Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ex laudato schemate depromenda, ubi omnes loci, huc pertinentes, accurate compositi dignoscuntur.

Deinde autem inquisitio instituenda est de iis, quæ idonea atque opportuna videantur, ut in singulis Concilii oecumenici decretis tractentur. Et hac de re procedendum erit hoc modo.

Consultor (inito consilio, si ita in rem esse iudicaverit, cum uno alterove collega) in relatione sua

1.° proferat, quæ super hac singulari materia iam a Sancta Sede vel alias ordinata sunt;

2. disserat de condendi Decreti necessitate vel opportunitate; 3.o indicet, quæ in Decreto exprimenda sint et quæ satius non dicenda, rationesque ita agendi breviter exponat;

4.° textum ipsum Decreti plene conscriptum proponat; denique 5.o sensum singularium Decreti propositionum, immo et verborum explicet, in quantum hoc vel necessarium vel utile ipsi visum fuerit.

In hac opera sua auctor dictione quam maxime clara simulque brevi utatur, et si quando, exempli gratia, narratio eorum, quæ in aliqua provincia contra Ecclesiæ ius acta sunt, vel relatio legum civilium aut ecclesiasticarum vel explanatio argumentorum uberiore expositione indigere videantur, hæc omnia per modum appendicis addantur.

Tituli autem, hoc modo tractandi, sequentes esse poterunt.

I. EX CAPITE MAGISTERII.

1.° De Constitutionum, Decretorum et instructionum, quæ vel a Summo Pontifice vel ab Episcopis circa doctrinam eduntur, libera publicatione.

2.° De verbi Dei prædicatione et instructione religiosa libere exercenda.

3.o De scholis popularibus seu primariis.

4.° De collegiis et gymnasiis.

5. De scholis technicis et industrialibus.

6.° De Universitatibus.

7.° De sacerdotibus aliisque clericis munere aliquo in scholis, quæ a Gubernio pendent, fungentibus.

8.° De instructione et educatione clericorum.

II. EX CAPITE MINISTERII.

1.° De cultu divino tum intra tum extra ædem sacram libere exercendo.

2.° De observatione festorum.

3.° De administratione Sacramentorum.

4.° De cura pro militibus et pro incarceratis.

5.° De communicatione in sacris cum hæreticis.

6.° De heterodoxorum in Ecclesiam receptione, in quantum leges civiles libertati Ecclesiæ obsunt.

7.° De sepultura et coemeteriis.

III. EX CAPITE REGIMINIS.

1.° De Ecclesiæ libertate vindicanda in legibus ferendis, publicandis, iisque exequendis, necnon in exercenda iudiciaria potestate.

2.° De tribunalium Ecclesiæ erectione et ordine.

3. De sententiarum executione et poenarum qualitate.

4.° De iuvenum ad statum clericalem admissione eiusque conditionibus Ecclesiæ libertati contrariis.

5. De clericorum iuribus et privilegiis.

6.° De potestatis civilis in nominatione et electione Episcoporum interventu.

7.° De potestatis civilis cooperatione in nominatione et electione ad Beneficia et in eorum collatione vel institutione.

8.° De Episcoporum in officii sui coadiutoribus nominandis iure et potestate.

9.° De iure patronatus.

10.° De concursu in conferendis Beneficiis adhibendo.

11.° De bonis ecclesiarum immobilibus eorumque dominio et administratione.

12.° De causis Corporibusque piis.

13.o De Ordinibus religiosis et Congregationibus.

14.° De Confraternitatibus.

15.° De matrimonio.

Nota. Verisimiliter de hac materia in alia Commissio-
ne agetur.

16.° De tribunalibus matrimonialibus eorumque auctoritate, or dine et sententiarum executione.

17.° De variis inter catholicos et heterodoxos relationibus, quatenus legibus civilibus determinatæ sunt.

18.° De variis inter Sedem apostolicam et Principes vel rerum publicarum Præsides conventionibus.

19.° De Nuntiis Legatisque apostolicis.

H

LXIV.

(22 febbraio 1870).

Elenco degli schemi dei Decreti compilati dalle Commissioni preparatorie del Concilio
Vaticano, e ammessi dalla Congregazione direttrice, per esser sottoposti all'esame
dei Padri. Questo elenco fu distribuito ai Padri stessi nella Congregazione gene-
rale del giorno qui sopra indicato.

-

INDEX SCHEMATUM

QUÆ A THEOLOGIS ET ECCLESIASTICI IURIS CONSULTIS

PREPARATA FUERUNT.

I.

CIRCA FIDEM.

SCHEMA I. De doctrina catholica contra multiplices errores ex ra-
tionalismo derivatos.

PARS I. PROFESSIO DOCTRINE CATHOLICÆ.

1.° Contra materialismum et pantheismum ;
2.o Contra rationalismum absolutum.

PARS II. DECLARATIO DOCTRINE CATHOLICE CONTRA
PRINCIPIA SEMIRATIONALISMI.

A. De revelatione supernaturali.

1.° De fontibus revelationis in Scriptura et
Traditione;

2.° De necessitate revelationis;

3.o De obiecto superrationali revelationis, si-

ve de mysteriis.

B. De fide divina.

1.° De distinctione fidei divinæ a scientia ra-
tionali;

2.° De motivis credibilitatis pro fide chri-

stiana;

3.° De supernaturali virtute fidei, et de li-
bertate voluntatis in fidei assensu;


1

1

4.° De necessitate et supernaturali firmitate fidei.

C. De relatione inter fidem et scientiam.

1.° De ordine scientiarum ad fidem et ad auctoritatem Ecclesiæ custodientis depositum;

2.° De incommutabili veritate doctrinæ Ecclesiæ præ quavis scientiarum transformatione.

PARS III. DECLARATIO DOCTRINE CATHOLICÆ CONTRA ERRORES CIRCA SPECIALIA DOGMATA.

A. Doctrina de Deo.

1.o De unitate divinæ essentiæ in tribus personis realiter inter se distinctis;

2. De divina operatione ad extra communi tribus personis, et de Dei libertate in creando.

B. Doctrina de Verbo incarnato.

1.° De una divina persona Christi in duabus naturis;

2.° De redemptione et satisfactione a Verbo incarnato pro nobis præstita secundum humanam suam naturam.

C. Doctrina de homine secundum naturam spe

ctato.

1.° De communi origine totius generis humani ab Adam;

2.° De natura hominis composita ex corpore et anima rationali ut forma corporis humani.

D. Doctrina de hominis elevatione supernaturali.
1.° De supernaturali statu sanctitatis et iu-
stitiæ originalis;

2.° De hominis lapsu et de peccato originali;
De æternitate poenæ destinatæ cuivis pec-
cato letali in hac vita non expiato;
3.° De gratia, quæ nobis per Christum Re-
demptorem donatur;

De habituali gratia permanente et ani-
mæ inhærente;

De necessitate gratiæ ad quemvis actum salutarem.

SCHEMA II. De Ecclesia Christi.

PARS I. DE ECCLESIA IN SE SPECTATA.

A. De natura Ecclesiæ.

1.o Ea est corpus Christi mysticum;

2.° In ea extat concreta religio christiana unice vera, quæ ab Ecclesia seiuncta consistere nequit.

B. De proprietatibus Ecclesiæ, ut est societas. 1.o Ecclesia est societas vera, perfecta, spiritualis, et supernaturalis;

2.o Est societas visibilis;

3.o Ecclesia visibilis est una, in se penitus cohærens;

4.° Ecclesia est societas necessaria ad æternam hominum salutem, necessitate tum præcepti tum medii;

5. Extra Ecclesiam nemo salvatur: hinc sicut rationi, ita fidei christianæ repugnat doctrina de religionum indifferentia. C. De dotibus Ecclesiæ, ut ea perennis est. 1.° De Ecclesiæ indefectibilitate; 2.° De Ecclesiæ infallibilitate. D. De Ecclesiæ potestate.

Est in Ecclesia vera potestas non solum ordinis sed etiam iurisdictionis; legifera, iudiciaria, coercitiva, eaque independens. PARS II. DE VISIBILI ECCLESIÆ CAPITE. A. De primatu Romani Pontificis. 1.° De institutione primatus in beato Petro; 2.° De primatus perpetuitate in beati Petri · successoribus, Romanis Pontificibus ;

3.o De huius primatus divinitus instituti natura.

B. De temporali Sanctæ Sedis dominio.

PARS III. DE ECCLESIA SPECTATA IN SUIS AD SOCIETATEM
CIVILEM RELATIONIBUS.

1.° De utriusque societatis concordia;

2.° De civilis potestatis iuribus et officiis secundum doctrinam Ecclesiæ catholicæ;

3.° De specialibus Ecclesiæ iuribus

circa christianam institutionem et educationem iuventutis;

« ÖncekiDevam »