Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tibus distribueret; contemplando egregius, non tamen agendi officia prætermittens: clarus ob æquitatem servatam dum Judex fuit, sed longe clarior ob leges, justitiamque propagatam, dum patronus in foro versatus est; laboris patientissimus; ingenio acer; facundia pollens, sed exemplis præstantior; orando ardens; juvando promptus; largiendo liberalis; in pauperes misericors; in omnes beneficus. Nec vitæ merita mortem dissimilem nacta sunt. Ejus corpus in Ecclesia Trecorensi sepultum est, ubi miraculorum numero , ac splendori pietas, votaque precantium respondent. Anno autem 1347 Clemens VI. Pont. Rom. cui virtutes cognitæ erant, cum illi se in somnis Ivonis imago scipioni innitentis, ac plurima luce radiantis obtulisset, eum in Sanctorum numerum retulit..

LAUS DEO.

Breve Indulgentiarum sa. me. Pauli Fourbong.

PAULUS PAPA V.

Ad perpetuam rei memoriam.

Nam. 2.

Cum sicut accepimus, in Ecclesia, seu Oratorio Clericorum Breve di Paolo V Regularium Congregationis S. Pauli Decollati in Platea Columna dei 5 Dec. 1616 de Urbe, una pia, et devota Christi fidelium Confraternitas sub Conceptionis B. Mariæ Virginis, et S. Ivonis invocationibus, non tamen pro hominibus unius specialis artis, canonice instituta existat, cujus Confratres, et Consorores quamplurima pietatis, et eharitatis opera exercere consueverunt; Nos, ut Confraternitas hujusmodi majora in dies suscipiat incrementa, de Omnipotentis Dei misericordia, ac BB. Apostolorum Petri, et Pauli ejus auctoritate, confessis omnibus utriusque sexus Christi fidelibus, qui dictam Confraternitatem in posterum ingredientur, die primo eorum ingressus, si vere pænitentes, et confessi Sanctissimum Eucharistiæ Sacramentum sumpserint, plenariam; nec non descriptis, et pro tempore describendis in dicta Confraternitate Confratribus, et Consororibus, in cujuslibet eorum mortis articulo, si vere pænitentes, et confessi, ac Sacra Comunione refecti, vel quatenus id facere nequiverint saltem contriti, Nomen Jesu, ore si potuerint, sin minus corde devote invocaverint, etiam plenariam.. Ac eisdem nunc et pro tempo

re Confratribus et Consororibus etiam vere pænitentibus, et confessis, ac Sacra Communione refectis, qui ejusdem Confraternitatis Ecclesiam, vel Cappellam, seu Oratorium in Conceptionis ejusdem B. Mariæ Virginis, et S. Ivonis festis diebus a primis vesperis usque ad occasum solis festorum hujusmodi singulis annis devote visitaverint, et ibi pro Christianorum Principum concordia, hæresum extirpatione, ac S. Matris Ecclesiæ exaltatione pias ad Deum preces ef fuderint, plenariam similiter omnium peccatorum suorum indulgentiam, et remissionem misericorditer in Domino concedimus; insuper eisdem vere pariter pænitentibus, et confessis, ac S. Communione refectis; qui Ecclesiam, vel Cappellam, seu Oratorium hujusmodi in Nativitatis Domini Nostri Jesu Christi, et Pentecostes, nec non Nativitatis, Purificationis, et Assumptionis ejusdem B. Marie Virginis festis diebus a primis similiter vesperis usque ad occasum solis festorum hujusmodi annis devote visitaverint, et ut supra oraverint, quo die prædictorum id egerint, septem annos et totidem quadragenas; quoties vero pacem inter inimicos composuerint, seu componi fecerint, vel procuraverint, aut blasphemantes, et Nomen Domini in vanum assumentes, sive obscoena verba proferentes admonuerint, eosque correxerint, aut devium aliquem a via salutis reduxerint, vel in locis ubi doctrina Christiana edocetur præsentes fuerint, seu moribundis ad bene moriendum opitulati fuerint, vel alias quomodolibet saluti animarum Christi fidelium incubuerint, trecentos dies; iis vero, qui processionibus dicta Confraternitatis de licentia Ordinarii faciendis interfuerint, aut pauperes hospitio susceperint, vel eleemosynam dederint, sed etiam infirmos in hospitalibus visitaverint, et operam suam quovis modo impenderint, aut carceratos juverint, et consolati fuerint, ac etiam qui pauperum, viduarum, et pupillorum, aliarumque miserabilium personarum causas in judicio, gratis tamen tuendas, et defendendas susceperint et in illis patrocinati fuerint, aut quoscumque pauperes ea, quæ ad salutem sunt, docuerint, vel corpora defunctorum, tam Confratrum, et Consororum dictae Confraternitatis, quam aliorum ad sepulturam Ecclesiasticam associaverint, vel si medici fuerint, pauperes infirmos gratis similiter curaverint; præterea iis, qui pænitentes et confessi Sanctissimum Eucharistiæ Sacramentum sumpserint, vel illud tam cum ad infirmos, quam cum in processionibus defertur, comitati fuerint, aut ante illud oraverint, seu Sacrosancto Miss Sacrificio, vel Sacris Concionibus interfuerint, aut si Sacerdotes fuerint, Ecclesiastica Sacramenta Christi fidelibus ministrave

rint, vel officium B. Mariæ Virginis, aut illius coronam, seu Ro-:
sarium, vel salutationem Angelicam ad sonum campane flexis geni-
bus recitaverint, sive dictam Ecclesiam, vel Cappellam, seu Ora-
cium, ut supra orando visitaverint, vel etiam jejunaverint, vel
quodcumque pietatis, vel charitatis opus exercuerint, toties pro quo-
libet prædictorum operum ducentos dies de injunctis eis, aut alias
quomodolibet debitis pænitentiis in forma Ecclesiæ consueta relaxa-
mus. Præsentibus perpetuis futuris temporibus valituris. Volumus au-
tem, ut si alias dictis Confratribus, et Consororibus præmissa pe-
ragentibus aliquam aliam indulgentiam perpetuo,
vel ad tempus›
nondum elapsum concesserimus, præsentes nullæ sint, atque etiam
si dicta Confraternitas alicui Confraternitati aggregata jam sit, aut
in posterum aggregetur, aut quavis alia ratione uniatur, vel etiam.
quomodolibet instituatur, priores, et quævis aliæ litteræ Apostolicæ
illis nullatenus suffragentur, sed ex tunc eo ipso prorsus nullæ sint..
Datum Romæ apud S. Mariam Majorem sub annulo Piscatoris,
die 5 Decemblis, 1616, Pontificatus Nostri anno XII..

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Cum præcipuus Congregationis nostræ scopus, ac finis sit Dei Omnipotentis gloria, et nostra ipsorum salus, prima harum Consti-tutionum præscriptio sit;,, Fratres ut omnes quærant primum Re- Matth. 6.. gnum Dei, et justitiam ejus,, atque hinc potissimum sua consulant, eamque vivendi rationem, quæ vere christiano digna est instituant, et colant. Itaque et sacris, statisque conventibus adesse meminerint qui festis diebus haberi solent, et frequenter sacra confessione expiari, sanctissimoque Christi Domini Nostri Corpore se recreari cu

Coloss, 3

rent: nam et copiosissimos indulgentia thesauros, quibus per eximiam PAULI V Summi Pontificis benignitatem Congregatio nostra ditata est, ita consequimur. In primis vero erga SSmam Virginem Deiparam, a qua nostri hujusce operis et originem, et incrementum omne agnoscimus, et stabilitatis speramus præsidia, singulari quadam veneratione, et animi pietate sint affecti; atque illam omnibus quidem locis, ac temporibus, sed iis præcipue quæ ipsis mysteriis sunt sacrata, quam maximo cultu, et obsequio demereantur. Quorum in numero cum Immaculata ipsius Conceptio, cujus titulum nostra hæc Congregatio præfert, amplissimum locum obtineat; ea die ne quis otio sit, qui convenire, sacraque synaxi se reficere omittat. Pietati in gloriosissimam Virginem istae, ac affectus erga S. Ivonem accedat, qui alter patronus huic Pio Operi adoptatus est, ut iHum tamquam clarissimum Religionis, caritatisque parentem vene. remur, ac veluti exemplar nobis ad imitandum proponamus. Cujus. quidem Natalis dies summo quodam studio ac celebritate agendus est: nec quisquam ex nostris iis quæ in Sacello nostro ad ipsius honorem, ac cultum fient, non intersit. Istis autem Immaculatæ Conceptionis, ac S. Ivonis solemniis exceptis, si quis antequam in nostram venerit, alteri forte Congregationi adscriptus reperiatur, consuetas ibi spirituales exercitationes illi prosequi integrum erit. Prout et piæ quædam alia actiones, quæ apud nos sunt in usu, voluntariæ prorsus, atque ad cujuscumque arbitrium erunt: Cujusmodi sunt certis diebus ad sese flagellis cædendum convenire, infirmos ad Xenodochia visitare, atque his similia.

CAP. II.

De iis, quæ in fratres Congregationis, et in pauperes
ex proprio Congregationis instituto
agenda sunt.

Alter, quem nostra Congregatio intuetur scopus est charitas in proximum. Atque idcirco fratres nostri omnes ex præcepto Apostoli ita se induere studeant viscera misericordiae, ut eam omni loco, et tempore præseferant, et quoad ejus fieri possit re ipsa testatam faciant, primum in seipsos, deinde in pauperes. In seipsos quidem, ut veluti ejusdem corporis membra, uniusque membri articuli invi1. Cor. 12. 25. cem solliciti sint, atque omnes seipsi mutuo juvent. Neque hoc in vita solum, sed etiam post mortem. Quare si quis forte ægrotave

rit, eum fratres, maxime vero ad id munus, ut infra dicetur, deputati invisent. Si vero is morte obierit, proximo conventu omnes simul alternis recitabunt psalmum De profundis, et singuli primo quoque tempore pro animæ illius requie sacrum fieri ad altare pri vilegiatum curabunt. In pauperes autem ea charitas eluceat, ut iis ex instituto pro viribus quisque, ac conditione egregia animi alacritate, ac quasi certatim opem ferat. In hoc præcipue nostrum positum est institutum, et tota ratio nostri consilii: ut peculiari quo-` dam studio, gratuito, Christique solius gratia patrocinium suscipiatur pauperum, ac maxime pupillorum, et Viduarum ad omnia hujus almæ Urbis Tribunalia, atque in omnibus eorum causis civilibus, minime vero in quæstionibus de crimine; nisi forte aliquando, et in iis, pro casus dignitate, et pro merito innocentis, pluribus fratrum præsentium suffragiis defensio, atque advocatio decernatur. At vero qualiscumque illa sit, nullius omnino rei controversia recipiatur, nisi per supplicem libellum, cui Parochus, sive Religiosus aliquis spectatæ fidei Romæ degens subscripserit, ac dignum' patrocinio nostro testetur, utroque nomine scilicet et ob paupertatem, et ob mores. Ob paupertatem autem dignus ille intelligatur, qui vere præsenti rerum statu nullo modo litis impensas sustinere possit arbitrio, sententiaque Congregationis. In quo quidem maxima cura incumbet non modo Præfecto, aut Secretario, sive cuicumque libellum capere contigerit, verum etiam causarum patronis: ne patrocinium nostrum cuiquam tribuatur, qui nec justam habeat litigandi causam, nec veram nostrum auxilium implorandi indigentiam. Quin immo si forte accidat, ut quis in clientelam nostram accipiatur, qui ex adhibita diligentia dignus censeatur, mox tractu temporis contrarium appareat; re cum Præfecto, et Adsistentibus communicata, statim ab ea causa abstineatur. De egenis advenis idem juris sit, quod de aliis: cum ii quoque a Deo in sacris Libris, œque as pupilli, et Viduæ nobis commendentur. In hoc uno differant; quod testimonium Parochi manu conscriptum afferre non cogantur; sed sufficiat subscriptio viri, cujus fides nota sit.

CAP. III.

De ascribendis in Congregationem.

Cum vetus illud scitum sit: Non omnia omnibus licere, atque illud etiam constet: Deum ipsum veritate delectari, tum admirabili

« ÖncekiDevam »