Sayfadaki görseller
PDF
ePub

delitiae. Cur igitur luxum et delitias domi suae grassari ita patitur: nisi forte quod illinc divinae leges exsulant? Sed quis hominem mente esse alienatum non videt, ut sancto coniugio tam petulanter maledicere non vereatur? Quid enim? An patriarcharum tabernacula, aedesque prophetarum ac piorum regum profana quaedam luxus receptacula fuisse dicet? An in apostolorum domibus nihil nisi luxuriosum reperiet? Quae unquam coelestis philosophiae puriora fuerunt sacraria? Atqui, eos fuisse coniugatos legimus. Quin etiam id inter summas eorum laudes spiritus Dei numerat, quod pie et in casta disciplina familias suas educarent. Exclamat Exclamat rursus: Quis furor, quodve delirium, carnalibus curis ac desideriis eos immergere, qui non nisi puritatem colere debent? Omitto quod diabolica amentia percitus [pag. 196] subinde coniugii honorem scelerate deformat. Sed hoc cuius est furoris, furiosos et deliros vocare, qui in ordine sacerdotali coniugium probant? Quum certum sit, annis plus trecentis in tota ecclesia fuisse probatum. Paulus quum ad exquisitissimam amussim praescribit quales oporteat esse episcopos, nominatim coniugatos laudat (1 Tim. 3, 2). Neque enim dicit, qui fuerint: 1) sed praesentem statum commemorat. Quocum sibi putat esse negotium, quum in Dei spiritum Pauli ore loquentem foetida sua maledicta eructat? Idem Paulus testis est apostolos, quas habebant uxores, non modo retinuisse in suo contubernio, sed huc et illuc circumduxisse (1 Cor. 9, 5). Tota ecclesia, quum in perfectionis suae flore esset, ne et Deo coniugii autori, et prophetis apostolisque iniuriam faceret, pastores suos maritos habuit et patresfamilias. Quum ducentis fere post annis fanatici homines caelibatum imperare vellent sacerdotibus, sanctus martyr Paphnutius, qui ad extremam senectutem caelebs vixerat, acriter intercessit, suaque autoritate perfecit, ut synodus Nicena liberum sacerdotibus, ut prius fuerat, coniugium relinqueret. Nunc phreneticus iste, cornuum, quae in mitra gestat, fiducia, quasi solem cadere e coelo videat, ad tantum prodigium obstupescit. Et tam exsecrandae in spiritum blasphemiae excipiuntur magno cum plausu. Pergit deinde foetidas suas voces ructando. Nam, ut se Ovidium legisse probet, quod profanus ille de impudico amore dicit, detorquet ad sanctum coniugium: Non bene, inquit, conveniunt nec in una sede morantur delitiae maritales et mens in Deum erecta. [pag. 197] Ergo, secundum hanc pecudem, neque prophetae, neque sancti patres, neque apostoli, neque infiniti martyres unquam animos in coelum sustulerunt. Ergo Moises, cui prae aliis datum est coram et quasi facie ad faciem Deum videre, mente in terram

curvata nihil unquam coelestis gratiae gustavit. Eiusdem fere etiam notae est, quod eos viam Balaam sequi dicit, qui sacerdotibus coniugium permittunt. Quasi honestum piumque coniugium in casto Dei timore auspicari, et madianitica scorta populo Dei miscere, pelliciendis ad idololatriam animis, nihil inter se differant. 1) Nicolaitas praeterea vocat sacerdotes omnes coniugatos: quasi qui in ducenda una uxore variis ac profusis libidinibus quae passim hodie in toto papatu grassantur remedium quaerit, promiscue uxores vulget ac prostituat. Sed negat hic bonus doctor, necessarium esse corrigendae incontinentiae remedium, quod Paulus ex spiritu Dei iniungit. Contendit enim posse, quicunque volunt, ustionis morbo eximi: quia scriptum sit: Omnia possum in eo qui me confirmat. Sed non considerat ex adverso, Christum his solis esse adiutorem, qui vocationi suae obtemperant. Ergo ut victricem illam Christi potentiam in omnibus experiamur, pendere nos ex Dei mandato necesse est: ne quis sibi plus sumere ausit, quam ab illo conceditur. Quid autem Paulus ad haec? Aperte pronunciat, non omnibus communiter dari continendi facultatem: eos vero omnes, qui incontinentiae vitio laborant, ne urantur, ad coniugium se conferre iubet (1 Cor. 7, 9). Quid etiam Christus ipse? Quum apostoli [pag. 198] audita caelibatus laude, beatum vivendi genus esse dicerent, negat omnes esse eius capaces (Matth. 19, 11): quo significat non alios esse idoneos, nisi qui peculiariter a Deo vocentur. Atque hinc satis apparet, nihil minus quam ecclesiasticas esse leges, quae a coniugio arcent quos illuc nominatim spiritus Dei invitat. Certe Apollonius vetustissimus scriptor, teste Eusebio, Montano) exprobrat, quod matrimonia primus solverit, et primus solvenda docuerit. Cuius se discipulos ostendunt, qui nec contrahi volunt coniugia secundum Dei institutum, et quae sic contracta erant, rata negant esse. Porro, ne insanire absque ratione videatur Cenalis, terram mox incolarum multitudine obrutum iri admonet, nisi caelibatu nimia soboles cohibeatur. Perinde hic loquitur subtilis doctor, ac si caelibatus et continentiae nullum esset discrimen. Atqui, omnes norunt propagando hominum generi nullum esse magis foecundum semen quam sacerdotale. Eo enim prorupit indomita omnium fere monachorum sacerdotumque papalium libido, ut castissimus merito censeatur, qui domestico scorto contentus est. Quare, ne terram repleant, non a coniugio prohibendi tantum, sed penitus castrandi erunt. Alioqui fieri non desinet, quod pridem esse factum norunt omnes: ut, pro legitimis duobus, cogatur terra tres

1) Add. ainsi que Balaham fut inventeur d'un tel ma2) qui a esté un meschant heretique.

1) il ne dit point qu'on elise ceux qui auront esté mariez, querelage. ains qui le sont.

alere spurios. Quod nisi Cenalis totum capitis sui acumen in mitra episcopali haberet, nunquam ita se propinasset vel pueris ridendum. Quid enim obsecro risu dignius, quam quum emissarios tauros pinguiter in otio et usque ad saginam pasci iubet, [pag. 199] ne soboles nova succrescat? Verum hoc maioris etiamnum amentiae est, quod quum benedictionem suam Dominus vocet humani generis propagationem, Cenalis quasi infelicem strumam scalpello resecari praecipit: et quasi fortuito gignerentur liberi, timet ne supra iustum modum excrescat numerus. Sed digna est sacrilega talium hominum superbia, quae se in extremas quasque absurditates praecipitet. Nam si tot monstruosis nefandarum scortationum exemplis sancti coniugii contemptum ultus est Deus: quanto graviore supplicio digni sunt contumeliosi isti insultus, quibus bacchatur importunum hoc animal? Caeterum, ut nomini suo respondeat Coenalis, ') iterum ad culinam revolvitur. Nam si homini solitario vix tria, inquit, sacerdotia sufficiunt, quomodo numerosae familiae unum sat erit? Nisi plus quam vecors esset, annon cogitaret in promptu esse responsum: non modo optimum fundum esse parsimoniam, cui magis patresfamilias assuescunt, sed istis solitariis, quos iactat, multo semper amplius esse sodalitium? 2) Frugaliter cum uxore et liberis vivet maritus, ut ex tenui quoque reditu aliquid supersit: at sacrifici papales, priusquam meretrices, spurios, lenones ac lenas expleverint, multo uberiores absumpti erunt proventus, quam qui multis honestis familiis pares fuissent. Quid profusos luxus enumerem, in quos quidquid undecunque rapere possint vel radere, tanquam in gurgites inexhaustos proiiciunt: ut videantur tantum ad perdendam pecuniam ingeniosi? Nam quo magis abundant, totum fere orbem [pag. 200] immergunt suis corruptelis. ) Porro, ut se tribeneficiariis suis venditet, vertiginosos appellat, qui unum singulis sacerdotium assignant. Certe, o bone pater, aut ebrium, aut bene saturum fuisse te oportet, quum tanta vertigine percitum tibi cerebrum fuit, ut ordinem hunc improbare auderes, quem audacissimi quoque et improbissimi non modo fateri coguntur esse rationi consentaneum, sed tanquam a natura dictatum servari praecipiunt.

Postquam scelestus hic nebulo, quidquid unquam in sua Sorbona haurire potuit blasphemiarum in Deum evomuit, demum, sublatis cornibus, thrasonicam iactantiam efflat: se in arenam descendere pa

1) Attendu que le nom de Cenalis vaut autant que Souppier, afin de monstrer qu'il n'est pas ainsi appellé sans propos etc.

2) sont tousiours plus accompagnez que les gens mariez. 3) La gresse trop abondante qu'ilz ont a corrompu tout

le monde.

ratum, vel si ad sanguinem usque pugnandum sit. Equidem, ut est homo sanguinarius, non dubito, si trucidandi essent omnes Dei servi, fundendusque innoxius virorum pariter ac mulierum sanguis, quin se libenter antesignanum praebeat: suo autem parcere didicit. Caeterum, quum hunc Cyclopem1) videamus, non minus rigida pertinacia ad oppugnandam veritatem insistere, quam rabioso adversus eam odio flagrat, plus quam turpes flagitiosique sumus, si in confessione sincerae fidei minus ostendimus constantiae.

Atque 2) ut ad reformationis adulterinae fucum revertar: quum perspicuum sit, totam illic sanae doctrinae sinceritatem corrumpi, quisquis eo sibi oculos illini sinet, quomodo se Christianum probabit? Video equidem, quae pericula omnibus proposita sint, qui ingenue Christum confiteri volent: quanta apud imperitos invidia urgeantur: quanta in futurum tempus infamia eos maneat. [pag. 201] Sed iam ante admonui, nihil tanti esse, ut deflectamus ab ea doctrina in qua et Dei gloria et totius mundi salus continetur. Nam quoscunque hinc inde praetextus sibi conquirant, qui ad excusandam suam mollitiem plus hodie sunt ingeniosi quam par esset, nimis tamen indignum est, maiorem a nobis propriae famae rationem haberi quam Dei gloriae: magis nos a stultis et temerariis hominum opinionibus pendere, quam in Christum respicere unicum coeli terraeque iudicem, adeoque in angelos et sanctos omnes qui eius sententiae subscribunt: beatam illam immortalitatem, quae nobis promissa est, ac in coelis reposita, mundo et huic caducae vitae a nobis posthaberi. Iam tempus postulat, ut fidem nostram, quam antehac lingua et atramento sumus confessi, sanguine quoque nostro obsignemus. Iam pridem, si rite profecissemus in Christi schola, debueramus in hac meditatione esse exercitati. Hoc enim primum veluti tirocinium est, quo suos erudit: ut se ipsos abnegantes, tollentesque crucem suam, ad mortem indefesso cursu properent. Nunc perinde novi sumus ad subeunda pro evangelii testimonio pericula, ac si nullum unquam filius Dei hac de re, quam assidue inculcat, verbum fecisset. Quum olim Caius Caligula ") statuam suam Hierosolymis in templo collocari mandasset, Iudaei undique quasi apum examina, non ut vi et manu impedirent tale sacrilegium, sed ut cervices suas gladiis opponerent, pro vendicanda templi maiestate, concursum ad praesidem fecerunt. Neque subitus ille animorum impetus fuit, qui statim resideret: sed quoties de templi [pag. 202] profanatione agebatur, innumera prope tam mulierum quam virorum

1) ce gros barbare.

2) Sed. Beza et Amst.

3) Gallus hic Iosephum testem adducit.

turba, sui oblita, alacriter se ad mortem offerebat: ut non nisi per stragem corporum suorum via idolo pateret. Et nos non lapideum iam templum, in quo Deus invocetur, habentes, sed filium Dei, in quo tota patris maiestas habitat, silentes ipsum patiemur adeo turpiter violari? Idolum enim erigitur, non quod externam sacrarii speciem deformet, sed quod totam ecclesiae sanctitatem inquinet ac pervertat: quod labefactet totum Dei cultum, nihil in religione nostra impollutum relinquat. Si ad propiora tempora descendimus: quot martyrum millia adversus praesentissimos mortis terrores invicta fortitudine perstiterunt? Quid de terroribus loquor? An non morte ipsa intrepide testati sunt, aliam se vitam et quaerere et certo sperare? Ac tunc quidem simul atque exigua lucis scintilla hominibus emicuerat, totum cor inflammabat tanto coelestis vitae desiderio, ut vitam hanc facile mortemque contemnerent. Nunc quum plenus intelligentiae fulgor nobis illuceat, nihil fere cordis apparet. Et salutem speramus ex evangelio, pro cuius veritate asserenda nemo vult periclitari? Itaque, haec plus quam perfida ignavia, quam anni unius experimentum prodidit, documentum est nimis luculentum nostrae ingratitudinis: ut iam non amplius quaerenda sit ratio, cur in tot urbibus atque provinciis puritas christianismi

concidat. Cur enim inaestimabili Dei beneficio diutius fruerentur, qui pro nihilo ipsum duxerunt? Haec ideo dico, ut quicunque aliquo pietatis sensu [pag. 203] tanguntur, quasi extenta Dei manu ad mortem se vocari meminerint. Ac ne animi deficiant, beatius multo sibi esse non dubitent, laboranti perculsaeque ecclesiae se ultro adiungere socios, quam nimium sibi cavendo, privataeque tranquillitati consulendo, sortem appetere a filiis Dei segregatam. Dicebat ille, ') quum mors esset prae oculis, se nihilo minus senectutis fiducia esse liberum: etiam ubi non erat tam necessaria libertas. An apud nos pro gloriae Christi patrocinio minus futurae vitae valebit aeternitas, quam apud illum praesentis vitae brevitas valuit? Pudeat nos quoties illam mulieris vocem audimus quae inducitur ab ethnico poeta: Usque adeo ne mori miserum est? si in testanda fide nostra, ubi discrimen aliquod se ostendit, suspensi haesitamus. Ego vero, ut mihi satis conscius sum meae imbecillitatis, ita Dei subsidio fretus, re ipsa, quum usus postulabit, me ostensurum confido, quam serio crediderim ac credam, beatos esse, qui in Domino moriuntur.

1) On raconte d'un ancien Payen etc.

Exiguum fermentum totam massam corrumpit. 1 Cor. 5.

Quousque claudicatis in utramque cogitationem? Si Dominus est Deus, sequimini ipsum. Si autem Baal, sequimini ipsum. Heliae nihil respondit populus. 1 Reg. 18.

Saltem ergo taciti gemant, quos sua conscientia convictos tenet: nec obstrependo malum plus satis grave augeant.

43

Calvini opera.

Vol. VII.

APPENDIX LIBELLI ADVERSUS INTERIM ADULTERO-GERMANUM, IN QUA REFUTAT IOANNES CALVINUS CENSURAM QUANDAM TYPOGRAPHI IGNOTI, DE PARVULORUM SANCTIFICATIONE, ET MULIEBRI BAPTISMO.

Annus iam fere praeteriit, ex quo mihi indicatum fuerat, libellum meum De vera genuinaque ecclesiae reformatione, qui ex typographi nostri officina primum iussu meo prodiit, fuisse rursus in Germania excusum. Atqui nunc demum, serius quam oportuit, admonitus fui corruptum esse et mutilum illud germanicum exemplar: neque id modo, sed additam simul censuram fuisse, in qua atrociter proscindor. Quando typographus nomen suum subticet, cum quo expostulem, non habeo. Neque id etiam multum referre arbitror. Quispiam forte bene potus, vini aut cervisiae suae fumos in me exhalavit. Fieri etiam potest, ut aliquis turbulento cerebro, etiam ieiunus, impetum in me fecerit. Verum, hominem, quisquis tandem est, omitto. De re si agitur, haec certe indignitas est non ferenda, quum ego fideliter ac serio in opus aliquod incubui, librarium ignotum arbitratu suo conscindere quidquid non arridet, ac scriptum lacerum pro integro venditare. Quanquam ne cui privatam [fol. 2] causam agere videar, ab hac quoque querimonia supersedeo. Tantum quod totius ecclesiae interesse arbitror, quia dissimulare fas non est, breviter attingam. Hoc citra arrogantiae notam mihi, ut spero, per bonos omnes licebit gloriari, labores meos ecclesiae Dei mediocriter esse utiles. Nunc si pravi et impii dogmatis maculam illis aspergi patiar, multum de fructu, quem inde colligere poterant filii Dei, imminutum iri video. Tacendo itaque minorem, quam par erit, publicae utilitatis rationem a me haberi ostendam: praesertim ubi in grege Domini numerantur qui me traducunt. Professos enim hostes parum moror, a quibus haereticum me vocitari necesse est, si Christianus haberi velim. Fateor quidem, hoc quasi fatale esse Christi servis, ut bene agendo male audiant. Neque vero mihi recusanda est haec conditio, ut cum Paulo per infamiam et bonam famam progrediar. At quoties locus et fa

cultas datur, non est negligenda bonae causae defensio. Deinde quum mihi probe constet, sanam esse, et ex puro Dei verbo sumptam doctrinam quae oppugnatur, mihi eius patrocinium deserere, quum a me semel tradita fuerit, iam non est integrum. Hac enim lege doctrinae suae ministros Dominus nos constituit, ut non minus eam constanter tucri iubeat, quam fideliter tradere.

In libello meo ita ad verbum loquutus eram: In baptismo breviter [fol. 3] annotare operae pretium est, melius potuisse omitti, quod de praecisa eius necessitate commemorant. Praeterquam enim quod externis signis perperam alligatur animae salus, iniuria fit non levis promissioni; ac si minus ad praestandam quam offert salutem, nisi aliunde adiuta, sufficeret. Sancta ideo nascitur ex fidelibus progenies, quod adhuc utero inclusi ipsorum liberi, antequam vitalem spiritum hauriant, cooptati tamen sunt in foedus vitae aeternae. Nec sane alio iure per baptismum aggregantur in ecclesiam, nisi quia ad corpus Christi iam ante pertinebant, quam in lucem ederentur. Alienos enim ad baptismum qui admittit, ipsum profanat. Nunc ergo qui ita necessarium statuunt baptismum, ut a spe salutis excludant, nisi qui eo tincti fuerint, tum in Deum sunt contumeliosi, tum se quoque ipsos implicant magna absurditate. absurditate. Nam a Christo alienos sacra Christi nota insignire, qui fas esset? Baptismum ergo praecedat adoptionis gratia necesse est: quae non dimidiae tantum salutis causa est, sed eam ipsam salutem in solidum affert, quae deinde in baptismo sancitur. Hinc, ut error alius ex alio scaturire solet, baptizandi munus, quod solis ecclesiae ministris peculiariter mandavit Christus, non ad unum modo quemlibet ex plebe, sed ad mulierculas etiam delegant.

Hunc locum sic exagitat larvatus censor, ut crassum Pelagii errorem a me renovari pronunciet.

[fol. 4] Ipse vero nimis crassus, qui lucem a tenebris non distinguit. Pelagius supervacuum infantibus baptismum putabat, quia eos fingebat a peccato immunes. Imo nulla illi proprie de paedobaptismo disputatio erat. Sed quum ad probandum originale peccatum obiicerent sancti patres ecclesiae consuetudinem in pueris baptizandis, atque inde colligerent, omnes Adae posteros reatum aeternae mortis ex utero secum afferre: hoc extremum homini praefracto asylum fuit, non indigere baptismo infantes, quia sine peccato nascantur. Quid obsecro Pelagii errori in meis verbis affine reperietur? An ego a peccati reatu eximo pueros? An illorum salutem in originali, ut loquuntur, iustitia, et naturae integritate colloco? An illos gratuita Dei misericordia in ecclesiam recipi nego? An non ubique ipsis quoque remissionem peccatorum esse necessariam contendo, eamque baptismo obsignari profiteor? Iam satis constare arbitror, quanta sit censoris inscitia, qui Pelagii errorem, in tam diverso loquendi genere se deprehendisse iactat. Certe vel Augustini scripta nunquam attigit, vel non tantum habuit iudicii, ut quaenam esset Pelagii opinio animadverteret. Ego tamen potius existimo, ab homine antiquitatis imperito, veteris haeretici nomen ex vulgari fama auditum crepari.

Neque in eo minus peccat, quod non observato quaestionis statu [fol. 5] temere argumenta sua in ventum spargit. Si quis paedobaptismum acriter et validis rationibus hoc tempore defendit, ego certe unus sum ex numero. Nec de causa aut fine controversia est, quin ideo baptizentur, ut insiti in Christi corpus liberentur ab aeterno interitu, peccati, quod illis natura ingenitum est, remissionem obtineant, induantur gratuita iustitia. Huius rei luculentum mihi testimonium reddit mea Institutio, Catechismus, Solennis formula, quam ego in quotidianum ecclesiae nostrae usum composui. Qua igitur in re dissensio est? Nempe quod praecisa necessitas, quam vulgo nimium urgent, a me improbatur: Puerum, si morte repentina abreptus offerri per tempus ad baptismum non potuerit, arcendum propterea a regno Dei non concedo. Vim baptismi non extenuo: non obscuro legitimum ipsius usum: tantum animae salutem alligari signo non patior, quin Dei promissio sufficiat. Liberi enim fidelium iam antequam gignantur, adoptati sunt a Domino, quum dixit: Ero Deus vester, et seminis vestri (Gen. 17, 7). Hac promissione contineri infantium salutem, certo certius est. Cui vero illa non sufficit, is Deo atrocem facit iniuriam: neque enim veracem ipsum agnoscit, quum servandi efficaciam detrahit eius verbo. Et Christi responsum controversiam hac de re dirimit. Nam si vere colligit, Abraham a morte esse superstitem, quia is qui [fol. 6] vivorum non mortuorum Deus est, se Deum Abrahae

pronunciat (Matth. 22, 32): eadem ratione conficitur, genuinos Abrahae filios, etiam prius quam nascantur, vitae aeternae esse haeredes, quando in eodem ipsos gradu collocat Dei promissio. Meminerint ergo lectores, non hic disputari, an baptizari infantes necesse sit, nec vocari in dubium, an baptismo inserantur in Christi corpus, an illis sit lavacrum regenerationis, an peccatorum veniam obsignet: sed tantum de praecisa necessitate moveri quaestionem. Meminerint, quo argumento contendam, eos sine baptismo salutem posse consequi: nempe, quia per se satis efficax sit promissio, quae adhuc in utero inclusis vitam assignat. Huc pertinet, quod Paulus sanctos, honoris causa, eos nominat (1 Cor. 7, 14): significans ipsos a communi hominum semine, iure foederis segregari.

Alterum argumentum adduco: quod externis signis minime alliganda sit animae salus. Quid enim Christi sanguini residuum fiet, si in aqua vitam spiritualem includimus? Addo praeterea: Ideo baptizari infantes, quia domestici sunt ecclesiae. Hoc enim iure nititur paedobaptismus, quod iam Deus suos agnoscit, qui nostro ministerio illi offeruntur. Unde et suos olim vocabat, quicunque ex Isracle ducebant originem. Ac merito: sancta enim erat progenies, ut Paulus docet, Rom. 11, 16.

Haec omnia dissimulans censor, [fol. 7] primum hac ratione contra insurgit: quod non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis aut viri, sed ex Deo nascamur in spiritualem vitam: quod non nisi caro ex carne descendat: quod omnes nascamur filii irae. Quasi vero negem, maledictum natura esse totum Adae genus, adeoque infantes ipsos, antequam in lucem prodeant, mortis aeternae reatu teneri implicitos. Sed in eo nimirum fallitur quod inter vitium naturale et remedium aliunde proveniens non discernit. Nec vero novam solutionem nunc ex tempore comminiscor: sed referam duntaxat, quod ante annos quatuor a me proditum est. Sic enim in septimum caput prioris ad Corinthios epistolae loquor: Qui conveniet haec sententia, sanctos esse piorum liberos, cum eo quod alibi tradit: Omnes esse natura filios irae? Item cum sententia Davidis: Ecce in peccato conceptus sum? Respondeo', universalem esse propagationem peccati et damnationis in semine Adae: omnes igitur ad unum sub hac maledictione includi, sive ex fidelibus, sive ex impiis descendant. piis descendant. Neque enim spiritu, sed carne, liberos suos generant fideles. Aequalis itaque est in omnibus naturae conditio, ut sint tam peccato quam aeternae morti obnoxii. Quod autem liberis fidelium speciale privilegium tribuit apostolus, id fluit ex beneficio foederis: quo superveniente deletur naturae maledictio: et Deo per gratiam consecrantur, [fol. 8] qui natura profani erant. Sic ego illic ad verbum. Institutio quoque nostra pleniorem eius rei explicationem

« ÖncekiDevam »