Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Fort

[ocr errors]
[blocks in formation]

Pii Pp. X. ad Archiepiscopum Mediolanensem aliosque Episcopos provinciae Mediolanensis de Concilio Provinciali habendo.

PIUS PP. X.

DILECTE FILI NOSTER ET VENERABILES FRATRES, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM.

P

ERGRATUS Nobis, ut intelligitis, nuntius fuit; communi vestra al

latus epistola, Provinciale vos Concilium mox habituros, eiusque iam initia et fundamenta quaedam Rhaudii ad Virginis aedem posuisse. In quo vestrum cum pastorale studium tum pietatis erga Nos obsequium laudamus. Nam coire in unum, ut sacram provinciae vestrae disciplinam opportune firmaretis, certum vobis erat, sed diligenter censuistis maturandum, ubi id Nobis placere sensistis. Nos vero, quemadmodum ad ineundam rem suasores vobis fuimus, ita ad perficiendam adiutores esse volumus; propterea Spiritus Sancti lumina et auxilia consultantibus affluant, enixe vobiscum precabimur. Nostras autem preces potenti patrocinio suo certe auctura est Maria beatissima, cuius imploranda ope feliciter coepta vestra auspicati estis. Interea coelestium munerum pignus et paternae Nostrae benevolentiae testimonium, Apostolicam benedictionem habete, quam vobis, dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, et vestro cuiusque clero ac populo peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die 8 Iunii anno 1906, Pontificatus Nostri tertio.

[blocks in formation]

Ad Emum D. Card. Ferrari Archiepiscopum Mediolanensem qua Pius X gratulatur cum Episcopis provinciae Mediolanensis de celebrato Concilio provinciali.

PIUS PP. X.

DILECTE FILI NOSTER ET VENERABILES FRATRES, SALUTEM ET APOSTO

LICAM BENEDICTIONEM.

PROVING

ROVINCIALE Antistitum Mediolanense Concilium nuper fuisse persolutum ex litteris officii plenis, quas tu conlegaeque tui communiter dedistis, libenter accepimus. Cum iam pridem ab exordiis Acta Pontificia, Vol. V.

I

617622

Deum enixe precati simus ut quod coeperatis opus, quam erat utile, tam etiam esset auspicatum, nunc fastigio rebus imposito, iucundissime laetamur vobis quod ex animi vestri sententia atque unanimi adstantium plausu et consensione omnia inita consilia processerint. Mercedem amplissimam, quae apostolicos labores pro divina gloria aeternaque animarum salute obitos manet ac merito consequitur, Deus iustus iudex vobis large persolvat ac simul quae in communi Concilio deliberastis, ea in dioecesium vestrarum utilitatem secundo faventeque numine Ipse vertat. Interea, effusae benevolentiae Nostrae pignus, tibi dilecte Fili Noster, caeterisque Venerabilibus Fratribus, benedictionem Apostolicam peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die xvii Septembris anno MCMVI, Pontificatus nostri quarto.

PIUS PP. X.

[blocks in formation]

Qua Pius Pp. X laudat bina volumina de vita et de moribus Ven. Mariae Magdalenae Postel.

DD

DILECTO FILIO ARSENIO LEGOUX, PROTONOTARIO APOSTOLICO.

PIUS PP. X.

DILECTE FILI, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM.

E vita et moribus Ven. Dei Famulae Mariae Magdalenae Postel bina quae tu edidisti volumina, non equidem miramur, quod pii prudentesque homines vulgo laudent vehementerque probent. Nam primum ipsa opportunitas argumenti placet. Obversatur hic enim ante oculos mentis imago lectissimae foeminae, cuius religio atque actuosa caritas diuturno spatio aetatis illuxit Galliae per turbulentissima praesertim tempora, haud multum his dissimilia temporibus, quibus vivimus: mirificeque capiunt animos magnarum virtutum eius exempla, nominatim quum, maximis circumfusis dif ficultatibus et periculis, occulte vel administrationi sacrorum vel tuitioni sacerdotum generosa prospiceret. Quae quidem exempla idcirco videtur Deus revocari hodie velle, quum tam trepidis rebus utitur Ecclesia atque ipse est divinus cultus in discrimine, ut eadem catholicae in primis mulieres ex Gallia intelligant sibi esse proposita ad imitandum. Tu vero sic ista omnia exponis, ut legen

tes teneas tua non solum eruditione et doctrina, sed etiam pietate. Inflammatus quippe, ut palam est, huius praeclarae Vitae studio, scribendi genus adhibes, quod facile incendit alios in admirationemque Mariae Magdalenae traducit. Quare gratiam tibi habemus et de oblatis muneri voluminibus et de ipso in hoc opus insumpto labore; quem cupimus et confidimus multis fructuosum futurum. Auspicem caelestium bonorum ac testem paternae benevolentiae Nostrae, tibi, dilecte fili, Apostolicam benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die xx11 Novembris anno MCMVI, Pontificatus nostri quarto.

[blocks in formation]

Ad Archiepiscopum et Episcopos Boliviae, quibus Pontifex de hostilibus Gubernii Boliviani in Religionem ausibus conqueritur.

Α

VENERABILIBUS FRATRIBUS ARCHIEPISCOPO ET EPISCOPIS BOLIVIAE

PIUS PP. X.

VENERABILES FRATRES, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. FFLICTUM propioribus acerbitatum caussis, equidem velimus animum Nostrum communicare vobiscum, levandarum curarum cupidi, solatiumque e patria vestra, quasi ex explorata reli gionis sede, petituri. Contra, vestris etiam in civibus, iisque maxime audentibus, qui cum reipublicae curatione vigilantem etiam de spirituali bono fovere debeant industriam, non modicam reperimus molestiarum intimarum segetem, unde plane Nobis sollicitudo cumuletur. Nam quae in antecessum natio non alium publice cultum nisi catholicum, pro reipublicae institutis, agnoscebat, ea in praesenti libertatem, quam dicunt, cultuum sancire, ideoque pravitatum quoque religiosarum observantiam permittere non dubitat; vel ipso de civitatis Religione abrogato capite: quae antea meritam characteri sacro verecundiam custodiens, fori, quod aiunt, immunitatem clericorum ordini incolumem praestabat, ea nunc, rogata in comitiis lege, velle sese traditum hierarchiae privilegium posthabere patefacit: quae denique christiani matrimonii indolem ac dignitatem probe tenens, nativum propriumque Ecclesiae in chri

« ÖncekiDevam »