Sayfadaki görseller
PDF
ePub

et Ecclesiastico ordini dedecus, dum causae ecclesiasticae ad civilia deducuntur tribunalia, hortamur omnes , quorum interest ut controversias inter eos forte orituras, de rebus vel personis ecclesiasticis, amice componant vel saltem judicio Episcopi submittant. Quod si ecclesiastica, vel religiosa utriusque sexus persona, aliam personam ecclesiasticam, vel religiosam, utriusque sexus, coram civili tribunali temere citaverit, de re juris stricte ecclesiastici, noverit se in censuras a jure latas incidere.

ex

7. Cum ex sacerdotum vagorum, et ignotorum discursu ad eleemosynas a fidelibus colligendas gravia oriantur incommoda, visum est districte prohibere, ne sacerdos aliquis, absque Episcopi sui venia, scripto concessa, tra Congregationem sibi commissam, eleemosynas petat; vel in alia dioecesi, absque Ordinarii licentia. Quod si sacerdos aliquis hanc legem transgredi praesumpserit, hortamur Episcopos, ut suspensionis censura eum statim innodent. Religiosi autem meminerint sui superioris licentiam secum afferre.

8. Ut omnia juxta ordinem fiant, et solemnes ecclesiae ritus integri serventur, monemus Rectores Ecclesiarum ut sedulo invigilent ad abusus eliminandos, qui in cantu ecclesiastico, in his regionibus invaluerunt. Curent igitur ut sacro-sancto Missae sacrificio, et aliis divinis officiis musica, non vero musicae divina officia inserviant. Noverint, juxta Ecclesiae ritum, Carmina vernaculo idiomate, inter mis

sarum solemnia, vel vesperas solemnes, decantare non licere.

preces,

pro

9. Visum est S. Sedi humillimas porrigere ut habita ratione gravissimarum, quibus subjacent difficultatum fideles in his vinciis inter acatholicos degentes, obligatio, quae in plerisque dioecesibus viget, servandi feriam secundam Paschatis, et Pentecostes, tanquam dies festos, auctoritate Apostolica tollatur; ita, ut jam non teneantur Missam audire, vel ab operibus servilibus abstinere.

10. Cum varia sit disciplina dioeceseon in foederatis provinciis de jejunio in feria quarta et sexta servando singulis hebdomadibus adventus supplices litteras ad Sedem Apostolicam dirigendas censuimus ut a consuetudine illis diebus jejunandi omnes in his provinciis degentes solvantur, et ab obligatione abstinentiae feria quarta earum hebdomadum.

11. Statuimus proximum Concilium Provinciale post triennium, quarta dominica post Pascha, anno scilicet millesimo octingentesimo quadragesimo, habendum, nisi Archiepiscopo citius illud convocare visum fuerit.

Ego Samuel Archiepiscopus Baltimorensis definiens subscripsi.

Ego Joannes Episcopus Carolopolitanus definiens subscripsi.

Ego Joseph Episcopus S. Ludovici definiens subscripsi.

Ego Benedictus Episcopus Bostoniensis definiens subscripsi.

Ego Franciscus Patricius Episcopus Ara

thensis, et Coadjutor Philadelphiensis definiens subscripsi.

Ego Joannes Baptista Episcopus Cincinna tensis definiens subscripsi.

Ego Guido Ignatius Bolinensis Episcopus, et Bardensis Episcopi Coadjutor definiens subscripsi.

Ego Simon Episcopus Vincennopolitanus definiens subscripsi.

Ego Gulielmus Episcopus Oriensis, et Coadjutor Carolopolis definiens subscripsi. Ego Antonius Episcopus Neo-Aurelianensis definiens subscripsi.

Atque haec ego infrascriptus, testor exemplari Illustrissimorum ac RR. Concilii Patrum Chyrographo munito, in omnibus conformia. In cujus rei fidem, Illmi, ac Revmi Archiepiscopi sigillum, ipsius jussu apposui.

Baltimori Anno R. S. 1837. Die 27. Aprilis.

E. Damphoux S. T.D. Secretarius.

BEATISSIME PATER.

Animarum ut subveniatur necessitatibus, novam Sedem Episcopalem in urbe Natches in Provincia Mississipi, quae totam regat Provinciam, erigendam duximus, si ita S. Sedi placuerit. Idonei autem ejusdem regimini Rev.

* *

* visi sunt , quos idcirco Beatitudini Vestrae commendamus, ut ex iis, si ita videatur, seligatur, qui eam Episcopali auctoritate regat.

Baltimori 22. Aprilis 1837.

Samuel Archiepiscopus Baltimorensis.

Joannes Episcopus Carolopolitanus. Joseph Episcopus S. Ludovici. Benedictus Episcopus Bostoniensis. Franciscus Patricius Episc. Arath. et Coadj. Philadelphiensis.

Joannes Bapt. Episc. Cincinnatensis.

Guido Ignatius Bolinensis Episcopus et Bardensis Episc. Coadjutor.

Simon Episc. Vincennopolitanus.

Gulielmus Tpisc. Oriensis et Coadj. Carolopolis.

Antonius Episcop. Neo-Aurelianensis.

BEATISSIME PATER.

Fidelibus jam per novum territorium, quod Wisconsin vulgo audit, haud parvo numero sparsis, visum est e re Religionis esse ut nova in eo erigatur Sedis Episcopalis, in urbe scilicet Dubuque, cui Occidentalis pars praedicti territorii, quod ultra flumen Mississipi, citra flumen Missouri jacet, subjiciatur. Sacerdotes autem novae Sedi regendae visi sunt idonei, admodum Rev. * * *

quos propterea Beatitudini Vestrae commendamus, ut ex iis designetur Episcopus, si ita visum fuerit. Rogamus igitur Beatitudinem Vestram, ut dignetur novae Sedi designato Episcopo providere.

Baltimori Aprilis 22. 1837.

Samuel Archiepiscopus Baltimorensis.
Joannes Episcopus Carolopolitanus.
Joseph Episcopus S. Ludovici.

Benedictus Episcopus Bostoniensis.

79

Coad

Franciscus Patricius Ep. Arath. et Coadjutor Philadelphiensis

Joannes Bapt. Episc. Cincinnatensis Guido Ignatius Bolinensis Episcopus et Bardensis Episc. Coadjutor

Simon Episc. Vincennopolitanus

Gulielmus Episc. Oriensis et Coadjut. Carolopolis

Antonius Episcopus Neo-Aurelianensis.

SANCTISSIME PATER.

[ocr errors]

Ad religionis profectum maxime conducere nobis in Concilio Provinciali congregatis visum est si nova Sedes Episcopalis in urbe Nashville erigeretur, cui tota provincia Tennessee subjiceretur. Ei autem regendae Rev. *** commendandos duximus, ut ex iis Beatitudo Vestra unum ejusdem Episcopum designet. Rogamus igitur enixe ut nostris dignetur annuere precibus in Dei gloriam et animarum salutem.

Baltimori 22. Aprilis 1837.

Samuel. Archiep. Baltimorensis
Joannes Episcop. Carolopolitanus
Joseph Episc. S. Ludovici
Benedictus Episc. Bostoniensis

Franciscus Patricius Ep. Arath., et Coadj.
Philadelphiensis

Joannes Bapt. Episcop. Cincinnatensis
Guido Ignatius Bolinensis Episc., et Bar-
densis Episcop. Coadjutor

Simon Episcopus Vincennopolitanus
Gulielmus Ep.Oriensis, et Coad. Carolopolis
Antonius Episc. Neo-Aurelianensis.

« ÖncekiDevam »