Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Iamque fuga ventorum maturius ad geminum hemisphaerium laetum nuncium pervenit, atque in omnibus catholicis ecclesiis gratiae Deo actae sunt vocesque laetitiae tanto Pastori plaudentes sublatae, cui omnes fideles. reverentiae et observantiae tributum reddere nixi sunt.

In hac quoque electione manifestius apparuit quam valde a iudiciis Domini hominum iudicia differrent: qui enim diebus Conclavi praecedentibus eoque ineunte gloriosam Leonis XIII haereditatem non fore assecuturum videbatur, divina Spiritus Sancti opera, mentes adstantium Emorum ac Revmorum Cardinalium ut felicem Praedestinatum eligerent sensim sine sensu afflantis, Ille ipse plusquam duplo maiorem suffragiorum partem adeptus est.

Novus Pontifex igitur sub dulci nomine Pii X, veluti Pastor Pastorum, Pater omnium Christifidelium et Iesus Christi Vicarius in historia manebit.

Et Ephemerides « Acta Sanctae Sedis » non modo de communi laetitia participant, sed iis praeterea munus incumbit B. Petri Successori peculiaris observantiae ac filialis devotionis tributum praebere, cum de initiali sua vita angelico Pio IX, imperiturae memoriae, quammaxime teneantur, neque parum de iisdem Leo XIII, nuper e vivis secessus, benemeritus fuerit.

Quinimo Pius X procul dubio illud coronabit opus, quod immortales eius Praedecessores feliciter inchoarunt, Ephemeridibus ampliorem motum infundens ut magis magisque sanctum ac laudabile suum scopum assequi possint.

Ad multos annos igitur, Beatissime Pater, ad multos annos!

Ephemerides Tuae, memores quod « Ubi Petrus, ibi Ecclesia», dum Tibi de felici Tuo adventu gratulantur plaudentque, dum Tibi filiale mentis obsequium tribuunt ac perfectam Tibi observantiam exhibent, summamque et absolutam obedientiam Tuis quoque desideriis testant, veluti praemio magno donatae, libentissime gaudent.

Pignusque demum suorum cohaerentium principiorum, dum instant in illud « Christus vincit, Christus regnat, Christus imperat in suo Vicario» Tuam Paternam et Apostolicam benedictionem implorant.

Acta Sanctae Sedis

PIUS X, nuper Cardinalis Ioseph Sarto, in pago Riese, dioecesis Tarvisinae (Italia) humilibus sed honestis parentibus die 2 iunii a. 1835 natus est. Natali loco studia ingressus atque deinde ad Collegium civitatis Castelfranco missus, statim ibi specimina ingenii sui exhibuit, adeo ut et optima indole et mentis perspicacitate et amore literis inter aequales mirifice explendesceret. Cum vero magis magisque inclinationem in scientiam ac vocationem ecclesiasticam demonstraret, protectione et auxilio Cardinalis Monaco in Seminarium Patavinum ingressus est, ubi vestem talarem induit, semper animum Superiorum et condiscipulorum sibi devinciens. Integritas vitae ac morum et indolis docilitas, quibus coeteris anteibat, Episcopum Tarvisinum incitarunt ut quam citius animarum curam ei concrederet. Ideoque primo parochus Tombolo atque dein a. 1867 Salzano electus est. In exercitio huius ministerii Ioseph Sarto magnopere suis virtutibus eminuit ac inter sacros oratores magnam famam est consequutus.

Omnibus omnis factus, ad operum suorum auxilium praestandum ac aliorum miseriam et indigentiam sublevandam

semper promptus fuit, ita ut idem Tarvisinus Episcopus a. 1875 inter Cathedralis canonicos eum adscisceret, necnon postea Cancellarium episcopalem, Poenitentiarium Seminarii dioecesani, Examinatorem Prosynodalem, Iudicem in foro ecclesiastico nominaret, atque demum, sede episcopali vacante, Vicarius Capitularis a Canonicis eligeretur. Ipse vero non modo mirum in modum negotia curialia peragebat, sed et ei tempus suppeditabat, ut animum suum in operibus apostolici zeli et evangelicae charitatis exerceret, praesertim in pueris instruendis. Eximiae eius dotes, de quibus praestans exemplum exhibuerat, ad maiora negotia gerenda eum designarunt. Cum enim Mantuae Sedes episcopalis suo pastore careret, in Consistorio die 10 nov. a. 1884 habito, ad illam dioecesim regendam Leo XIII Episcopum eum consecravit. Quam mirifice hoc novo munere functus sit dicere, verba tempusque deficient. Satis est innuere quod assiduam operam posuit praesertim ut intellectuali ac morali cleri educationi consuleret, atque ita ardore suo necnon illimitato zelo enixus est, ut inter presbyteros iugiter sacerdotalis spiritus cresceret et studia ecclesiastica ordinarentur, ut clerus reapse super candelabrum lux saeculi illuminatrix evaderet. Neque hoc sufficit: ipse enim quamquam episcopali charactere ornaretur, tamen iuvenes clericos edocebat, et absentibus professoribus, personaliter in cathedra eorum absentiae supplebat, philosophiam, theologiam ac ius canonicum tradens. Eius quoque solertiae debetur instauratio exactae observantiae sacrae liturgiae et cantus gregoriani, qui sunt veluti oculi ecclesiasticae disciplinae. In ecclesiis profanas musicas abolevit illisque musicam re sacram substituit, in Seminario illam clericos docens ac semper pignus particularis benevolentiae clarissimo Laurentio Perosi exhibens. De actione quoque catholica vitaeque christianae instauratione quam maxime bene meritus est. Eius Synodus dioecesana, quae abhinc ducentos et novem annos iterum anno 1888 habita est, veluti exemplar in eo genere manebit.

Omni tempore et loco Cardinalis Ioseph Sarto Pastor prudens et fidelis, zelo successus ac consilio plenus, omnium bonorum operum incitator indefessus apparuit. Mantuae, ubi magnam venerationem ab omnibus est adeptus, eius nomen clarum manebit propter organizationem et felicem exitum, quibus Sancti Aloysii Gonzagae et S. Anselmi iubilarias solemnitates celebravit.

Merito igitur Leo XIII in Consistorio diei 12 iunii 1903 sub titulo S. Bernardi ad Thermas ad cardinalitiam dignitatem eum sublimavit, pluribusque Sacris Congregationibus adsignavit; in subsequenti autem Consistorio eodem anno habito, ad Venetiarum patriarchalem Sedem promovit.

Omnes meminerunt de quaestione exequatur concessionis causa exagitata, cum gubernium italicum sese de praetentione regii patronatus iactabat: sed demum, lite composita, Cardinalis Sarto gloriosae Sedi S. Laurentii Iustiniani successit. Multas difficultates et praeiudicia Cardinalis Sarto Venetiis superavit pariterque propter excellentes personales pastoralesque qualitates, sibi devinxit animum dioecesanorum, qui de eius eximia liberalitate adhuc bene meminerunt. Vir moderatorum et simplicium morum, vastae doctrinae et in linguis antiquis et modernis bene versatus, elucet praesertim admirabili pietate et singulari vitae integritate. Eius actiones redolent admiranda mansuetudine, sincera humilitate, indicibili tractuum elegantia et affabilitate, quae ei reverentiam et venerationem illorum omnium qui cum eo uti potuerunt compararunt.

Cum primum Venetiani de eius electione ad Pontificatum audiverunt, licet cum profundo doloris sensu magnopere gavisi sunt. Nunc vero praestantes Pii X virtutes ex beati Petri cathedra lumen suum per universum catholicum orbem effundunt, qui ei multos annos gloriosi Pontificatus auspicatur.

ACTA ROMANI PONTIFICIS

LITTERAE APOSTOLICAE

quibus LEO PP. XIII gratulatur Archiepiscopo Cameracen. de felici exitu Incoronationis B. Mariae Virginis « Des Dunes ».

LÉON XIII, PAPE.

Vénérable Frère, salut et bénédiction Apostolique.

L'éclatant exemple de foi et de piété donné publiquement, ces jours derniers, par la ville de Dunkerque, au milieu des démonstrations les plus variées de joie provoquées par le couronnement de Notre Dame des Dunes. Nous a très profondément touché. Nous avons vu que plusieurs évêques de France et une foule immense de peuple, accourue de tous côtés, y avaient à l'envie rivalisé de piété, pour offrir à la très auguste Vierge toutes sortes d'hommages. Nous avons aussi constaté que ces actes de religion n'allaient pas sans une grande dévotion envers Notre Seigneur Jésus-Christ et sans la vénération due à son Vicaire sur la terre. Ainsi, plus les efforts de l'Enfer redoublent d'audace, plus aussi Nous avons de gages assurés du salut de la société! Pour guérir, en effet, les plaies sociales, il n'y a pas de remède plus efficace que l'invocation de celle qui, après avoir, par son divin Fils, procuré le salut du genre humain, a mérité d'être appelée le très puissant Secours des chrétiens. De même, pour calmer les flots soulevés, rien de mieux que d'avoir les yeux constamment fixés sur la divine chaire de saint Pierre, d'où tant de bienfaits ont decoulé sur la France. C'est donc à bon droit que vous relevez vers Dieu votre ésperance; vers ce Dieu qui sait tirer du mal lui-même une abondance infinie de biens. C'est à bon droit que vous tournez vos regards vers la Mère de Miséricorde, la Patronne de la France, afin que, grâce à Elle, les ennemis du nom chrétien, éclairés des lumières d'En-Haut, reviennent dans le sein de

« ÖncekiDevam »