Sayfadaki görseller
PDF
ePub

EX S. CONGREGATIONE CONCILII

CAUSAE

IN FOLIO

Num. I.

PARISIEN.

NULLITATIS MATRIMONII (1)

Die 16 Maii 1903.

Sess. 24, c. 1, De ref. matr.

Species facti

Parisiis die 29 Maii 1877 religiosum inierunt matrimonium Robertus de C.... a. 25 et Margarita de B.... 17 a. nata; exitu tamen infelicissimo. Margarita enim, uti fertur, non libere nupsit Roberto, contra quem invincibili antipathia detinebatur, dum amorem erga alium iuvenem fovebat. Ipsa coacta fuit, uti asseritur, ab avia Marchionissa de M...., utpote quae, non solum supremam exercens auctoritatem in universa familia, sed huiusmodi matrimonium ob Roberti nobilitatem et divitias firmiter volens, quibuslibet mediis voluntatem neptis frangere conata est.

Initis nuptiis, nec amore nec sollicitudinibus usus est vir ad sibi captandam mulieris repugnantis benevolentiam, quinimo ipsam fastidire coepit, atque contumeliis et iniuriis afficere; donec a. 1886, cum coniugale consortium propter iurgia contentionesque impossibile evasisset, mulier virum reliquit et apud matrem se recepit.

(1) Confer Summarium Causarum relatum in volumine XXXV, pag. 689, in folio, n. I.

Tunc Robertus a civili tribunali petiit et obtinuit separationem, quae a. 1889, ad eiusdem instantiam, iuxta legem gallicam in divortii sententiam conversa est. Deinde a. 1900 Margarita a Curia Parisiensi enixe flagitavit ut suum matrimonium declararetur nullum ex capite vis et metus. Curia vero, rite confecto processu, die 16 Augusti a. 1901 sententiam dedit: Non constare de nullitate matrimonii in casu.

Contra quam sententiam mulier ad S. Sedem recursum habuit; quapropter causa huic S. Tribunali definienda proponitur sub dubio: An sententia Curiae Archiepiscopalis Parisiensis diei 16 Augusti 1901 sit confirmanda vel infirmanda in casu.

Animadversiones Patroni

Margaritae patronus suam orationem in duas partes dividit; in quarum prima de metu in genere et de reverentiali in specie, in altera vero de coactione puellae illata disserit.

Et ad primam partem quod attinet, ipse praemittit principium, quod matrimonium, utpote contractus inter liberas personas, opus esse debeat voluntatum liberarum ; atque ad rem affert verba Alexandri III (Cap. 14 de Spons.): « Cum locum non habeat consensus, ubi metus vel coactio intercedit, necesse est ut, ubi assensus cuiusque requiritur, coactionis materia repellatur. Matrimonium autem solo consensu contrahitur, et ubi de ipso quaeritur, plena debet illa securitate gaudere, cuius et animus indagandus ne per timorem dicat sibi placere quod odit, et sequatur exitus qui de invitis solet nuptiis provenire ». provenire ». Iamvero, inquit patronus, libertati opponitur coactio sive physica sive moralis, quae constituitur actione super voluntatem exercita a causa externa. Si haec causa adeo potens est ut se quodammodo substituat voluntati, voluntas non erit amplius causa principalis et responsabilis actus, quia hic non est liber ac proinde quolibet valore iuridico destituitur. Ex quo patrocina

tor aliud deducit principium, nullum nempe esse contractum coactive positum, quum libertas necessaria in contrahentibus deficiat. Coactio vero exercetur per metum, nam voluntas ad vitandum malum, quod timet, actum ponit, quem sine coactione non posuisset. Unde metus erit gravis ac matrimonium irritans, si coactio fuit causa determinans et principalis coniugii.

Quae principia, contendit orator, applicanda esse metui reverentiali, qui a metu ordinario non differt, nisi ex persona a qua infertur, et definitur: « futuri mali existimatio, quod nobis ab iis metuimus in quorum legitima potestate sumus, et quos cultu et honore dignamur ». Quapropter etiam metus reverentialis erit gravis ac matrimonium irritans si extitit causa principalis et determinans contractus; quod in singulis casibus iudicandum est, habita ratione personarum, circumstantiarum et ambitus in quo metus exercetur. Unde, iuxta advocatum, summopere erraret qui crederet ad metum reverentialem gravem requiri verbera vel saevitias vel minas vel verba contumeliosa. Timor enim reverentialis stipatus esse potest aliis circumstantiis, videlicet precibus instantibus, suasionibus diuturnis et importunis, imperiosis verbis ; quae secundum naturam et indolem agentis vel patientis non minus urgere atque vexare solent. Ex quibus in animo patientis oritur suasio odii et indignationis superioris; quod malum grave est, et quo voluntas compellitur. Quae est etiam iurisprudentia recentissime recepta, nimirum diuturnas atque importunas persuasiones, imo preces assidue repetitas de proposito matrimonio contrahendo cum timore reverentiali coniunctas, sine minis quoque et verberibus constituere metum gravem, efficacem ad infirmandum coniugium. Ita Pignatelli (Tom. 9, cons. 130, n. 19); Gonzales (Lib. IV Decret., tit. I, de spons. et matr., cap. 15); S. Rota coram Emerix (Decis. 870, n. 7): << Suasiones et preces habentur loco compulsionis et coactionis, et ingerunt metum cadentem in virum constantem, maxime quando veniant a patre, et aliis superioribus ». Item

S. Rota coram Royas (Decis. 491, n. 8): « Ad hunc effectum irritandi matrimonium persuasiones et importunas instantias cum metu reverentiali coniunctas, provenientes ab eo quem reveremur satis esse probant Sanchez, Barbosa etc.; praedictis enim concurrentibus nec minae desiderantur ». Idipsum tradunt Schmalzgrueber (Tom. 4, p. I, tit. 1, § 315); D'Annibale (Summa Theol. mor. p. 3, § 315, et proleg. §§ 138, 14, etc.); Reiffenstuel (lib. 1, tit. 40, n. 95). Item Conscius (De separatione tori, lib. 3, cap. 4, n. 87): « Matrimonium est nullum sive consensus deficiat propter minas. et violentias, sive propter suspicionem tantum indignationis. parentum ». Huius principii rationem affert S. Rota coram Ludovisio (Decis. 374, n.7): « Iusta metus suspicio sufficit pro metu (Bald. cons. 165, lib. 2) ex eo quod in matrimonio animus debet esse liber non solum a compulsione, sed etiam a timore compulsionis ». Hunc in sensum ius dixit S. Rota coram Gregorio (Decis. 326, n. 5): Concurrunt importunae et continuatae persuasiones, quibus nomine patris sollicitabatur, quae sufficiunt sine minis et verberibus ». Idem confirmatur ab hac S. Congregatione in Lunen. seu Sarzanen. Nullitatis matrimonii, 22 Iunii 1833, quae firmiter retinuit : « Quum filiae modesta repugnantia neque prodest, neque iuvat, timor reverentialis pro metu gravi habendus est, qui nullum reddit matrimonium ». Et in Ianuen. Dispensationis matrimonii, 27 Aprilis 1844; Casanadien.Matrimonii, 30 Iulii 1863; et S. Iacobi - Nullitatis Matrimonii, 26 Novembris 1863: « Et ratio est quia, cum concurrunt et auctoritas metum inferentis et timiditas metum passae, satis sunt ad producendam matrimonii nullitatem ». Pirhing (Lib. IV, tit. 1, § 4, n. 119); Santi (L. IV, tit. 1, n. 143); D' Annibale (Ex 1. 22 De ritu nupt. S. Alphonsi Tom. VI, n. 1036); Gasparri (De Matr. Tom. II, n.815) etc. Quae doctrina multo magis locum habet, si metum incutiens plenam habeat auctoritatem, et metum patiens sit aetate minor, indolis submissae, etc.

-

In altera orationis parte ad moralem coactionem ac pro

inde matrimonii nullitatem demonstrandam patronus probare nititur :

1. Marchionissam fuisse indole absoluta; e contra puellam

indole dulci, et aviae omnino submissam.

2. Aviam nuptias firmiter voluisse; neptem ab iis abhorruisse. 3. Illam omnia adhibuisse media ad puellae voluntatem frangendam; hanc vero omnibus modis restitisse et nonnisi circumventam et oppressam detestatum matrimonium subiisse.

Quod Marchionissa fuerit indole absoluta probat orator ex depositione tum oratricis tum testium septimae manus, qui affirmant ipsam in familia absolutum imperium semper exercuisse, ita ut, etiam vivente viro, non solum filiae sed filii, quamvis ratione aetatis emancipati, eiusdem voluntati omnino subditi fuerint. Quae auctoritas maxima erat, cum Marchionissa ingentem fortunam possideret, qua potuisset pro lubitu unum vel alterum ditare; hinc in familia voluntas eius erat lex absoluta et observata, ita ut nemo ei contradicere auderet.

E converso, ait patronus, Margarita fuit indole dulci et aviae omnino submissa; uti colligitur ex depositionibus eorundem testium. Velle autem non creditur, qui obsequitur imperio patris vel domini: unde (L. I, ff. Quarum rerum actio, Quae onerandae) irrita declaratur promissio liberti domino facta : « Si liquido appareat, libertum metu solo, vel nimia patroni reverentia ita subiecisse ».

Quod Marchionissa hunc matrimonium firmiter voluerit, patrocinator ostendit ex eo quod plures fatentur eam continua coactione neptem ad illud contrahendum induxisse.

E contra, pergit advocatus, Margarita propositas nuptias abhorruit; nam plures testes asserunt ipsam fovisse antipathiam adversus Robertum. Et merito quidem, ait patronus; etenim puellam certe non latebat natura et mores viri, qui vino deditus erat et convivebat cum quadam muliere, ex qua ipse filios habuit.

« ÖncekiDevam »