Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ea perexigua sit, exolvat absque Præfecti mandato, quod quidem etiam scriptura comprobetur, si ultra trium aureorum summam sit. Is alium quoque codicem servet, in quo bona, juraque universa Congregationis, actionesque illi competentes perspici possint, ma-' ximo scilicet ordine, et claritate omnibus etiam propria appellaione indicatis, singulisque contractibus, et scripturis, quæ ad rem faciunt designatis, et adscriptis. Ad finem vero mandati officii distinctam ipse rationem dati, et accepti Prefecto, et Assistentibus reddat. Tandem charitate, pietate industria bene instructus sit oportet: quippe qui Curatoris patrim i Christi, et ejus pauperum ministri personam substineat. Nec mus amans, et cupidus esse debet Congregationis feliciter amplificanda Alia item monita, quæ cæteris Collegis præscripta sunt, sibi quoque ipsi convenire sciat. Præter pecunias vero, quae ex fructibus Locorum Montium, aut aliorum bonorum Congregationis percipientur, cum aliæ quoque, vel e munificis Summi Pontificis, Eminentissimi Cardinalis Protectoris, Præfecti, aliorumque Prælatorum largitionibus, vel ex piis aliorum Fidelium eleemosynis pecuniæ in defensionem Causarum pauperum litigantium obveniant, magisque in posterum obventuras esse firmam in Deo spem habeamus, illas in Sacro Monte Pietatis Urbis a Quæstore deponendas esse sancitur, in creditum separatum Congregationis ad dispositionem Præfecti ; quas pro necessariis prædictarum causarum expensis, dumtaxat expendere fas erit, mandatis a Præfecto, et Secretario subscriptis. In principio autem cujuslibet anni, vel a Præfecto, vel a Sacri Montis Libro notam pecuniæ depositæ, ac mandatorum pro expensis prædictis factorum extrahendi officium Quæstoris erit; eamque in supradicto libro describendi, et in secunda anni Congregatione, quæ de mense Februarii habebitur, perlegendi.

CAP. XV.

De Secretario.

Secretarii velut grave est onus officii; sic illi maxima, et constans ad sustinendum charitas necessaria. Itaque præter eam fidem Secretarii propriam, qua nimirum res secreto peractas silentio premat; talem præterea eum esse decet, qui labores ferre, qui oneri par esse possit, tum jurisprudens, tum facilis, et ad nutum expeditus, ac plane ingenio ad id muneris propenso, ac prompto: cum et in oculis omnium versari, suumque persolvere officium

, et variis

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

hominum generibus satisfacere eum oporteat. Præ cæteris autem illi cordi esse debet ipsius Congregationis dignitas, et amplitudo; qua magna ex parte ejus officio innituntur, atque ab ejus potissimum diligentia et dexteritate pendent: ut si bene, ac studiose se gerat ; bene etiam se res habeant, suoque cursu feliciter provehantur; sin paulo remissius, ac negligentius agat, nutare, et claudicare, quasi altero axe infirmo, ac debili, confundi, ac prope labefactari necesse sit. Quamobrem licet privato officialium cœtui, ut dictum est quem libuerit designandi jus sit nihilominus in re tanta plerosque consulere, ac mentem scrutari fit opportunum. Secretarius igitur paulo ante quam conventus cogaty, adesse debet, ut simul cum Præfecto pauperes audiat, supplicesqu libellos accipiat; an iis quidquam desit provideat, eorum summaria ad legendum conficiat, res omnes ita paret, ut ne Congregatio longius producatur, dum tardius, quam par est expediuntur negotia, cause distribuuntur. Adsideat autem scabello ad tabulam officialium, paratis sibi omnibus, quibus ad ea scribenda, quæ illi mandabuntur, opus fuerit. Ad finem Congregationis, cæteris omnibus absolutis, primo notulam perleget causarum, quarnm Procuratores præsentes non sunt, pauperis litigantis, nomen, regionemque, in qua ille habitat, vel si exterus ille sit, patriam indicans; quorum omnium, ac etiam Procuratoris causæ breviculum adnotabit. Patritium illi addictum regioni, vel causis pauperum litigantium exterorum, ubi is de illorum numero sit, et Procuratorem conveniet, quem de causæ statu exacte sciscitabitur, quosque obices illius prosecutioni offendat, inquiret; atque si opus fuerit, ne、 sedulam defensioni causæ operam navare illum pigeat, sollicitabit, eumdemque ad Congregationibus personaliter interessendum hortari non desinet. In proxima vero Congregatione, nisi Procurator, qui hoc ipse peragat, adsit, omnia distinctim enarrabit. Deinde inopum petitiones summatim perlegat, supplicesque libellos inscriptis nominibus exporrigat iis, qui illi negocio præfecti fuerint. Tum omnia in codicem redigat, nihil omittens eorum, quæ notatione digna fuerint ; ut ex ipso codice omnium causarum, vel post multum temporis ratio reddi queat, et nostri fructus instituti ad Dei Omnipotentis gloriam, atque omnium solatium non obscure dignosci. Quod quidem fiet, si is quam brevissime, atque ordinatissime adnotet ipsas pauperum petitiones diem, decretaque ea de re lata; quibus cause, negotiave commissa ; qui forte adjuncti; quinam dati Advocati; quid obtentum a judicibus, cæteraque omnia, quæ causæ cursum facile ob oculos ponant; quem finem habuerit; an per sententiam, an per transactionem, ac

si indecisa remanserit, et deserta; num morte alicujus, culpave; ac voluntate ipsius Clientis, aliaque similia. Perutilis quoque erit, omnibusque gratissima illa sedulitas, et industria, quod ex ipsomet codice indicem sibi conficiat, omnium causarum, quæ toto saltem biennio fuerint connotatæ, digestis alphabeti ordine ipsorum egentium petitionibus, indicatisque numero paginis, quo expeditius eas, de quibus aliquando quæretur, inveniat. Alterum item librum ipse adservet, in quem acta Congregationis insigniora ordine referat, puta officialium electiones, nomina eorum, qui semestri quoque tempore in nostro numero repositi sunt, aliaque id genus memoratu digna. Alio insuper volumine Congregationis benefactores describendi sunt cum notabili eleemosyna, sive ea enumeratæ pecuniæ sit, sive alterius speciei. Sed et Secretarii partes erunt oculatissimo loco tabellam affigendi, cui eorum fratrum nomina, qui convenire solent, adscripta sint ea ratione, ut primo loco Prælati sint juxta ipsorum ordinem; tum alphabetica serie cæteri omnes; quos quidem demere, ac reponere meminerit, prout quisque longo tempore vel abfuerit, vel redierit. Neque enim fieri potest, ut una omnes uno tempore tabella capiat. Alteram quoque tabellam exponendam curabit, quæ officiales omnes suo tempore demonstret. Rursus hoe illi curæ sit, ut et Indulgentias palam exhibeat, et cætera ejusmodi, quæ in conspectu fratrum locari arbitrio superiorum expediet. Cætera itidem omnia Congregationis scripta, quæ perpetuo servanda sunt, designato ipse loco custodiet. Epistolas Congregationis nomine exarabit, Præfectique manu subscriptas, sigillo Congregationis obsignabit. Præterea ad ejus officium pertinebit, urnas cum calculis paratas habere, easque cum res exiget circumferre. Continget enim aliquando in congressibus, ut non manifeste suffragia iniri placeat, sed vota quisque sua per calculos significare satius dueat. Scriptum denique apud se habeat, ubi quisque ex fratribus habitet; ut id pos sit indicare tum illi qui mandatarius dicitur, a quo ex more conventus singulatim indicitur, tum etiam ipsis clientibus egenis, quibus sane pro virili morem gerere, commisereri, accommodare sese, atque eorum necessitatibus, inscitiæ, desolationi opitulari, sciat sui muneris partes esse præcipuas et permagni apud Deum optimum maximum meriti.

[ocr errors]
[ocr errors]

CAP. XVI.

De Pacificatoribus.

Quatuor Virorum munus, qui Pacificatores appellantur, erit pacem, et concordiam inter eos, qui ad Congregationem confugiunt, et eorum adversarios conciliare; præcipue si utraque pars inopia prematur, aut cognatione aliqua sit conjuncta. Quod quidem eo majorem industriam, acrioremque diligentiam postulat " quo majoris charitatis est opus, et inter omnes excellens, ac vere Christiano homine dignum. Cum igitur aliquid illis negocii datum fuerit, quod ipsis vel per se, vel cum Procuratoribus, et Advocatis sit conficiendum; adhibeant animos, prompte, ac sedulo ad eam sese rem admoveant; neque ullum studium, ac laborem prætermittant, quod ad optatum finem consequendum possit conducere ; neque humillimum quemque cum res tulerit, domum adire, compellare, alloqui dedignentur. Quis enim filium Altissimi non imitetur, qui pacis, et charitatis ergo a summo cæli solio in hæc ima terrarum descendere, atque indigna tanto numine pati non dubitavit?

CAP. XVII.

De Visitatoribus Infirmorum.

Visitatores infirmorum dicuntur, quorum provincia est cognoscere, an aliqui ex fratribus morbo teneantur; eos, nomine Congregationis invisere, atque iis ea charitatis, atque humanitatis officia præbere, quæ ipsis sunt a majoribus significata. Tum si forte ii morte eripiantur, id Congregationi renunciare, atque ut consueta iis suffragia fiant monere quod quidem misericordiæ opus cum Christus nobis adeo inculcatum reliquerit, summo quodam studio, atque animi ardore nos amplecti oportet; ac tum maxime exercendum est, cum fratres in mortis periculo, atque in ipsius extremo confli ctu versantur. Quo tempore nemo sit fratrum, qui ex animo non commisereatur, atque ea auxilia, vel precibus, vel alia quavis ope suppeditet, quæ ipsorum vires, ac temporis angustia patientur ut ipsi quoque, cum ejus hora venerit, paria paribus referantur.

[ocr errors]

CAP. XVIII.A

De Sacrista.

Sacrista iis omnibus præsit, quæ ad ipsius Oratorii cultum, ac ornamentum , atque ad altaris usum, atque instructionem pertinent. Curet præterea, ut quæcumque pro conventibus necessaria sunt, opportune sint parata. Ad hæc faciat, ut tabula officialium sacro aliquo libro semper instructa sit. Adjiciatur tabella earum precum, quæ ante Congregationem, et litaniarum, quæ ad finem reeitantur. Adsint, et horologium, et alia hujusmodi, quæ apponi consueverunt. Sed præ cæteris suas esse partes sciat, ut saltem ante mensem Præfectum, ac privatum Officialium coetum de proximo Immaculate Conceptionis, ac S. Ivonis festo admoneat; ut in tempore constitui possit, qui ornatus, apparatus, musica, celebritas fieri debeat. Quibus statutis, ipse rem studiose urgeat, et exequatur, suscepto ad gloriam Sanctissimorum Protectorum libenter labore. Qua in re, sicuti fastus omnis fugiendus; sic nihil omittendum, quo nobis more Urbis quicquam ad grati animi pietatem profitendam reliqui faciamus. Denique non minus ipsi, quam cæteris enitendum est, ut annali suo curriculo aliquem ad pium Virginis gregem adjungat.

Hæ sunt nostræ Congregationis Constitutiones, ea brevitate conscriptæ, qua maxime pro claritate, ac simplicitate adversus captiones potuimus. Quas quidem nolumus immutari, minui, aut augeri ulla ex parte posse, nisi Congregatio ipsa, duabus partibus eorum fratrum, qui præsentes fuerint in sententiam euntibus, consenserit, constituerit, atque suffragia per tres separatim menses eodem modo ter inita id constanter pervicerint. Cæterum, si qua exinde eveniant, quæ aliquam provisionem requirant, nova semper decreta, ut assolet, Congregatio condere poterit, duabus partibus eorum, qui tunc temporis interfuerint per suffragia affirmantibus. At perraro, ac nisi urgente necessitate id fiat. Si autem alia forte Congregatio aggregare se voluerit, omni charitate fratres obsequantur; dummodo ex tribus fratrum intervenientium partibus duæ in eo conveniant. Iis tamen Congregationibus, quae in Collegiis Regularium Clericorum S. Pauli sunt institutæ, quarum nostra hæc Romana tamquam caput est, Præfectus, re cum cæteris Officialibus communicata, beneficium aggregationis per literas Congregationis signo obsignatas impartiri ne omittat.

« ÖncekiDevam »