Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[blocks in formation]

Decanus et facultas theologorum Parisiensium, om

nibus in Christo fidelibus, Salutem. Quum hodie per concionatorum in asserendis dogmatibus altercationem videamus plerosque fidelium, iuxta id quod Ephesiis scribit Paulus, tanquam parvulos fluctuantes ad omnem ventum cuiusvis doctrinae circumferri et agitari: nostra autem intersit, quod in nobis erit, dissidentes opinionum fluctus componere: de sanctissimo christianissimi Regis proposito abunde persuasi, quidnam circa articulos hodie a plerisque controversos, et christianis doctoribus concionatoribus praedicandum, et caeteris Christi fidelibus cum universa sit ecclesia credendum, paucis hoc ordine visum est unnotare.

Quia haec est magistralis definitio, notandum est quod probationes non sunt additae: quia hoc derogaret antiquis scholae Parisiensis privilegiis. Sed propter quosdam nimis curiosos, qui nihil hodie credere volunt, nisi bene probatum: ego de superabundanti aliquid hic transeunter dicam pro confirmatione, sive pro supplemento determinationis suprascriptae et infra scribendae. Principio, locus ab Principio, locus ab autoritate plurimum valere debet in ecclesia. Quanquam autem magistri nostri deficiunt in scripturae testimoniis, compensant tamen hunc defectum in alia autoritate quam habent: ecclesiae scilicet, quae aequipollet scripturis, vel etiam secundum doctores praevalet in certitudine. Quod autem magistri nostri in unum congregati sint ecclesia, probatur sic quia sunt sicut arca Noe. Est enim ibi multitudo ex omni genere animalium. Deinde quum in schola Pythagorae tantum unius hominis valuerit autoritas, ut ad probationem sufficeret illud Ipse dixit, quanto magis sufficere debet, quod tot magistri nostri simul una voce dixerunt. Praesertim quum ante resolutionem factam cantata sit illis bassa missa de spiritu sancto. Et quum ex parte fuerint illuminati post ientaculum, ex parte vero zelosi propter choleram in ieiuno stomacho dominantem.

ANTIDOTUM.

Quum vetat apostolus nos similes esse pueris (Eph. 4, 14), qui fluctuemus, et circumferamur quo

vis vento doctrinae, rationem simul, qua possit hoc caveri, praescribit: ut coalescamus omnes in unitaPorro fidem alibi idem testatur concipi ex verbo tem fidei, quam agnitionem filii Dei esse definit. Dei (Rom. 10, 17). Qua ratione, alio quoque loco (Eph. 2, 20), fideles superstrui debere docet, super fundamentum apostolorum et prophetarum. Et Costabiles, neque dimoveri se patiantur a spe evanlossenses hortatur, ut permaneant in fide fundati ac gelii, quod audierant (Col. 1, 23). Unde et a Luca (Act. 17, 11) merito laudantur Thessalonicenses, qui doctrinam, eam tamen ad scripturae examen exiquum amplexi essent magna promptitudine Pauli gebant. Neque vero aliter stare potest, quod idem Paulus alibi (1 Cor. 2, 4) tradit, fidem nostram non in sapientia hominum consistere, sed in potentia Dei, nisi a solo Deo pendeamus. Sicut scriptum est: Audite me, et vivet anima vestra (Is. 55, 3). Atque hoc est quod praecipit Dominus per Ieremiam: Propheta, cui revelavi sermonem, annunciet sermonem meum bona fide (Ier. 23, 28). Item per Petrum: Si quis loquitur, loquatur ut eloquia Dei (1 Petr. 4, 11). Proinde si quid controversiarum inciderit, non hominum arbitrio transigi aut decidi,. sed una Dei autoritate componi, aequum est. Atque hoc significat Paulus, quum adversus Satanam non alio nos gladio armat, quam verbo Domini (Eph. 6, 17). Hoc quoque ipsum suo exemplo nobis ostendit Christus: quum a Satana impetitus, non aliud ad resistendum opposuit, quam scripturae testimonia (Matth. 4, 4 ss.). Alioqui non verum esset elogium, quo eam Paulus commendat, quum utilem esse testatur, non ad docendum modo, et ad monendum, sed etiam ad redarguendum (2 Tim. 3, 16). Ergo quum nunc opinionum varietate tumultuetur mundus, hoc unico remedio nobis utendum est. Ad scripturam dico, vel, ut ait Isaias, ad legem et testimonium (Is. 8, 20), tanquam ad sacram anchoram, confugiendum, ut secundum apostoli praeceptum, unum sentiamus omnes, sed in Christo (Rom. 15, 5). Praeclare enim Augustinus: ubi de re obscura disputatur, non adiuvantibus scripturae divinae certis clarisque testimoniis, cohibere se debet humana praesumptio, nihil faciens alteram in

partem declinando. ) Itaque in quaestionibus hodie controversis sequamur regulam, quam teste Theodorito 2) Constantinus in synodo Nicena episcopis dedit, ut ex puris Dei oraculis earum petamus definitionem. 8)

ARTICULUS I.

De Baptismo.

Certa et firma fide credendum est baptisma omnibus etiam parvulis ad salutem necessarium esse: ac per ipsum dari gratiam spiritus sancti.

[ocr errors]

Probatur sic: Quia alias baptisma per mulieres datum, nihil valeret, quod est expresse fundatum in hac fide, quia baptismus sit de necessitate salutis: Utcunque sit prohibitum in concilio Carthaginensi, quod mulieres baptizare non praesumant, sine aliqua exceptione. Imo quod est fortius, ventilatur ardua quaestio inter doctores, utrum infans in periculo mortis, si non adsit aqua, debeat potius proiici in puteum quam commendari Deo cum exspectatione eventus. Hoc autem esset homicidium dignum morte, nisi diceretur quod baptisma sit de necessitate salutis. Sunt etiam aliae quaestiones, utrum infans, in defectu aquae naturalis, debeat potius baptizari cum lotio, vel cum aquis artificialibus, alias stillatitiis, quam relinqui sic, donec habeatur aqua. Item, utrum non sit verus baptismus, conspuere super faciem, in casu necessitatis. Quae omnes quaestiones non tantum essent supervacuae, sed etiam stultae, nisi teneremus hoc principium.

ANTIDOTUM.

Offerri nobis in baptismo, ac exhiberi tum remissionem peccatorum, tum spiritus sancti gratiam, pii omnes confitentur. Eo quoque agnoscunt opus habere infantes: non tanquam adiumento ad salutem necessario, sed tanquam sigillo, ad obsignandam in illis adoptionis gratiam, divinitus ordinato. Sanctos enim fidelium liberos nasci tradit Paulus (1 Cor. 7, 14). Et sane nequaquam illis conveniret baptismus, nisi iam in hac promissione salus eorum inclusa esset: Ero Deus tuus, et Deus seminis tui (Gen. 17, 7). Non enim filii Dei per baptismum fiunt. Sed quia promissionis beneficio haeredes sunt adoptionis, ideo ad baptismum eos admittit

1) Libr. 2. de peccat. meritis et remissione in fine.
2) Libr. 1. histor. eccl. cap. 7.

3) Versio gallica addit haec: Car comme dit sainct Hilaire, c'est un grand desordre quand on determine de la doctrine Chrestienne selon le iugement des hommes ou par leur authorité (au livre des Synodes contre les Arriens au commencement).

ecclesia. Et sicut olim Israelitarum liberis, si ante diem octavum mortui essent, nihil nocebat, quod circumcisionis sacramento carerent, ita hodie, modo nulla, aut contumacia parentum, aut negligentia intercedat, sufficit infantibus fidelium ad salutem sola promissio, qua in societatem ecclesiae ab utero adoptantur. Fit enim Christo iniuria, si imminutam Dei gratiam eius adventu putemus. Atqui filios suos vocabat Deus olim, quicunque ex Israele nascerentur (Ezech. 18, 4). Nec legimus baptizatum fuisse Ioannem, qui tamen aliis baptismi minister erat. Sic ergo habendum est, quemadmodum in patre fidelium Abraham praecessit iustitia fidei circumcisionem, ita in fidelium liberis hodie baptismo priorem esse adoptionis gratiam, sicut promissionis verba sonant: Ero Deus seminis tui. Huius autem gratiae baptismum esse confirmationem, ut fidei nostrae adiumentum.

ARTICULUS II.

De libero Arbitrio.

Eadem fidei constantia est tenendum, homini inesse liberum arbitrium, quo potest bene vel male agere, et per quod, si etiam in peccato mortali fuerit, Deo adiuvante, ad gratiam resurgere valet.

Probatur sic: Quia magistri nostri sic determinarunt post Aristotelem et omnes philosophos, qui rationem in homine dominam constituunt loco spiritus sancti. Et hoc etiam est fundatum in ratione invincibili: quia alias non esset meritum, quod est opus elicitum ex potentia liberi arbitrii, concurrente Dei gratia. Et nisi voluntas esset effectiva volitionis, non bene staret ordo moventium et motorum. Praeterea non essemus cooperatores Dei in facienda salute nostra, nisi concurreret motus et actio voluntatis, cum auxilio gratiae. Nam quod Lutherani dicunt, ipsam cooperationem esse ex dono Dei, quia voluntas sit reformata ut consentiat Deo, et adducunt pro se scripturam, et formalia verba Augustini, qui dicit in principio libri De bono perseverantiae, quod Deus dat talem gratiam suis, ut sibi perseveranter adhaereant: Item in libro De correptione et gratia, 2) ubi dicit, dari nobis gratiam. qua non tantum possimus, sed etiam velimus, idque efficaciter: Item, gratia Dei indeclinabiliter et inseparabiliter agi fideles: Responsio est facilis, quod determinatio facultatis est supra opinionem unius doctoris, iuxta illud: Plus vident oculi, quam oculus. Similiter quod adversus fundamentale princi

1) Gallus: au lieu que les Lutheriens disent que c'est le sainct Esprit. 2) Versio habet: De cooperation et grace.

« ÖncekiDevam »