Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ANNO 2. Sermonum pag. 517, et seqq. juxta alteram JUBILÆI. editionem Parisiis procusam an. 1709. Quo tem

[ocr errors]

pore Bononiæ moram traximus, et nostras identidem ad populum Instructiones evulgavimus quæ primum in plures tomos digestæ, mox Latine redditæ, in unum volumen in folio compactæ sunt, unam procudimus, quæ tom. 3. Italicæ editionis est ordine duodecima, in Latino autem volumine occurrit quinquagesima tertia. Porrò in hac Instructionę, omissis Theologorum disceptationibus, universum Dioecesis. nostræ populum monuimus, ac hortati sumus, ut, occasione Plenariæ Indulgentiæ, quam Prædecessor noster Clemens XII. promulgaverat, injunctis operibus alia pietatis opera superadderet, ac dignos pœnitentiæ fructus faceret, aureo illo Venerabilis Cardinalis Bellarmini documento ex tom. 2. Controversiarum in tractatu de Indulgentiis lib. 1. c. 12. §. Ad tertium, illis. proposito Accipiunt prudentes Christiani Pontificias Indulgentias ut simul etiam studeant dignos poenitentiæ fructus facere, ac pro suis peccatis Domino satisfacere. Sed et illud adjecimus, quod Cardinalis Pallavicinus in Historia Concilii Tridentini lib. 24. c. 12. num. 6. adnotavit, falsam nimirum esse illorum sententiam, qui rentur, Christianos, propter Indulgentiarum usum, desides fieri, atque a satisfactione, quæ Deo criminum nostrorum vindici præstanda est, avocari. Sane, cum homines dubii omnino sint, an Indulgentiarum fructum re ipsa comparaverint, stimulus pluribus superest, quo urgentur, ut novo salutarium operum ac laborum quæstu, in solidiorem spem erigantur. Præterquamquod, opera ad lucrandas Indulgentias statuta, cum in praxim usumque revocantur, pietatem adaugent, atque, ut quotidiano constat experimento, novum inducunt habitum, quo quis semel instructus, alia virtutis opera facilius exequitur. Equidem Bonifacius VIII. Basilicarum visitationem, ab exteris quindecim vicibus, a Romanis vicibus triginta

peragendam præscripsit, atque huic operi lu- AENO crum Indulgentiarum sociavit. Non ideo tamen JUBILÆN cætera pietatis opera silentio præteriit, immo verò in sua Extravaganti Antiquorum, de pœnitentiis, et remissionibus, quæ inter communes Extravagantes legitur, expressis verbis hæc addidit: Unusquisque tamen plus merebitur, et Indulgentiam efficacius consequetur, quo Basilicas ipsas amplius, et devotius frequentabit. Hæc autem iis affinia sunt, quæ et Nos supra inculcavimus, monentes, ut, præter opera, quæ præcipiuntur, alia Christifideles exerceant pia opera, quæ spiritui ac votis Ecclesiæ consona erunt. Nec aliud subindicant ea veteris formulæ verba, quibus Prædecessores nostri usi sunt, et Nos item utimur, cum populo solemniter benedicimus. Expleto quippe Benedictionis ritu, Plenaria Indulgentia conceditur; ac præterea humiles ad Deum funduntur preces, ut adstanti populo nedum perseverantiam in bonis operibus, sed et cor semper poenitens tribuat, hoc est, ad nova pœnitentiæ opera, quibus præterita expiantur crimina, ritè comparatum: quamvis aliunde bene sperare liceat, præteritorum criminum culpam pœnamque æternam, in Pœnitentiæ Sacramento fuisse dimissas; et temporalem, quæ superest, poenam, ope Indulgentiæ, quæ pridem conceditur, fuisse dilutam.

S. 29. Apud vulgatum Anastasium in Vitis Peregri Prædecessorum nostrorum Zachariæ, et Pascha- nis etiam lis legimus, nonnullas prope Vaticanum Tem- hospitia plum extructas fuisse hospitales domos, in qui- suppetent bus peregrini, qui ad Limina Apostolorum pervenerant, excipiebantur, et reficiebantur. Ejusmodi ædificia, sive temporum, sive hominum injuria, jamdiu eversa sunt. Alia tamen, in variis Urbis locis posita, insignis Romanorum pietas excitavit, ad quæ quovis tempore, po. tissimum verò Sacro Jubilæi Anno, liber patet aditus peregrinis, qui ad Urbem hanc confluunt, ut Beatorum Apostolorum deosculentur Limina

[ocr errors]

ANNO atque Indulgentiarum thesauros acquirant: quiJUBILEI. bus ea item, quæ sive corpori alendo,

sive

animo piis operibus proborum Sacerdotum ope reficiendo necessaria sunt, abunde suppeditantur. Hæc sunt, quæ tibi duximus significanda. Atque plena animi Nostri benevolentia tibi, tuoque gregi universo Apostolicam Benedictionem elargimur.

Datum ex Arce Castri Gandulphi die 26. Junii 1749. Pontificatus Nostri Anno IX.

[graphic][ocr errors][merged small]

mimmmmmm

ANNO

mmmmmmmm JUBILÆI.

POENITENTIARIIS

In Basilicis et Ecclesiis Urbis pro Anno Jubilæi deputatis, et Confessariis a Cardinali Urbis Vicario designandis, Facultates eodem Anno exercendæ conceduntur: adjectis opportunis Monitis, et Declarationibus.

BENEDICTUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

Ad futuram rei memoriam.

CONVOCATIS

ONVOCATIS per alias nostras Apostolicas Lit teras Universis Ecclesiæ Filiis ad celebrandam No scum proximè recurrentis Anni Sancti solem aitatem; iisque jam, ut confidimus, ad Supremi Pastoris vocem, Sacerdotali præsertim Fratrum Nostrorum Episcoporum tuba inclamante, excitatis; ad officium nostrum pertinere judicamus, non solum convenientes ex toto Christiano Orbe Fideles aperto charitatis pat.næ sinu excipere; sed etiam omnia, quæ confluentium necessitatibus, aut utilitatibus opportuna fore prospicimus, in antecessum parata atque disposita habere; ut hominis illius Regis in Evangelicis Litteris laudatam providentiam imitemur, qui, quum ad Cœnam magnam vocasset multos, quæcumque ad uberem splendidumque convivii apparatum spectarent, ita sollicite curare non destitit, ut instante hora Cœnæ, mittere potuerit invitatis dicere, quia parata sunt omnia. Et Nos igitur pluribus per elapsos Menses curis et sollicitudinibus, quantum humanarum rerum conditio patitur, id efficere studuimus, ut omnibus, quicumque ad Tom. VII. Р

XX.

Exor

dium.

ANNO Sanctam Civitatem iter arripient, nihil sive JUBILÆI. ad Divine Religionis cultum, sive ad Christianæ pietatis exemplum, sive ad itineris, hospitiique commoda deesse posset ; Et nunc, attendentes, quænam potissimum a suprema ligandi atque solvendi potestate Nobis cum Apostolicæ vicis Officio commissa, expetere possint plures, qui ad oblatum remissionis et indulgentiæ munus assequendum', cum vero pœniten-' tiæ spiritu, et devotionis affectu accedentes, commissorum forsan delictorum oneribus gravati, aliisque conscientiæ vinculis adstricti, et impediti reperiantur; hæc etiam peculiari studio a Nobis ordinata, et mature provisa fuisse omnibus, ad quos pertinet, specialiter verò infrascriptis Sacramenti Pœnitentiæ Ministris, præsentium Litterarum tenore ab iis præsertim diligenter observando, edicimus et declaramus : Nil magis optantes, quam ut omnes, quicumque animum peccatis ægrum, aut Censuris, impedimentisve irretitum gerunt, procul abjecto formidate difficultatis terrore, ad Ecclesiasticæ curationis fidenter remedia confugiant, per quæ copiosum Redemptionis fructum consequentes, et sanitati reddantur et paci, et in filiorum Dei libertatem, confractis impietatis compedibus, vindicentur.

[ocr errors]

Novimus sane Prædecessores nostros Romanos Pontifices, in quorum tempora superiores, nostroque tempori propinquiores Jubilæi Universalis Anni incurrerunt, hunc morem servasse, ut per geminum præcipue organum, per Cardinalem scilicet Majorem Poenitentiarium, perque Cardinalem ipsorum in Urbe, ejusque districtu Vicarium in spiritualibus Generalem, et idoneos Confessarios deputari, et eorum amplificari facultates providenter mandarent.; ut nec sacrorum Ministrorum copia per Urbem nec his facultatum amplitudo deesset, ad Poenitentes, pro variis cujusque causis, Deo reconciliandos, et culpa jam exsolutos, ad assequen

« ÖncekiDevam »