apud S. Petrum die 23. Aprilis an. 1834. Pontificatus Nostri anno quarto.

« ÖncekiDevam »