Sayfadaki görseller
PDF
ePub

censuit, ac decrevit, supplicandum SS. D. N. pro gratia juxta petita.

Hanc autem S. Congregationis sententiam SS. D. N. relatam ab R. P. D. Angelo Majo S. Consilii Secretario in audientia diei 9. Julii, Sanctitas Sua benigne in omnibus probavit, et petitam dispensationem auctoritate apostolica concessit.

Romae ex Aedibus Sacrae Congregationis de Propaganda Fide die 2. Septembris 1837.

JACOBUS PHILIPPUS CARD. FRANSONI

Praefectus.

Angelus Majus a Secretis.

DECRETUM

S. Congregationis Generalis de Propaganda Fide, habitae die 3. Julii anno 1837.

Cum RR. PP. DD. Archiepiscopus Baltimorensis et Episcopi dioecesium in foederatis Americae Septemtrionalis provinciis existentium, in Synodo Provinciali mense Aprili anno 1837. celebrata congregati, SSmo Dño. N. Gregorio PP. XVI. supplici libello Romam misso retulerint, magnam esse difficultatem quominus catholici in iis regionibus morantes, feriis quartis Adventus jejunare, et a carnibus abstinere possint, atque idcirco Sanctitatem Suam precati fuerint ut super ea re dispensationem impertiri dignaretur, ratione etiam habita, quod non communis sit in diversis illis dioecesibus de jejunii et abstinentiae obligatio

ne memoratis quartis feriis observatio, S. Congregatio Generalis de Propaganda Fide habita die 3. Julii anno 1837., referente Emo et Rmo D. Jacobo Philippo Fransonio, S. Consilii Praefecto, censuit ac decrevit, supplicandum SS. D. N. pro gratia juxta petita.

Hanc autem S. Congregationis sententiam SS. D. N. relatam ab R. P. D. Angelo Majo S. Consilii Secretario in audientia diei 9. Julii Sanctitas Sua benigne in omnibus probavit, et petitam dispensationem apostolica Auctoritate concessit.

Romae ex Aedibus Sacrae Congregationis de Propaganda Fide die 2. Septembris 1837.

JACOBUS PHILIPPUS CARD. FRANSONI
Praefectus.

Angelus Majus a Secretis.

RESCRIPTUM APOSTOLICUM

De adhibendo in dioecesibus faederatae Americae libello de caeremoniis ab R. P. D. Josepho Rosati Episcopo S. Ludovici, anglico idiomate composito.

Datum fuit in Concilio Provinciali Baltimorensi ut Manuale Caeremoniarum, quo in sacris ritibus peragendis a Sacerdotibus et Clero provinciae, quorum plerique ex diversis dissitisque regionibus adsciti varios patrios usus sequebantur, una eademque juxta S. Romanae Ecclesiae morem ratio servari posset, typis vulgaretur. Hujus autem libri edendi cura R. P.

Josepho Rosati Episcopo S. Ludovici demandata fuit. Igitur Patrum Concilii votis se abunde satis facturum arbitratus est Episcopus S. Ludovici quin novum opus concinnaret: nam id sibi praestandum fore judicavit ut ex latino in anglicum sermonem verteret opusculum jamdiu jussu Benedicti XIII. editum atque a S.Rituum Congregatione approbatum pro minoribus Ecclesiis quae unius solummodo Sacerdotis et clericorum aliquorum ministerio utuntur; et ex Italico idiomate opus aliud a Sacerdote Josepho Baldeschi Romae, superioribus approbantibus, evulgatum pro majoribus Ecclesiis et tandem ex Caeremoniali Episcoporum quae ad pontificales ritus pro Ecclesiis Cathedralibus spectant desumeret utque in anglicam linguam verteret. Quod reipsa fideliter et meliori quo potuit modo praestitit, atque opus quod ex jam probatis fontibus haustum nulla nova approbatione indigere putatum est, in lucem prodiit Baltimori sub titulo "A manual of the Ceremonies used in the catholic Church.,, De hujus autem libri editione rescriptum fuit a S. Congregatione de Propaganda Fide ad Baltimorensem Archiepiscopum ut priusquam typis vulgaretur authographum Romam mitteret approbandum. Arbitrati sunt procul dubio Eminentissimi Patres Caeremoniale illud novum esse opus et novos vel peculiares ritus continere in provinciam Baltimorensem subintroducendos. Sed quum liber nil novi, nihilque a consuetis Romanae Ecclesiae Ritibus et caeremoniis nedum contrarium, sed nec alienum quidem praeseferat, et opusculis jam a

superioribus approbatis et Romae vulgatis, vel excerptis ex Episcoporum Caeremoniali conflatus fuisset, nova approbatione indigere minime videbatur, vulgatusque fuit ne Clerus Americanus necessario ad sacras caeremonias rite obeundas adminiculo diutius privaretur. Exemplar hujus caeremoniarum manualis typis impressum una cum Decretis manuscriptis ultimi Concilii Baltimorensis ad Sacram Congre gationem transmissum est, ex quo constare poterit de expositorum veritate; quae omnia ut a Beatitudine Vestra rata habeantur atque approbentur humillime petunt Archiepiscopus Baltimorensis ejusque suffraganei.

Ex Audientia SSmi die 17. Januarii 1841.

SSmus Dominus Noster Gregorius Divina Providentia PP. XVI., referente me infrascripto Sacrae Congregationis de Propaganda Fide Secretario mature perpensis superius narratis, et habita simul Episcopi supplicantis doctrinae, ac meritorum ratione, expositum ab eodem Episcopo factum probavit, et libellum de caeremoniis, sacrisque ritibus ab ipso digestum, atque anglicano idiomate scriptum, in Ecclesiasticorum usum adhiberi libere posse declaravit.

Datum Romae ex aedibus S. Congregationis die et anno quibus supra.

Gratis sine ulla omnino solutione quocumque titulo.

1. Archiepiscopus Edessenus

A Secretis.

RESCRIPTUM APOSTOLICUM

De adhibendo in diaecesibus foederatarum Americae Septentrionalis Provinciarum compendio Ritualis Romani, ab R. P. D. Josepho Rosati Episcopo S. Ludovici composito.

Quum Ritualis Romani exemplaria rara sint et magno pretio emantur in Statibus Unitis Americae, statutum fuit a Conciliis Provincialibus Baltimorensibus ut denuo typis mandaretur in aliqua ex eorumdem Statibus civitate, et ad minuendas impensas, quae , quae maximae sunt in illis regionibus, omitterentur, quae in Sacri ministerii exercitio ibidem nunquam occurrunt, ideoque minime necessaria videntur. Ad calcem autem et velut in Appendice ad majorem Missionariorum, praesertim eorum qui vel in anglico sermone, vel in ministerio ipso parum sunt exercitati, utilitatem, exhortationes quaedam ante et post administrationem Sacramentorum faciendae ut adderentur optaverunt Patres Concilii; et ne quid subreperet in opus tanti momenti, quod S. Romanae Ecclesiae in Sacramentorum administratione, et Sacris ritibus probatissimae disciplinae ad unguem conforme non esset, exemplar Ritualis Romae editi ut authographum adhibendum esse decreverunt. Cura autem hujus editionis demandata fuit Episcopo S. Ludovici, qui Beatitudinem Vestram humiliter precatur, ut id a se praestari possit, praefixo titulo: Compendium Ritualis Romani ad usum Dioecesum Provinciae Baltimorensis.

« ÖncekiDevam »