Sayfadaki görseller
PDF
ePub

simplex confraternitatis capellanus, ad quem proinde solummodo pertinet quasdam religiosas peragere functiones.

Relate vero ad capitulata, quae dictus canonicus in medium profert tamquam ab episcopo Zani a. 1680 approbata, vel sunt conformia testamento et tunc valorem habent, quia ab ipso vim obligandi accipiunt; vel sunt difformia et tunc nihil valent, quia nemo praeter Pontificem dispositionibus testamentariis derogare valide potest. Ceterum extat capitulatum, quod sodalitas praesenti capellano in suo electionis actu imposuit, quodque ipse recognoscere recusat; sed in eo ne verbum quidem fit de custodia ecclesiae capellano concessa, imo praescribitur absoluta eiusdem a confratribus dependentia.

Praeterea ex eo quod Malerbi gens possideat capellam in ecclesia erui nequit quod ius habeat clericum eligendi etiam contra ipsam sodalium voluntatem; ad eam proinde spectat cura capellae non autem totius ecclesiae; quemadmodum familia Malerbi, exceptione facta ab actuali capellano, semper retinuit, uti ex pluribus documentis et praesertim ex supplici libello a quodam Chrysostomo Malerbi a. 1771 ad confraternitatem porrecto liquet.

Concludit patrocinator observando quod omnes custodis electiones usque in hodiernum diem a confratribus semper factae fuerunt, atque ab auctoritate ecclesiastica et civili sancitae.

Tertio demum advocatus contendit cubiculum, quod adhuc superest, assignandum esse custodi eiusque familiae, non autem capellano. Etenim, postquam congregatio caritatis totam domum ecclesiae adnexam usurpaverit, sodalitati non supersunt nisi duo cubicula, quae concedenda videntur custodi, qui ex fundationis tabulis continuo residere tenetur cum familia penes ecclesiam ratione proprii officii, dum ex adverso capellanus ius habet tantum habitandi cubiculum pro suo usu et commoditate, quando ipsi videbitur. In conflictu autem duorum iurium, minus maiori cedat necesse est; necnon prius necessitati quam commoditati con

sulendum est. Eo vel magis quod habitatio nunc custodi assignata, quum duobus tantum cubiculis constet, minus digna est pro capellano; ex alia parte confraternitas ex se parata est penes congregationem caritatis aliam habitationem ipsi magis congruentem expostulare. Ceterum inde ab a. 1800 solus custos non autem capellanus illud cubiculum habitat, cui capellanus Tassinari per debitam compensationem a sodalitate acceptam renunciavit. Nihilominus suo arbitrio actualis capellanus potitus est cubiculi locique adnexi, atque clavium ecclesiae; inde indignatio confratrum, qui ab explendis religiosis muneribus sese abstinuerunt.

ANIMADVERSIONES EPISCOPI

Episcopus imolen., potius desiderio motus pacifice litem componendi quam iuridice eam dirimendi, hac de re die 30 ianuarii 1902 decretum emisit; hodie vero sui iudicii rationes huic S. Tribunali exponit. Ipse imprimis recognovit << confraternitati ius activum perpetuum nominandi capellanum, concedendo tamen familiae Malerbi praelationem electionis, potius in convenientia quam in iure fundatam, si in casu vacationis ex eadem aliquis adsit sacerdos ». Etenim, scribit episcopus, ex testamento apparet benevola testatoris dispositio familiae Malerbi favendi, sive quia eidem domum quamdam reliquerit, sive quia ipse testator sacro chrismati Io. B. Malerbi tenuit, sive quia successorem primi capellani nominavit aliquem presbyterum ex eiusdem filiis, sive demum quia uxor testatoris iam defuncti capellam atque gentilitium sepulchrum eidem familiae concessit. Quod confirmatur a constanti praxi, qua confraternitas semper praelationem dedit familiae Malerbi in electione capellani. His accedit, pergit episcopus, necessitas confraternitatis sibi amicam habendi familiam Malerbi, quae quum habeat iuspatronatus perpetuum capellae necnon ius ad sepulturam gentilitiam aliasque functiones, sola impedire potest ne ecclesia ipsa a civili potestate supprimatur, instante

praesertim congregatione caritatis quae expensas cultus solvere tenetur. Hac de causa episcopus Moretti a. 1870 ab ecclesia S. Onophrii translationem Missarum Malerbi concedere nequivit. Quinimo dictam praelationem suadet ipsa grati animi significatio confraternitatis erga Malerbi gentem, quae ecclesiam ditaverit multis et splendidioribus supellectilibus sacris, eamque providet de necessariis pro quotidiano cultu, necnon magnam partem habuit in ipsius ecclesiae instauratione. Demum si capellanus familiae Malerbi non esset etiam ecclesiae capellanus, oriretur inconveniens habendi in eadem ecclesia duos simul capellanos.

Praeterea episcopus imolen. concedit « capellano ius nominandi custodem seu sacristam ecclesiae, qui eius vices gerat, quamvis convenientia postulet ut hic sit quoque a confraternitate acceptus ». Nam ex testamento liquet capellanum pro tempore esse custodem natum ecclesiae, quum ipse debeat eiusdem curam gerere in ea aperienda et claudenda et omnia ad eum spectantia peragendo. Uti talis recognitus fuit a praedecessoribus episcopis in pluribus capitulatis, praesertim vero in illis ab episcopo Zani a. 1680 approbatis; uti talem ipsa confraternitas per actum authenticum diei 17 octobris 1881 declaravit actualem capellanum. Deinde episcopus ad maiorem rei intelligentiam advertit testatorem duas nominasse personas, nempe actorem qui serviat ruri mundetque ecclesiam, et capellanum qui curam gerat ecclesiae, eam claudendo et aperiendo et omnia ad eum pertinentia peragendo. Horum primus ratione officii est villicus et verrens ecclesiam, cuius electio ad confratres spectat; secundus est capellanus, qui arbitrio suo alium deputare potest vices suas gerentem, cuius proinde nominatio ad eum pertinet.

Tandem episcopus decrevit « capellanum ius habere ad habitationem ecclesiae adnexam pro suo usu et commoditate », quia haec est expressa testatoris voluntas.

Modo proponuntur prudenti Emorum Patrum iudicio sequentia

Acta, Tom. XXXVI. fasc. CDXXI.

3

Dubia

I. An decretum episcopi imolen. die 30 ianuari 1902 sit confirmandum vel infirmandum in casu; et quatenus affirmative ad secundam partem, et negative ad primam; II. An pertineat confraternitati S. Onophrii, independenter ab omni iure activo vel passivo familiae Malerbi, ius nominandi proprium capellanum in casu.

III. An praedictae confraternitati exclusive spectet ius nominandi clericum-custodem.

IV. An confraternitas disponere possit de reliquis cubiculis pro habitatione custodis eiusque familiae; aut assignare ea debeat capellano.

Resolutio

Emi Patres, causa cognita atque discussa, die 24 aprilis 1903 respondere censuerunt:

Ad I. Affirmative ad primam partem, seu confirmandum esse decretum iuxta modum; modus est ut in sequentibus. Ad II. Affirmative; aequum tamen esse ut in casu vacationis, si adsit sacerdos ex familia Malerbi, confratres, coeteris paribus, eum praeferant.

Ad III. Placere de concordia et ad mentem; mens est:

quod nominatio clerici-custodis fiat communi consensu a confraternitate et a capellano, et in casu dissensus provideat episcopus.

Ad IV. Episcopus iura utriusque partis ex bono et aequo componat.

[blocks in formation]

Iam a remotis temporibus capitulum bergomen. locupleti et felici statu fruebatur; quippe praeter tres dignitates, nempe archidiaconum, praepositum et archipresbyterum, unus et quadraginta canonici numerabantur, quibus in sacris solemniis explendis et in cultu ecclesiae operam dabant capellani numero plures et alii officiis manualibus addicti. At a. 1798 per rerum publicarum perturbationem in Galliis omnia bona capituli direpta sunt, idemque veluti ad internecionem redactum est. Napoleon Imperator autem ex conventione inita a. 1803 cum Pontifice Pio VII bona quaedam et reditus sub titulo Fundi Religionis » exhibuit capitulo; unde archipresbyter, theologus, poenitentiarius et alii decem canonici restituti sunt, adiectis novem capellanis choralibus. Aliam mutationem se passum esse refert capitulum et hanc vehementissime dolet, nimirum tunc a Napoleone spoliatum fuisse iure perpetuo constanterque possesso conferendi omnes dignitates, canonicatus et praebendas in

(1) Cfr. Summarium causarum, relatum in Vol. XXXV, pag. 689, n. V, in folio.

« ÖncekiDevam »