Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[blocks in formation]

Acta iuridica et solemniora ex Supremo Romano Pontifice immediate dimanantia: acta inter ea quae publici fieri possunt iuris, sive sint Decreta, sive Instructiones, sive Responsa, et alia huiusmodi; praesertim vero Causarum expositiones et resolutiones ex variis EE. Cardinalium Sacris Congregationibus, ad ecclesiastici iuris accuratam intelligentiam et observantiam conferentes, in compendium diligenti studio redactae: alia denique iuridica, quibus opportune illustrantur quae in expositis actis vel difficultatem parere possint, vel ad vigentis iuris notitiam ulterius conducant: in utilitatem eorum, qui in Ecclesiae legibus studiose dignoscendis, et in regimine christiani gregis, vel in colenda Domini vinea

sedulo adlaborant.

Volumen XXXVI.

ROMAE

EX TYPOGRAPHIA POLYGLOTTA

S. CONGR. DE PROPAGANDA FIDE

1903-1904.

[blocks in formation]
[graphic][subsumed][merged small]
[graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

En

fatidica verba, quae die quarta mensis augusti anno millesimo nongentesimo tertio de externo peristylio maximi templi Vaticani, inusitata gaudentis populi frequentia adstante, Emus ac Rmus Cardinalis Macchi pronunciavit.

Tunc Papalis Roma necnon totus catholicus orbis, obitus Leonis XIII causa publico gravique moerore affecti, a luctu destiterunt dulcique spe ac magna laetitia perfusi: spe et laetitia quae magnopere increverunt, statim ac novus Pontifex ex interno memorati Templi peristylio primam benedictionem Apostolicam est impertitus.

Etiam solemnis Incoronatio, quae in eadem Basilica S. Petri die nona eiusdem mensis peracta est, evidens fidei ac devotionis infallibili Petri Cathedrae evasit manifestatio.

« ÖncekiDevam »