HABITARUM AB ANNO MDCCCXXIX. USQUE AD ANNUM MDCCCXL. QUAE SACRI CONSILII CHRISTIANO NOMINI PROPAGANDO JUDICIO SUBJECTA E'T AB APOSTOLICA SEDE CONFIRMATA SUNT REFERUNTUR SIMUL SACRI CONSILII DECRETA ET RESPONSA DE REBUS IN QUALIBET SYNODO PERTRACTATIS. EDITIO SECUNDA. ROMAE TYPIS S. CONGREGATIONIS DE PROPAGANDA FIDE.* 1841. EMINENTISSIMO ET REVERENDISSIMO DOMINO JACOBO PHILIPPO TITULI S. MARIAE IN ARA-CAELI S. R. E. CARDINALI FRANSONIO S. CONSILII CHRISTIANO NOMINI PROPAGANDO PRAEFECTO. EMINENTISSIME PRINCEPS. In lucem prodit libellus, quo typis S. Congregationis impressa continentur ea omnia quae Provincialia concilia Baltimori ab anno 1829 ad annum 1840 celebrata respiciunt. Hic vero libellus nobilissimo nomine tuo Eminentissime Princeps, illustrandus omnino erat. Ad tuam enim praesertim virtutem pertinet ut tanta diligentia, ac dexteritate, cito absoluta illa omnia comperiantur, quae propter factam istorum conciliorum confirmationem spectare poterant ad Religionis incrementum in foederatis Americae Septemtrionalis provinciis procurandum, ad Ecclesiasticam disciplinam in iis diaccesibus regendam, atque ad Catholicorum vitae sanctimoniam tutius informandam. Dabis igitur, Eminentissime Princeps, ut hoc opus, volumine quidem suo haud |