Sayfadaki görseller
PDF
ePub

EPISTOLA

S. CONGREGATIONIS DE PROPAGANDA FIDE

De Synodi III. Baltimorensis Provincialis confirmatione.

Illme ac Rme Domine.

Synodi Baltimorensis decreta, mense Aprili hoc anno celebrata, S. Congregatio perpendit: Laudavit autem summopere S. Congregatio A. Tuae et Episcoporum qui Synodo interfuerunt sapientiam, ac simul commendarunt perspicuum illud studium Religionis boni procurandi et Ecclesiasticae disciplinae custodiendae, quod in decretis ipsis perspicue apparet.

Nonnulla quidem in decretis illis reperta sunt quae immutari debere S. Congregatio existimavit, prout in instructione his literis adjecta continetur. Sed hoc minime impedire S. Congregatio censuit quominus Bmum Dominum Nostrum Gregorium PP. XVI. precaretur, ut Apostolica Auctoritate dignaretur Decreta ipsa confirmare: Itaque his literis adjectum accipies quoque Decretum, ex quo intelliges Sanctitatem Suam decreta Synodi confirmasse : Certum enim habet immutationes de quibus in instructione agitur, Vos libenti animo esse facturos,

Quod spectat ad novarum Sedium Episcopalium erectionem, hoc est Natchetensis, Dubuquensis, Nashvillensis a Synodo commendatam eam a SSmo Domino Nostro libenter probato S. Congregationis consilio, factam esse,

Brevia Apostolica, quae ad A. T. mitto, demonstrabunt. Eadem Brevia docent Sedem Episcopalem Natchetensem R. D. Thomae Heydem collatam esse, Sedem Dubuquensem D. Matthiae Loras, Sedem autem Nashvillensem R. P. Riccardo Miles Ordinis PP. Praedicatorum esse tributam. Accipies etiam Brevia Apostolica his litteris adnexa quibus Sacerdos D. Joannes Hughes Coadjutor R. P. D. Joannis Dubois episcopi Novi Eboraci designatur. De abdicatione autem R. P. D. Rese episcopi Detroitensis accipienda, vel de Coadjutore potius ei destinando, Sanctitas Sua sententiam differendam judicavit, eo quod ipse Episcopus Detroitensis Romam quam primum venturus sit. Placet vero SSmo Domino Nostro illum audire, antequam rem definiat. Circa dispensationes super festorum, ac jejuniorum quorumdam observatione, quid S. Congregatio et Sanctitas Sua statuerit, in peculiaribus decretis, atque epistola quam ad A. T. mitto luculenter significetur.

Precor Deum etc.

Romae ex Aedibus Sacrae Congregationis de Propaganda Fide die 2. Septembris 1837.

JACOBUS PHILIPPUS CARD. FRANSONI

Prefectus.

Angelus Majus a Secretis.

DECRETUM

S. Congregationis Generalis de Propaganda Fide habitae die 9. Julii 1837.

Cum RR. PP. DD. Archiepiscopus Baltimorensis, et Episcopi dioecesium in faederatis Americae Septemtrionalis provinciis existentium in Synodo Provinciali mense Aprili anno 1837. celebrata congregati, SSmum Dominum Nostrum Gregorium PP. XVI. precati fuerint ut decreta ab eadem Synodo edita apostolica auctoritate sua dignaretur confirmare, si, instituto de iisdem judicio, confirmatione digna reperta fuissent, S. Congregatio Generalis de Propaganda Fide habita die 3. Julii 1837., referente Emo ac Rmo Domino Jacobo Philippo S. R. E. Cardinali Fransonio S. Consilii Praefecto, commendata plurimum Synodi sapientia, Religionis amplificandae studio, atque Ecclesiasticae disciplinae custodiendae proposito, censuit ac decrevit supplicandum Sanctitati Suae ut memoratae Synodi Decretis confirmationem apostolicam impertiretur.

Hanc autem S. Congregationis sententiam SSmo Domino Nostro relatam ab R. P. D. Angelo Majo S. Consilii Secretario in audientia diei 9. Julii anni 1837. Sanctitas Sua benigne in omnibus probavit, et decreta de quibus agitur, suprema auctoritate sua confirmata in foederatae Americae Septemtrionalis dioecesibus servari jussit.

Romae ex aedibus Sacrae Congregationis de Propaganda Fide die 2. Septembris 1837.

JACOBUS PHILIPPUS CARD. FRANSONIUS

Praefectus.

Angelus Majus a Secretis.

EPISTOLA

S. CONGREGATIONIS DE PROPAGANDA FIDE

De petita dispensatione super jejunio
feriis sextis adventus obtinente.

Illme ac Rme Domine.

Inter ea quae in Synodo Provinciali mense Aprili habita, A. Tua et Episcopi dioecesium istarum, a Sede Apostolica petenda esse statuerunt, illud quoque, prout tibi notum est, continetur, ut videlicet dispensatio super jejunio feriis sextis Adventus servando concedatur.

S. Congregatio de ea petitione agens vehementer optare se professa est ut jejunii iis diebus obtinentis observatio perseveret: Hoc etiam placeret in primis SSmo Domino Nostro Gregorio PP. XVI. cui supplex libellus vester de ea re relatus est.

Jussit tamen Sanctitas Sua A. Tuae scribi ut collatis cum Episcopis Collegis Tuis super eo negotio consiliis, omni studio videatis jejunii memoratis diebus observationem retinere: Quod si vero post maturam negotii considerationem, talia esse rerum adjuncta cognoscatis ut ad vitandum peccati periculum necesse esse cen

seatis Catholicos ab ea obligatione solvi, tum SSmus Dominus Noster facultatem A. T. tribuit dispensationis super eo jejunio, nomine suo concedendae.

Precor Deum interea etc.

Romae ex Aedibus Sacrae Congregationis de Propaganda Fide die 2. Septembris 1833.

JACOBUS PHILIPPUS CARD. FRANSONI
Praefectus.

Angelus Majus a Secretis.

DECRETUM.

S. Congregationis Generalis de Propaganda Fide habitae die 3. Julii 1837.

Cum RR. PP. DD. Archiepiscopus Baltimorensis, et Episcopi dioecesium in faederatis Americae Septemtrionalis provinciis existentium, in Synodo Provinciali, mense Aprili anno 1837. Baltimori celebrata congregati, SSmo D. N. Gregorio PP. XVI. supplici libello Romam misso retulerint, gravem esse difficultatem quominus catholici in iis regionibus morantes, feria secunda Paschatis, et Pentecostes ab operibus servilibus abstinere, et SS. Missae sacrificio interesse possint, atque idcirco Sanctitatem Suam precati fuerint ut super memorati utriusque diei festi observatione dignaretur dispensare; S. Congregatio Generalis de Propaganda Fide habita die 3. Julii anno 1837., referente Emo et Rmo Dño Jacobo Philippo Fransonio S. Consilii Praefecto,

« ÖncekiDevam »