Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Rationes Malazampa

Advocatus sacerdotis Malazampa imprimis contendit iuspatronatus sodalitatis S. Mariae de Gonfalone extinctum esse. Sane ipsa confraternitas per leges napoleonicas suppressa est. Hinc cum a. 1810 quoddam vacasset ecclesiasticum beneficium, cuius Priores sodalitatis una cum aliis erant compatroni, ad novi titularis nominationem sine Priorum interventu deventum est; imo et sodalitas declarata est suppressa, eiusque patronatus pars iure accrescendi in ceteris patronis consolidata recognita est. Insuper Administrator Apostolicus Cinguli, ex officio ab hac S. Congregatione requisitus super precibus Municipii cingulani de nova via struenda, quamobrem ecclesia S. Mariae novae, olim confraternitati de Gonfalone concredita, erat evertenda, ita suam aperuit sententiam: « Bonis omnibus queis confraternitas de Gonfalone potiebatur devenditis, de sodalitate in pristinum evocanda nihil unquam ab uno nemine hucusque actum fuit ob defectum dotis. Haec ecclesia, una cum altera S. Marci, modo ad revmam Cameram Apostolicam pertinet, quae tamen voluntatem suam mihi aperuit, ecclesias istiusmodi uni vel alteri piae confraternitati, sive privatis etiam personis lubenter donandi. Cum neutra dictarum ecclesiarum neque a sodalitate aliqua, neque a privata quavis persona sit hucusque expetita, sequitur rev. Cameram Apostolicam unicam adhuc esse partem super hac re interesse habentem ».

Factum autem suppressionis ab auctoritate ecclesiastica recognitum est, vi conventionis inter Pium VII et Rempublicam italicam a. 1803 initae, qua statutum est servari capitula ecclesiarum metropolitanarum et cathedralium, quibus pro convenienti dote assignabantur mansionariorum bona in massam communem conflata. In casu igitur non tantum de facto sed etiam de iure extincta est confraternitas Gonfalonis; ideoque liberae collationis effecta est praebenda mansionaria.

Triginta post annos a suppressionis die ab episcopo petitur ut dignetur sodalitium restituere, confratribus concedens eosdem honores (non iura), quibus ipsi in antecessum fruebantur. Episcopus confratribus, qui denuo nomen dare sodalitati declaraverant, spopondit editurum decretum repristinationis. At huiusmodi decretum nunquam latum fuit; extant enim preces, quibus repristinatio invocata est; acta non desunt, quae ab Ordinario et ab oratoribus in ordinem ad repristinationem gesta referunt; litterae Ordinarii asservatae sunt, quibus ipse novum confici sodalium album iubet igitur extare deberet decretum quoque episcopale repristinationis, si revera editum fuisse.

Verum, etsi daretur episcopum denuo restituisse sodalitatem, tamen iuspatronatus iterum ex privilegio concedere non potuisset, quia haec privilegia abrogata censentur a S. Tridentina Synodo (Sess. 25, cap. 9, de ref.), ita ut concors sit Doctorum sententia: « relate ad privilegium non sufficere concessionem episcopi »; Santi (Praelect. Iuris Can. L. III, t. 33, de Iurepatr.).

Nec huiusce concessionis fundamentum esse poterat quod iuspatronatus in casu ante suppressionem inerat sodalitati; nam hodierna confraternitas est nova sodalitas, veteri prorsus extincta, adeo ut lex postliminii nullimode applicari possit.

Demum neque ipsa consuetudo seu frequentia praesentationum invocari potest, vi cuius iuxta citatum Tridentini textum per praescriptionem iuspatronatus acquiri valet.

Praeterea sac. Malazampa patronus probare nititur electionem rev. Matalicani simoniace peractam esse. Sane (Decret. cap. 13, de Simonia) regula firmatur ut in rebus spiritualibus, vel spiritualibus adnexis, dandis vel accipiendis, omnis pactio absit, omnis conventio cesset. Vi huius regulae, quae hodie teste D'Annibale (III, n. 111-112) solum quoad beneficia obtinet: « in beneficiis quidvis pacisci simonia est; et fit maxime tribus modis, quoties nempe aliquod beneficium confertur impure, aliquo scilicet adiecto

pacto vel conventione, quae onus seu obligationem imponunt quae non inest iure, aut fundationum tabulis, vel alias iure canonico reprobata ». Iam vero nihil deest in casu ad pactum vere simoniacum constituendum, quia sacerdos Matalicani in supplici libello, quem sodalitati obtulit pro sua electione ad mansionariam, non solum se adimpleturum esse spopondit omnia onera praebendae inhaerentia, sed alia quoque mere voluntaria sub strictae obligationis vinculo, celebrandi nempe 25 missas, recitandi Rosarium et Litanias. singulis sabbatis, necnon inserviendi ecclesiae S. Marci etiam infra hebdomadam, quatenus utile vel necessarium iudicetur. Quam promissionem libenter acceptavit confraternitas, eamque in conventionem authentica scriptura firmatam convertit, eum praeterea taxando dimidia libella unaquaque vice aliquam ex dictis obligationibus non implevisset.

Quod pactum inter rev. Matalicani et dictam sodalitatem eo magis est reprobandum, quia obligationem imponit, quae neque iure neque vi fundationis inest. Etenim lex est ut « beneficia ecclesiastica sine diminutione conferantur », (Decret. III, cap. 12; Conc. Trid. sess. 25, cap. 5,de refor.) ita ut nec episcopus nec alius inferior collator beneficio vacanti et futuro eius successori nova onera imponere possit; (Cap. 8, de consuet.; cap. 7; de cens. Fagnanus ad cap. XI de praeb. n. 3; Santi, L. III, tit. 12, n. 2); et pro diminutione beneficii vel ipsa determinatio diei et horae habeatur, quibus Missa celebrari debeat, ubi huiusmodi onus in fundatione statutum non sit; (S. H. C. in una Pisaur., 2 aprilis 1647, et 17 mai 1633; Floren. 18 aprilis 1683, 1865 et alias).

De cetero complures Cinguli personae electionem Matalicani simoniacam fuisse diiudicarunt, ita ut de eadem evasit publica fama.

Ex adverso Matalicani sacerdos crimine simoniae rev. Malazampa incusat, dicens matrem ipsius confratri Aloysio Scalpelli decem promisisse libellas, si votum ille dedisset pro filio, eamdemque se sociam mandatario Valentino Ba

gliani iunxisse ad invitationes singulis consodalibus deferendas.

Sed sacerdotis Malazampa mater unum et alterum absolute negat, et sub iuramenti vinculo coram Vicario Generali et episcopali cancellario deponit se nunquam aliquid promisisse confratribus pro electione mansionarii, nec unquam se sociam iunxisse sacrestano in deferendis invitationibus electionis. Cui concinit ipse Malazampa, qui voluit coram Vicario Generali sua sponte cum iuramento deponere, se nihil nec per se nec per matrem confratribus unquam promisisse. Huiusmodi attestationes sunt vero conformes; nam Aloysius Scalpelli et Valentinus Bagliani sunt infensiores adversarii sacerdotis Malazampa, quapropter vix concipi potest, matrem rev. Malazampa cum eis pacta fuisse. De pietate autem, honestis moribus, deque absoluta peierandi incapacitate matris Malazampa amplissimum testimonium reddunt viri, omni exceptione maiores, tum laici tum sacerdotes. E contra Aloysius Scalpelli talis est vir qui nullam mereatur fidem, quum sit venalis et non bona fama apud concives suos gaudeat, ac denique ab ipso Malazampa pecuniam extorquere tentasset; imo semetipsum dementitus est, quia testes referunt ipsum asseruisse nihil a sac. Malazampa accepisse pro voto.

Insuper duobus aliis vitiis laborare electionem rev. Matalicani sustinet patrocinator; haec enim sunt electionis requisita « Ac praeprimis omnes, qui ius suffragandi habent, vocandi sunt; (Decr. cap. 18, 35 et 42, de elect.) ita ut si unus vel alter sit spretus, hic agere possit ad irritandam electionem peractam; (Glossa in cap. 8 de elect. in VI; Fagnanus in cap. 41 eiusdem tituli; Reiffenstuel in cap. 42 de elect., n. 115). Quaecumque itidem electio libera omnino esse debet, ita ut aliter facta sit ipso iure nulla (Decr. cap. 14 de elect.; cap. 3 eiusdem tit. in VI, § Coeterum, ibi). Cessat electio, dum libertas adimitur eligendi; huiusodi vero libertas deesse censetur etiam in casu subornanis, quae fit importunis precibus, comminationibus, vitu

perationibus, donis, promissis, aliisque mediis, artibus et modis illicitis sufficientibus ad commovendum, seu moraliter cogendum ad dandum suffragium uni determinato ». lamvero non omnes qui ius suffragandi habebant ad votum edendum admissi sunt. Carolus enim Francioni et Antonius Chiatti fuerunt expulsi, quia in albo confratrum, qui electioni die 15 iunii interfuere, eorum nomina desiderantur. Uterque coetui 8 iunii primae convocationis intervenit; sed uterque fuit exclusus: imo Antonius Chiatti ad coetum rediit et secundae convocationis diei 15 iunii, et tamen iterum fuit exclusus. Et hi duo non tantum sodalitati adscripti sunt, sed inter antiquiores confratres adnumerantur.

Dein addit advocatus quod complures suffragium dedere, qui iuxta sodalitatis statuta nequibant. Decernitur enim in Constitutionibus confraternitatis quod « confratres sodalitatis de Gonfalone esse non possunt, qui adscripti iam sunt uni vel pluribus aliis civitatis sodalitiis, quae publicis processionibus interesse tenentur ». Quod confirmatur a littera quadam episcopi Benvenuti a. 1834. Verum ex documentis. manifestum est complures eorum qui coetui diei 15 iunii adfuerant, ad confraternitatem Gonfalonis non pertinere, quum vel sodalitati Suffragii vel S. Ioannis Decollati vel utrique adscripti sint: quae duae sodalitates processionibus publicis interesse debent. Dum e contra confratres Francioni et Chiatti in albo aliarum sodalitatum non inveniuntur sed tantum confraternitatis de Gonfalone. Notatur quoque, quod Eraclius Sannucci et Torquatus Cavallini, qui auctores fuerunt dictae expulsionis, sunt aliarum sodalitatum officiales.

Electio tandem libera non fuit, quia preces imo et impositiones votantibus factae sunt pro rev. Matalicani sive ante electionem sive in ipso electionis actu. Sane de precibus testantur Marchio Felici-Puccetti et Orestes Frontaloni; quibus concinit Dominicus Francioni deponens Aloysium Scalpelli ipsum invitasse in electionis momento ad suf

« ÖncekiDevam »