Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Disceptatio Synoptica

ANIMADVERSIONES CAPELLANI

Defensio canonici Malerbi in duplicem partem dispesci potest; in quarum prima ille iura sua tuetur, praescindendo ab episcopali decreto; in altera vero decretum ipsum confirmandum esse sustinet.

Relate igitur ad quaestionis meritum, dictus capellanus primo loco ostendere nititur: sacerdotibus familiae Malerbi competere ius activum et passivum quoad capellaniam S. Onophri. Sane, ait ipse, dispositio testamentaria (§ 14) tribus hypothesibus conditionata est; prima ad sacerdotem Orsini se refert, cui salva voluntaria renuntiatione ad vitam capellania pertinet; secunda respicit Io. B. Malerbi dummodo ipse, capellania per D. Orsini renuntiationem aut mortem vacante, filium ad eam aptum habeat; ultima demum confraternitatem S. Onophrii respicit, eo tantum in casu quo, vacante ex parte Orsini capellania, Io. B. Malerbi filium idoneum non habeat. Prima hypothesis est taxativa et privilegium transitorium concedit; reliquae duae ius stabile perpetuumque implenti conditionem conferunt.. Hanc conditionem primus implevit Io. B. Malerbi qui, defuncto D. Orsini a. 1721, ad capellaniam filium suum Innocentium presbyterum praesentavit, quique proinde memoratum ius suis descendentibus transmisit. Quod eidem de facto recognitum est, sive quia capellani S. Onophrii, excepto quodam D. Tassinari, usque in praesens semper ex familia Malerbi fuerunt, sive quia curia dioecesana, iuxta fundationis tabulas actualem capellanum agnoscens ex gente Malerbi legitimum descendentem et ad normam iuris seu testatoris mentem electum, a. 1881 eidem investituram concessit.

Insuper, pergit can. Malerbi, testator in ordine ad capellani successionem omnia in perpetuum disposuit « totum in perpetuum »; hinc domo Malerbi ius nominationis passi

vum perpetuo competere debet. Eo vel magis quod officium D. Orsini per eius mortem explicite limitatur, dum e contra quoad Malerbi nulla invenitur limitatio, nisi in unico casu quod nempe in morte Orsini non adsit sacerdos Malerbi. Huiusmodi perpetuitatem iuris hodiernus capellanus arguit etiam ex eo, quod fundator beneficii de filiis Io. B. Malerbi in numero plurali loquatur; hoc enim iuxta ipsum importat unum debere alteri in perpetuum succedere, quum in una eademque capellania haberi non possit nisi unus capellanus, nec de cetero unquam acciderit plures simul esse capellanos beneficii in casu.

Praeterea can. Malerbi ad familiam eiusdem nominis. iuspatronatus passivum capellaniae ex duplici facto, negativo nempe et positivo, pertinere ostendit. Factum negativum habetur in eo quod constitutiones et capitulata confraternitatis, dum relate ad ipsius acta, officia et officiales plures tradunt normas, nihil omnino de capellani electione et functionibus statuunt ; quod certe facere debuissent si, deficientibus Orsini et Innocentio Malerbi, ad eam ius activum nominandi capellanum transiisset. Factum vero positivum est, quod a morte Orsini a. 1721 capellanus. S. Onophrii semper aliquis presbyter de domo Malerbi fuit, et quidem absque alia formalitate quam Ordinarii confirmatione: quae secularis praxis confirmata est per decretum episcopi Tesorieri a. 1881 absolute concedens ius nominandi capellanum familiae Malerbi. Unde si non lata lege seu testamento, saltem vi praescriptionis in citata domo habetur ius inconcussum ad capellaniam.

De cetero, ait actualis capellanus, iuxta vulgatum adagium quamvis sit evidens mens testatoris, tamen non est negligenda interpretatio eius » testatoris voluntas ex peculiari eiusdem benevolentia erga Malerbi domum interpretanda est. Ita facile explicatur, quomodo fundator de iure electionis passivo disponat, atque de activo licet maioris. ponderis et magis necessario, uno dempto casu, nihil edicat; nam exclusio unius est inclusio alterius », ac pro

inde Galanotti excludens ius sodalitatis, hoc ipso ius Malerbi inclusit. Sane ius electionis passivum in Malerbi descendentibus, quum sit perpetuum et transmissibile, confunditur cum iure activo; ideoque si gens Malerbi aliquem habeat sacerdotem aptum, ius eligendi applicatur uti activum et passivum, e contra deficiente presbytero applicatur tantummodo uti activum, extraneum nominando capellanum.

Tandem can. Malerbi refert attestationem 50 personarum asserentium, quod populus Luci S. Onophrium vocat ecclesiam nominationis Malerbi.

Secundo loco can. Malerbi probare satagit, capellano exclusive competere ius nominandi custodem seu sacristam S. Onophrii. Etenim ex testamento liquet custodem ecclesiae esse ipsum capellanum, qui « curam ecclesiae gerere debet, eam claudendo et aperiendo et omnia ipsi spectantia agendo». Hoc idem confirmatur a capitulis pii sodalitii ab episcopo Zani a. 1680 confirmatis, et statuentibus: << teneri capellanum aperire et claudere ecclesiam eamque custodire iuxta testatoris voluntatem ». Officium autem custodis est ea, quae necessaria sunt, peragere per se vel etiam per alium sibi benevolum ac proinde a se eligendum.

Utique fundationis tabulae ius conferunt sodalibus eligendi actorem, qui « inserviat tam ruri quam in civitate Luci, curam habeat pauperum, mundet ecclesiam necessariaque omnia peragat »; at sub actoris nomine non venit custos et eo minus sacrestanus. Imo ipse testator duo officia distinguit, custodis nempe et actoris; quorum primum utpote nobilius capellano, alterum humilius operario a consodalibus eligendo assignat. Sed hodie quum ex una parte duo haec officia in unica tantum persona ob temporum calamitates coniungantur, et ex altera secundarium sequi debeat naturam principalis, consequitur ad eum spectare ius eligendi actorem, ad quem pertinet ius eligendi custodem.

Ceterum confraternitati interest relinquere capellano electionem custodis, ut se liberet ab omni onere a congregatione caritatis sibi attributo. Et congregatio caritatis ca

pellanum reddendo immunem ab eligendo custode, immeritum sibi ius arrogat, quia beneficii fundator« cuicumque etiam superiori quovis sub praetextu suam voluntatem ex toto vel in parte mutare » omnino prohibuit.

Regium autem decretum, quod confratres a. 1866 obtinuisse iactitant sibi tribuens facultatem eligendi clericumcustodem, non modo ridiculum est, quia utpote declarativum et non imperativum nequit iura ei tribuere qui nec habuit nec habere debet; sed etiam iuris laesivum eo quod materiam religiosam ecclesiae spectantem ingrediatur.

Heic quoque iuri accedit factum; nam ab a. 1880 usque ad praesens tempus non pium sodalitium sed capellanus duos custodes defunctos substituit.

Quinimo, iuxta can. Malerbi, non modo capellanus sed ipsa etiam familia Malerbi iure gaudet in electione clerici interveniendi, quia hic potiusquam confraternitatis est eiusdem domus famulus, quum illa sit proprietaria et compatrona, atque praecipua supellectilia exclusive possideat. Sane iam ab a. 1684 ipsa in ecclesia S, Onophrii legitime possidet unam ex tribus capellis B. Mariae Virgini Lauretanae dicatam, quam a. 1691 in beneficium canonice erexit cum privilegio perpetuo sepulturae gentilitiae et funerum tamquam in propria paroecia, eamque a. 1868 a regio fisco vindicavit; imo vi huiusmodi iurispatronatus in posterum ecclesia divino cultui claudi nequit. Accedit quod gens Malerbi ius habet in domo ecclesiae adnexa ad locum pro custodiendis sacris supellectilibus suae capellae; quae necessaria sunt non solum ad propria legata perpetua, officia, solemnia et functiones adimplendas, sed etiam ad decentem totius ecclesiae cultum.

Tertio loco can. Malerbi sustinet capellanum habere ius ad liberum cubiculum in domo Loci pii pro suo usu et commoditate; uti ex testamenti verbis (§ 11) manifeste apparet. Sed praecise quaestio movetur, an capellanus hodie ius ad hoc cubiculum habeat, cum diu custos ipso usus sit; et can. Malerbi respondit ius capellani admodum extare,

[ocr errors]

sive quia ipse est proprie et vere custos, sive quia hoc ius capellano est a testatore concessum in perpetuum; quod si anteactis temporibus illo usus est clericus, habetur abusus, qui nec legem facere nec destruere iura valet. Immo hoc ius semper manet, etiamsi capellanus prius alium cubiculum habitasset, quia hoc non amplius hodie ad ecclesiam pertinet; quod confirmatur a capitulis sodalitatis ab episcopo Zani sancitis et ab usu vicennali eiusdem cubiculi a capellano peracto. De cetero nihil refert confraternitatem aliter non posse providere habitationi custodis, quia aequum non est ut dominus famulo locum cedere debeat, eoque magis quod res sicut in anteactis 20 annis manere possunt.

Tandem actualis capellanus primam orationis suae partem concludit, observando capitula a confraternitate in medium allata non fuisse ab auctoritate ecclesiastica approbata; atque decreta civilia ab eadem invocata respicere tantum relationes inter confraternitatem et congregationem caritatis non autem inter illam et capellanum: in rebus dubiis episcopus interpretare potest ultimam testatoris voluntatem, quum hoc nullam importet mutationem.

Can. Malerbi ad alteram orationis partem transiens relate ad decretum episcopale confirmandum vel infirmandum, declarat se plene huic decreto adhaerere, cuius proinde ab hac S. C. confirmationem petit. Episcopus enim Baldassarri imprimis statuit: << confraternitas in perpetuum nominabit ecclesiae capellanum, praeferendo tamen aliquem sacerdotem ex familia Malerbi tempore vacationis aptum ». Episcopus, uti liquet, sodalitati concedit ius eligendi capellanum, sed pari modo tribuit praelationem familiae Malerbi. Haec praelatio fundatur praesertim in benevola fundatoris voluntate dictae familiae favendi, in constanti praxi praelationis ipsius, in indecentia duorum capellanorum in eadem ecclesia, in necessitate tuendi ecclesiam a civili suppressione per familiam Malerbi, et demum in grati animi significatione confratrum erga memoratam gen

« ÖncekiDevam »