Sayfadaki görseller
PDF
ePub

cultatis Sacrae Theologiae Baltimorensis venerandus Syndicus.

Rev. D. Ioannes Baptista Ludovicus Eduardus Damphoux , Marianae Universitatis Amplissimus Rector.

Rev. Dom. Franciscus Patritius Kenrick, ab Episcopo Bardensi adductus Theologus.

Rev. D. Simon Gabriel Brutè , ab Episcopo Carolopolitanensi designatus Theologus.

Rev. D. Ludovicus De-Barth, ab Episcopo Cincinnatensi designatus Theologus.

Rev. D. Augustus Jeanjean , ab Episcopo Sancti Ludovici adductus Theologus.

Rev. D. Antonius Blanc, ab Episcopo Bostoniensi designatus Theologus.

Rev. D. Michael Wheeler , a Vicario generali Apostolico Philadelphiensi designatus Theologus.

His omnibus jam peractis et statutis , Anno Domini millesimo octingentesimo vigesimo nono , quarta die mensis Octobris , Pontificatus SS. D. N. Pii , felicis recordationis , PP. VIII. primo , post traditum Pallium Illño Archiepiscopo ab Rño Episcopo Bostoniensi , servatis omnibus quae in Pontificali Romano praescribuntur, ad Dei gloriam , et Catholicae Ecclesiae in Americae Foederatis Provinciis amplificationem , Sanctum Baltimorense Provinciale Concilium , legitime convocatum et congregatum , apertum et inchoatum est. Absoluto

post

dies duodecim Concilio Decreta Romam ad Beatissimum ac SS. Patrem Pium , felicis recordationis , PP. VIII. , RR.

PP. DD. supra commemorati, pro confirmatione miserunt in hunc modum scribentes :

BEATISSIMO AC SANCTISSIMO PATRI

PIO VIII. PONTIFICI MAXIMO.

BEATISSIME PATER

Inter gratulationes quas , ob Sanctitatis Vestrae ad Supremam Petri Cathedram assumptionem, Christianus orbis Romam laetus undique mittit, haud ingratas communi fidelium Patri futuras speramus, quas ex Septentrionalis nostrae Americae adhuc infantibus Ecclesiis Beatitudo Vestra recipiet. Perjucundum quidem nobis exultantis animi sensus, ob tantum Pastorem perdifficilibus hisce temporibus, provido Dei miserantis consilio, Ecclesiae datum, his litteris communi testimonio patefacere, atque simul illius , quam Christi in terris Vicario debent omnes Ecclesiarum Pastores, venerationis , reverentiae , et obedientiae argumentum aliquod proferre. Id autem nos sincere praestituros arbitramur nostri Baltimoriensis Provincialis Concilii decreta Beatitudinis Vestrae supremo judicio subjicendo, ut quae Ecclesiarum nostrae curae commissarum bona decernenda censuimus, Apostolica approbatione, si quam merentur, donata, necessaria sanctione roborentur. Ea igitur Romam transnavigare volumus : ea ante Sanctitatis Vestrae tribunal sistere jubemus, ut ad trutinam revocata, ex illis, quae Petro. probata fuerint, tantum approbemus, et quae ab illo rejicienda vel

[ocr errors]

condemnanda judicabuntur, rejiciamus, atque damnemus. Ea autem in illis condendis, Beatissime Pater, mens nostra non fuit ut novum aliquem Ecclesiasticarum legum codicem fabricaremus, aut earum quae jam latae fuerunt ad unguem absolutam, et perfectam clero, et populo Dioecesum nostrarum collectionem exhiberemus. Absit ut hujusmodi consilia animo versaremus. Ad primum enim quod attinet , sanctissima et antiqua Ecclesiastica instituta , SS. Patrum, venerandorum Conciliorum, Summorumque Pontificum auctoritate firmata, ea qua par est veneratione prosequentes, nil nobis sanctius, nil unquam antiquius erit quam illis adhaerere, atque a novitatibus omnibus tot periculis refertis abhorrere. Quoad vero secundum: nec alii desunt fontes , ex quibus oves nostrae curae concreditae Ecclesiasticarum legum doctrinam possint haurire : nec temporum adjuncta, aliaque graviora pastoralis muneris officia ad perdifficile hujusmodi opus lucubrandum otium necessarium nobis reliquissent. Igitur id nobis propositi fuit, ut scilicet praesentibus urgentioribusque Dioecesum nostrarum necessitatibus occurreremus, et in primis unam eandemque, quoad fieri posset, disciplinam restitueremus, Sacerdotibus collaboratoribus nostris in memoriam revocanda ea, quae ab Ecclesia jam decreta, vel commendata fuerunt.

Fateamur profecto oportet, et “ benedicamus Deum caeli, et coram omnibus viventibus confiteamur ei, quia fecit nobiscum misericordiam suam : etenim sacramentum regis abscondere bonum est; opera autem Dei revelare et confiteri, honorificum est. Nondum enim duorum saeculorum tempus elapsum est , ex quo primum in remoto et obscuro Marylandiae angulo , Catholici nominis homines numero pauci (Missionariis paucis praeeuntibus) e patria exules, persecutionem, qua ob avitam fidem crudeliter impetebantur, fugientes, hųjus Americanae Ecclesiae fundamenta jecerunt: vix quadraginta annorum spatium effluxit ex quo is fidelium numerus in Foederatis hisce Americanis Provinciis inventus fuit, qui primae Episcopalis Sedis Baltimori, Summi Pontificis judicio, crectionem postulare videretur: nondum tandem vigesies anni circulus est revolutus, ex quo Sanctissimi Pontificis Pii VII. decreto Baltimorensis Ecclesia Metropolitica dignitate et juribus cohonestata, suffraganeis Dioecesibus recenter erectis, veluti Mater filiorum laetans, foecunditatis dono caelitus accepto , prolem, quam recens Christo genuerat, in novis Ecclesiis primo circumspexit. Nihilominus tantas videmus a Deo impertitas Ecclesiis istis nascentibus benedictiones , tantumque

datum vineae huic incrementum, ut et qui plantaverunt, et qui irrigaverunt, et qui vindemiant, et qui torcularia redundantia calcant, “ digitum Dei hic omnino fateri , atque mirari cogantur. Fidelium numerus crescit in dies, templa cultu divino haud indigna passim aedificantur, Verbum Dei undequaque et non sine fructu praedicatur, odia et vulgata in Ecclesiam atque fideles evanescunt praejudicia. Religio Sancta olim despecta et contemptui habita honorem ab ipsis inimicis accipiens : Christi Sacerdotes ab iis etiam qui foris sunt venerati : veritas et divinitas fidei nostrae, non in Ecclesiis et ex suggestu solum , sed ex ipsis typographicis officinis, periodicis , et longe lateque diffusis libellis proclamata, et ab haereticorum ac infidelium calumniis vindicata. Sex clericorum Seminaria, spes Ecclesiarum nostrarum, jam instituta , et sanctissima disciplina a piis doctisque Sacerdotibus gubernata ; novem ad puerorum et adolescentium in pietate, bonis artibus, et scientiis etiam altioribus institutio. nein Collegia sub clericorum regimine, Catholici nominis decus, per diversas provincias erecta : ex his tria Universitatis nomine et privilegiis a Comitiis generalibus decorata : Sacrarum Virginum Monasteria domusque triginta tres, ex diversis Ordinibus et Congregationibus Ursulinarum, Visitationis , Carmelitarum, SS. Cordis, Sororum Charitatis, Lauretanarum etc. passim per Dioeceses nostras fundata , unde non solum Consiliorum Evangelicorum observantia, aliarumque virtutum omnium exercitio, sed et puellarum innumerarum pia institutione, “Christi bonus odor , undequaque diffunditur: Religiosorum Ordinum Praedicátorum , et Societatis Jesu, Sacerdotum Saecularium Congregationis Missionis , et S. Sulpitii domus nonnullae, ex quibus Sacerdotes ad sacras missiones, veluti ex centro radii, emittuntur: Scho

ubi pauperes utriusque sexus gratis docentur: Hospitalia, ubi regionibus istis prius ignota , Christianae charitatis exempla a Religiosis puellis quotidie, maximo animarum et Religionis lucro praebentur. En, Beatissime

lae non paucae ,

« ÖncekiDevam »