Sayfadaki görseller
PDF
ePub

vero litteras semper ac perpetuo validas, et efficaces existere ac fore, nulloque unquam tempore subreptionis, obreptionis, aut nullitatis vitio seu intentionis Nostrae, aliove quovis defectu etiam ex eo quod ii quorum interest seu interesse posset in futurum, cujusvis status, Ordinis, praeeminentiae ac Dignitatis sint, illis non consenserint, aut minime vocati et auditi fuerint, aut ex eo quod solemnitates ac quaecumque alia forsan servanda minime servata fuerint impugnari aut in controversiam vocari posse sed tamquam ex Pontificiae providentiae officio, ac motu proprio factas omnimoda firmitate existere, suosque plenarios et integros effectus sortiri, sicque ab omnibus censeri ac ita et non alias per quoscumque Judices Ordinarios vel Delegatos quavis auctoritate fulgentes, sublata eis et eorum cuilibet quavis aliter judicandi ac interpretandi facultate, judicari et definiri debere, et si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum et inane decernimus atque declaramus. Non obstantibus de jure quaesito non tollendo, aliisque Cancellariae Apostolicae regulis, nec non Apostolicis et Synodalibus Constitutionibus ceterisque etiam speciali et invidua mentione dignis in contrarium praemissorum editis, quibus omnibus hac vice dumtaxat et ad praemissorum effectum derogamus ac derogatum esse volumus. Hujusmodi autem litterarum transumptis seu exemplis et impressis manu Notarii publici subscriptis ac sigillo personae in Ecclesiastica dignitate constitutae munitis eamdem ubique locorum in judicio et

extra fidem praeberi volumus quae his praesentibus haberetur si originaliter exhiberentur Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae circumscriptionis, assignationis, immutationis, concessionis, commissionis, mandati ac voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attentare praesumpserit indignationem Omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo trigesimo quarto, decimoquinto kalendas Julias Pontificatus Nostri anno quarto.

Loco Plumbi

Super quibus quidem litteris ego Notarius Apostolicus praesens transumptum confeci et signavi praesentibus DD. Germano et Damaso Testa testibus, etc.

Concordat cum originali. Alexander Macioti Officialis deputatus.

B. Card. Pro-Datarius

Ita est Carolus Battaglia Notarius Apostolicus.

De methodo servanda in Episcoporum diaecesium Foederatarum Americae Septemtrionalis Provinciarum electione.

DECRETUM.

S. Congregationis Generalis de Propaganda Fide habitae die 18. Martii 1834.

Cum ad Religionis incrementum in foederatae Americae regionibus stabilius procurandum in primis conferat, ut Episcoporum dioecesum ibi statutarum electionis gravissimum negotium rite sancteque absolvatur, S. Congregatio de Propaganda Fide valde opportunum esse ad hoc consequendum existimans, ut certa methodus ubique in illis dioecesibus servanda statuatur, qua fiat ut Sedes Apostolica exploratam notitiam habere possit meritorum Sacerdotum, pro quibus commendationes afferuntur, in Generali conventu die 18. Martii anno 1834. habito, referente Emo et Rmo D. J. Antonio S. R. E. Cardinali Sala censuit ac decrevit in ea re esse servanda quae sequuntur.

Cum aliqua Sedes Episcopalis vacaverit, requirendum est Episcoporum omnium provinciae Ecclesiasticae suffragium de Sacerdotibus singulis, qui Sedi Apostolicae commendandi esse videntur pro nova Episcopi electione. Quo. niam vero id in Concilio provinciali facillime et accurate fieri potest, si intra tres menses ab obitu Episcopi, Concilium provinciale habendum est, expectanda erit Concilii celebratio antequam ad commendandos Sacerdotes qui

qui Episcopatu digni censentur, ad S. Congregationem scribatur. In concilio autem, collatis inter se sententiis Episcopi statuant, quos Sacerdotes S. Sedi commendent vere idoneos, et de Ecclesia benemeritos, qui Sedes vacantes obtineant, vel Coadjutoris officium suscipiant illius Episcopi qui auxilio Coadjutoris indigere

censeatur.

Quod spectat vero ad casus quibus, prout superius statutum est, Concilii provincialis celebratio non ita proxima sit, ne Sedes Episcopalis aliqua diu vacet, primum hoc magnopere oppurtunum factu est, ut singuli episcopi literas subscriptas, et sigillo munitas duplici exemplo apud se habeant, quibus contineantur nomina trium saltem Sacerdotum quos idoneos arbitrentur ad dioecesim regendam: Eae autem literae ita exterius obsignari debent, ut adveniente Episcopi morte, Vicario Generali tradendae esse intelligantur: Vicarius vero Generalis alterum earum literarum exemplum ad Archiepiscopum, alterum ad propinquiorem vel ad seniorem ex duobus Episcopis propinquioribus deferendum curet.Eo literarum exemplo accepto Episcopus propinquior ad Archiepiscopum scribet, suasque animadversiones adjiciet. Epistola Episcopi propinquioris ad Archiepiscopum delata, vel si neglexerit is scribere, rationabili elapso temporis spatio, Archiepiscopus ad omnes Episcopos, ne propinquiori quidem excepto, scribet, et nomina illa cum suis animadversionibus communicabit, aliorum etiam nominibus additis, si illi quos Episcopus designaverat, Archiepiscopo idonei

minime videantur. Post acceptas Archiepiscopi literas, omnes Episcopi ad S. Congregationem sine mora scribent suas sententias, et suffragia de tribus illis, vel sex commnendatis exposituri. Vacante Sede Metropolitana literae Archiepiscopi demortui nomina trium Sacerdotum designantis a Vicario Generali ad Episcopum propinquiorem, et ad suffraganeum Episcopum seniorem mittendae sunt: Episcopus autem senior suffraganeus faciet ea omnia quae de Archiepiscopo superius statuta sunt ubi agitur de Episcopi electione.

Quod si apud Episcopum, vel Archiepiscopum demortuum literae memoratae de trium Sacerdotum designatione non reperiantur, Vicarius Generalis Episcopum propinquiorem, vel seniorem ex duobus propinquioribus de ea re certiorem statim faciet, ut Episcopus propinquior tria designet Sacerdotum nomina in epistola ad Archiepiscopum mittenda : Archiep. ea accepta ad omnes Episc. scribet, et ea omnia fient, quae jam indicata sunt circa agendi rationem tenendam ubi literae Episcopi, aut Archiepiscopi Sacerdotum nomina ante mortem designantis fuerint repertae: Si Episcopus propinquior ad Archiepiscopum scribere neglexerit, Archiepiscopus ipse tria nomina Sacerdotum suffraganeis omnibus, propinquiori non excepto, designabit. Si agatur de Archiepiscopi electione, senior Episcopus suffraganeus faciet omnia quae in Episcopi electione, ab Archiepiscopo facienda esse decretum est. Quod pertinet ad electionem Coadjutorum excepto casu, quo Sedes Apostolica alia ratione agen

« ÖncekiDevam »