Sayfadaki görseller
PDF
ePub

laniis inseparabiliter adhaerere. Quare mirum non est, pergit advocatus, si episcopus semper dictas capellanias libere contulit, et ita cum adnexis officiis chori ac caerimoniarum, ut novus capellanus ad aliam capellaniam transiens resignare pariter debuerit adnexum officium. In omnibus collationum actibus vocantur expresse: « capellaniae chorales liberae collationis episcopalis », et in sueta Bulla collationis ita exprimitur: « Te ad dictam Capellaniam beneficialem admisimus et admittimus, nominamus et instituimus ». Capitulum vero explicite ius episcopi recognovit; archipresbyter enim, occasione cuiusdam vacantis capellaniae, modo unum, modo alterum sacerdotem coram episcopo commendare consuevit.

Interea dignabuntur Emi Patres, pro sueta iuris prudentia, infrascripta diluere

Dubia

I. An ad Capitulum Ecclesiae Cathedralis Bergomen. ius spectet nominandi canonicos eiusdem Ecclesiae Cathedralis, exceptis Theologo ac Poenitentiario aliisque canonicatibus, de quibus aliter cautum est in tabulis fundationis

in casu.

II. An ad idem Capitulum spectet instituere omnes Canonicos, non exceptis Theologo ac Poenitentiario, in casu.

III. An ad idem Capitulum spectet tum nominatio tum canonica institutio Archipresbyteri Capitularis, cui est adnexa cura animarum, salva approbatione Ordinarii, praevio examine, in casu.

IV. An ad idem Capitulum spectet ius nominandi Capellanos Chorales, Chori et Caeremoniarum Magistros, qui in eadem Ecclesia Cathedrali existant, in casu.

Resolutio

S. Congregatio Concilii, re mature perpensa, rescripsit:
R. Placere de concordia, et ad mentem.

SUMMARIUM CAUSARUM

Die 18 Iulii 1903,

In Palatio Apostolico Vaticano habita fuit Sacra Congregatio Concilii in qua, praeter alia, proposita sunt infrascripta dubia, iuxta morem eiusdem Sacrae Congregationis de iure discutienda; quaeque sequenti modo resoluta sunt:

PER SUMMARIA PRECUM

[blocks in formation]

IN FOLIO

I. PARISIEN. DISPENSATIONIS MATRIMONII. (sub secreto). R. Affirmative.

II. PARISIEN. - NULLITATIS MATRIMONII.

D. An sententia Curiae Parisiensis sit confirmanda vel infirmanda in casu.

R. Sententiam esse confirmandam.

III. CRACOVIEN. DISPENSATIONIS MATRIMONII. (sub secreto).

R. Affirmative ad cautelam.

IV. S. DEODATI DISPENSATIONIS MATRIMONII.

D. An sit consulendum SSño pro dispensatione super

matrimonio rato et non consummato in casu.

R. Dilata et compleantur acta iuxta instructionem dandam.

V. LUGDUNEN. SUSPENSIONIS ET REMOTIONIS AB OFFICIO. (reservata).

R. Prohibitionem et suspensionem sustineri.

VI. VALVEN.

REMOTIONIS A PAROECIA. (sub secreto).

R. Sententiam esse confirmandam et ad mentem.

VII. SYPONTINA IURIUM.

D. 1. An sententia Archiepiscopi diei 8 Ianuarii 1902 sit confirmanda vel infirmanda in casu.

2. An statua S. Agnetis V. et M. sit restituenda sacerdoti Limongelli seu potius eidem sit restituenda summa, pro emenda statua, impensa in casu.

R. Ad 1um Sententiam esse confirmandam iuxta modum et ad mentem.

Ad 2um Negative ad primam partem; affirmative ad se

cundam.

VIII. ASCULANA IN APULIA - CREDITI. (extra ordinem). D. Quamnam summam Archipresbyter Antenozio solvere debeat sacerdoti Conte in casu.

R. Ad Emum Praefectum cum Secretario.

EX S. CONGREGATIONE RITUUM

URBIS ET ORBIS

Decretum quo occasione iubilaei dogmaticae definitionis Immaculatae Conceptionis plura conceduntur privilegia.

Adventante anno quinquagesimo ab auspicatissima die 8 Decembris anni 1854, qua in maximo templo Vaticano de Immaculata Conceptione Beatae Mariae Virginis dogmatica definitio a S. M. Pio Papa IX solemniter pronunciata fuit ut huiusce iubilaei cursus in gloriam divini nominis, in eiusdem Deiparae Virginis honorem atque in fidei et pietatis incrementum verteret, Leo Papa XIII nuper vita functus et felicis recordationis, Commissionem ex quibusdam Emis Patribus Cardinalibus com

positam instituit, quae fidelium cuiusque ordinis et coetus studia et opera ad hunc specialem finem dirigendo et provehendo prospiceret.

Nunc vero haec Sacrorum Purpuratorum Commissio sub novis faustisque auspiciis Sanctae Matris Ecclesiae coelesti Sponso et Capiti perenniter iunctae et post brevem viduitatis luctum altero visibili sponso et capite iucunde decoratae, communia complurium Pastorum et fidelium vota humilesque preces Apostolicae Sedi reverenter porrexit. Quas a subscripto Sacrae Rituum Congregationis Secretario relatas, Sanctissimus Dominus Noster Pius Papa X, pro eo quo erga Deiparain Virginem studio et amore flagrat, benignissime excipiens, indulsit ut decurrente anno a proxime die festo Immaculatae Conceptionis B. M. V. computando, die octava cuiusque mensis, vel iustis de causis, Dominica eam immediate sequente, in Ecclesiis aut Oratoriis ubi, approbante loci Ordinario, quaedam exercitia pietatis fiant in honorem B. Mariae Virginis Immaculatae praeparatoria quinquagenariis solemniis enunciatae dogmaticae definitionis, unica Missa votiva, sive cum cantu sive lecta, de ipsius Sanctissimae Virginis Immaculatae Conceptione celebrari valeat cum eisdem privilegiis, quae competunt Missae votivae solemni pro re gravi et publica Ecclesiae causa iuxta Decretum n. 3922 De Missis votivis 30 Iunii 1896 § II, (1) quaeque concessa fuerunt Missae votivae de S. Corde Iesu pro prima feria sexta uniuscuiusque mensis ad normam Decreti n. 3712 Urbis et Orbis 28 Iunii 1889 (2) et subsequentium declarationum: ita ut huiusmodi Missa dicatur cum Gloria et Credo et unica Oratione, et dummodo non occurrat festum duplex primae classis aut Dominica item primae classis, aliquod festum eiusdem B. Mariae Virginis, Feria, Vigilia aut Octava ex privilegiatis: in quibus solummodo commemoratio fieri poterit per Orationem Missae votivae post Orationem Missae de die, sub unica conclusione.

Insuper eadem Sanctitas Sua supplici postulationi plene cumulateque satisfaciens hoc etiam liberaliter concessit, ut in praefatis Ecclesiis aut Oratoriis, praeter memoratam Missam votivam qualibet die octava mensis vel Dominica proxime sequenti indultam, ceteris Missis tunc addi possit commemoratio

(1) Vide Vol. XXXV, pag. 741.

(2) Confer Vol. XXI, pag. 694.

Immaculatae Conceptionis B. Mariae Virginis ad instar Festi duplicis simplificati: servatis tamen in omnibus Rubricis. Contrariis non obstantibus quibuscumque.

[blocks in formation]

Apud Emum et Rmum D. Cardinalem Dominicum Ferrata, loco ac vice Emi et Rmi D. Cardinalis Seraphini Cretoni, Praefecti S. Congregationis Rituum, atque Ponentis Causam Canonizationis Beati Iosephi Oriot, Sacerdotis Beneficiati ecclesiae S. Mariae Regum Barcinone, habita est Congregatio antepraeparatoria, in qua a Revõis Praelatis et Consultoribus theologis emissum est votum supra duo miracula, quae a Deo patrata asseruntur per intercessionem eiusdem Beati, quaeque pro eius Canonizatione proponuntur.

Die 1 Septembris 1903,

In Palatio Apostolico Vaticano habita fuit Congregatio Sacrorum Rituum Ordinaria, in qua Emi et Revmi Patres Sacris tuendis Ritibus praepositi infrascriptas causas retulerunt: 1. Aesina - Confirmationis cultus praestiti servo Dei Ioanni Baptistae a Fabriano, sacerdoti professo Ordinis Minorum, beato nuncupato;

2. Vercellen. seu Ordinis Praedicatorum - Confirmationis cultus servi Dei Ioannis de Vercellis, sexti Magistri Generalis Ordinis Praedicatorum, beati nuncupati;

3. Segusien. - Declarationis casus excepti a decretis Urbani VIII, necnon approbationis et concessionis lectionum II nocturni in honorem S. Iusti, monachi et martyris, patroni principalis totius dioeceseos et civitatis Segusien.;

4. Armacana - Dublinen. - Cassilien. et Tuamen. - Concessionis et approbationis officiorum et elogiorum Martyrologio inserendorum peculiarium Hiberniae sanctorum ;

« ÖncekiDevam »