Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tem, quae oratorium ditavit supellectilibus et apparatibus sacris, idque propriis expensis restauravit.

Insuper, prosequitur Malerbi, in eodem episcopali decreto iure conceditur capellano facultatem eligendi custodem, eo quod ex fundationis tabulis constat capellanum esse custodem natum ecclesiae, « cuius curam gerere tenetur eamque aperiendo et claudendo et omnia ipsi spectantia agendo quod confirmatur a primitivis sodalitatis capitulis, quae sola sancita fuere ab ecclesiastica auctoritate quaeque statuunt: « teneri capellanum iuxta testatoris mentem aperire ac claudere ecclesiam eamque custodire », nec non a solemni investitura custodis actuali capellano a confratribus tributa per formale actum diei 17 octobris 1881.

Demum, concludit idem canonicus, merito dioecesanus episcopus concessit capellano ius habitandi cubiculum ecclesiae adnexum, quia hoc non modo deducitur ex testamento sed etiam ex primaevis et adhuc vigentibus capitulis sodalitatis ab auctoritate ecclesiastica approbatis, nec non ex facto quod actualis capellanus 20 abhinc annis eodem cubiculo gaudet.

ANIMADVERSIONES CONFRATERNITATIS

Advocatus sodalitatis imprimis notat primum dubium a partibus concordatum de confirmando vel infirmando decreto episcopi imolen. stricte loquendo heic admitti non posse. Nam principium iuris est: causas in secunda instantia agitandas eiusdem speciei ac in prima esse debere. In casu autem non habetur vera et proprie dicta appellatio, quum agatur de decreto extraiudicialiter emisso; uti ex actis et ex ipsius episcopi attestatione constat. Nunquam enim instauratum fuit verum ac proprie dictum iudicium seu « legitima controversia quae est inter actorem et reum apud iudicem disceptatio et definitio (Santi, de iudic. lib. II, tit. I)». Nunquam apparuit quinam ex duobus contendentibus fuit actor, quinam reus; nulla partium citatio facta fuit, auditi non

fuerunt testes nec allata documenta; brevi, omnes veri processus normae omissae fuerunt. Ipse episcopus fatetur decretum condidisse animo iuvandi utrisque contendentibus et quaestionem dirimendi pro bono pacis, non autem secundum iuris iustitiaeque regulas nec animo partem laesam immittendi in proprii iuris exercitium; quae intentio episcopalis clarius elucet ex quadam eiusdem epistola una simul cum decreto ad confratres missa. Decretum ergo episcopi est extraiudiciale; in extraiudicialibus vero appellationis actus nonnisi improprie appellatio vocatur, cum sit non causae prosecutio apud iudicem superiorem, sed vera causae instauratio seu prima in litem provocatio »; (Lega, de iudiciis eccl. lib. I, vol. I, pag. 599). Proinde consequitur hanc causam non esse appellationem a sententia primi gradus sed ipsam causam primae instantiae; hinc iudicandum esse de ipso quaestionis merito, abstractione facta a memorato episcopi decreto. Quamobrem frustra opponitur res iudicata, sive quia decretum extraiudiciale nunquam in rem iudicatam transiit, sive quia confratres tempore utili recursum habuere, quem episcopus et ipsa S. Congregatio admisit.

Hisce praemissis, sodalitatis patronus ad meritum controversiae pergens, primo competere contendit confraternitati S. Onophrii, independenter a quocumque iure activo vel passiro familiae Malerbi ius nominandi proprium capellanum. Sane quoad ius electionis activum, testator vel ipsemet nominat personam, videlicet duos priores capellanos, vel vult ut electio fiat a confratribus legitime coadunatis; de familia vero Malerbi quoad hoc ne verbum quidem facit, et tamen notum est adagium: « testator ubi voluit dixit, ubi noluit tacuit ». Quinimo hodiernus capellanus, suos praedecessores imitatus, ut eligeretur supplex libellum confratribus obtulit.

Capellanus Malerbi iuspatronatus activum propriae familiae etiam ex eo coniicit quod ipsa pluribus annis pro ecclesiae cultu et instauratione magnas sustinuit expensas;

sed huic contradicit orator, quum sola congregatio caritatis, ad tramitem legis, omnes instaurationis cultusque expensas sustinuit. Quod si aliquando familia Malerbi aliquid sui impendit, abunde compensata est per stipendium ex bonis ecclesiae exactum pro suo custode contra sodalitatis voluntatem.

Sed patrocinator et ius patronatus passivum familiae Malerbi negat. Nam, ut ipse observat, ipsemet testator duos priores capellanos nominavit, inconditionate nempe Orsini et hypothetice unum ex filiis Io. B. Malerbi si tempore vacationis capellaniae aliquis adsit sacerdos; secus vero statuit electionem capellani in perpetuum fieri a sodalibus legitime adunatis, cum facultate eum mutandi aliumque pro eorum arbitrio assumendi.

Interpretatio autem testamenti a can. Malerbi facta nullimode admitti potest, quia dispositio testamentaria est tam evidens ut quaevis interpretatio contraria sensui litterali superflua evadat, imo et nociva menti testatoris. Ratio ab eodem canonico adducta, quia videlicet gens Malerbi ample beneficata fuit a Galanotti haereditate, nihil ad rem facit, nisi ad ostendendum quod, quando fundator illam beneficare voluit, clare loquutus est; quando vero noluit, nihil dixit.

Ceterum testator ad capellaniam non omnes Malerbi filios sed unum tantum ex eis in casu vacationis aptum vocat. At etiam dato quod ipse plures Io. B. Malerbi filios vocasset ad capellaniam, vocati absque dubio non praesumuntur descendentes, quia iuxta communem doctorum sententiam sub nomine filiorum non veniunt nepotes multoque minus pronepotes: « filiorum enim nomine comprehendi in fideicommissis et iurepatronatus omnes descendentes, sive a feminis sive a masculis prodeuntes, tritissimum est »; (Rota coram Veri, dec. 137, n. 29). « Generatim et proprie loquendo nomine filiorum non comprehenduntur nepotes »; (Menocchio, cons. 215, § 6). Et De-Luca affirmare non dubitat: « sub nomine filiorum non veniunt nepotes multoque minus pronepotes »; (De Fideicom. disc. 236, § 4). Et

praecise in hoc consistit capitalis distinctio etiam in iure romano admissa inter verba filii et familiae; filii enim vocati a vocatione nepotes atque descendentes excludebant; familia e contra omnes complectebatur: « decernimus familiae nomen talem habere vigorem, parentes, liberos omnesque propinquos per hanc appellationem significari »; (Cod. V, de verborum significatione).

Item frustra Malerbi ad praescriptionem appellat, sive quia ipsemet, absque ulla iuris praesumptione, a confraternitate petiit ut in capellanum eligeretur; sive quia ab a. 1860 tres tantum electi sunt capellani ex Malerbi domo, quamvis aliquando vacante capellania adessent eiusdem nominis sacerdotes; sive demum quia etiam dato et non concesso quod omnes sacerdotes Malerbi fuerint capellani S. Onophrii, ex eo tamen erui nequit eorum familiam hoc ius vi praescriptionis acquisivisse, deest enim animus dominantis, quum ipsi capellaniam possedissent tamquam deputati libere

a sodalitate electi.

Utique verum est, prosequitur advocatus, familiam Malerbi iure patronatus gaudere capellae B. Mariae Virgini Lauretanae dicatae in ecclesia S. Onophrii, proindeque congregationem caritatis prohiberi ab ipsius ecclesiae suppressione; sed ex hoc minime exurgit eamdem familiam iure pollere nominandi capellanum confraternitatis.

Relate ad subscriptionem 50 personarum asserentium populum Luci S. Onophrium vocare ecclesiam iurispatronatus familiae Malerbi, orator adnotat quod populus distinctiones iuridicas curare non valet, et quod ratio huius popularis opinionis desumenda est sive ex eo quod gens Malerbi capellam in ecclesia possideat, sive ex eo quod ipsa iam a pluribus annis abusive retineat claves habitationis custodis necnon ecclesiae, absolutum imperium exercendo. Ceterum non pauci subscriptores, tunc temporis ne suspicantes quidem de praesenti controversia, hodie se paratos esse fatentur declarare quod cives magis edocti retinent capellanum dependere a confraternitate, ad quam pertinet proprietas

ecclesiae. Ergo, quum ius confraternitatis sit diversum a iure Malerbi, nihil impedit quominus duo habeantur capellani, unus sodalitatis et alter Malerbi; imo hoc etiam inconveniens tolli potest per conventionem, vi cuius capellanus ecclesiae sicut anteactis temporibus onera quoque capellae Malerbi adimpleat.

Secundo advocatus probare adlaborat ad confraternitatem exclusive pertinere ius nominandi custodem; nam in testamento statuitur: « a confraternitate in perpetuum fieri electionem actoris, qui serviat tam ruri quam in civitate, curam gerat pauperum, curet ecclesiae nitorem eamque verrat, atque omnia necessaria peragat.... ». Qui proinde sub dependentia consodalitii, praeterquam officia simplicis actoris, alia quoque clerici-custodis adimplere debuerit. Hodie vero officium actoris proprium propter usurpationem pii Operis a congregatione caritatis factam cessavit, sed alterum clerici officium intactum permansit; ideoque confratres qui, independenter a capellano ipsaque familia Malerbi, iure gaudebant eligendi actorem-custodem, officio illius ob maiorem vim cessante, adhuc retinent potestatem eligendi clericum, qui curet nitorem ecclesiae et alia necessaria per- agat.

Ceterum, observat orator, ecclesiae custos a confratribus est eligendus hac quoque de causa, quia nempe iuxta testatoris mentem confratres sunt custodes nati ecclesiae, ac proinde ius habent eligendi personam sibi benevisam, quae eorum vices gerat in materiali templi custodia. Quamobrem ipse Galanotti onus custodi imposuit continuae residentiae, quae ex lege canonica iurisdictionem ecclesiasticam minime importat, in domo ecclesiae adnexa; dum e contra capellano tantum assignavit liberum cubiculum, quem pro suo lubito habitare posset. Hinc capellanus Malerbi dici nequit custos natus ecclesiae, eo quod obligationem habitationis perpetuae penes ipsam minime habeat; sicuti verificatur in parochis, qui soli sunt suarum ecclesiarum custodes propter obligationem continuae residentiae. Igitur can. Malerbi est

« ÖncekiDevam »